lat

BREVIARIUM ROMANUM

22 martius 2010
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. V
Hebdomada I

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Iam, Christe, sol iustítiæ,
mentis dehíscant ténebræ,
virtútum ut lux rédeat,
terris diem cum réparas.

Dans tempus acceptábile
et pǽnitens cor tríbue,
convértat ut benígnitas
quos longa suffert píetas;

Quiddámque pæniténtiæ
da ferre, quo fit démptio,
maióre tuo múnere,
culpárum quamvis grándium.

Dies venit, dies tua,
per quam reflórent ómnia;
lætémur in hac ut tuæ
per hanc redúcti grátiæ.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Psalmus 6
Homo afflictus Domini clementiam implorat

Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me. –

3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
      sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.

4 Et ánima mea turbáta est valde, *
      sed tu, Dómine, úsquequo? –

5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
      salvum me fac propter misericórdiam tuam.

6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
      in inférno autem quis confitébitur tibi? –

7 Laborávi in gémitu meo, †
      lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
      lácrimis meis stratum meum rigábam.

8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
      inveterávi inter omnes inimícos meos. –

9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
       quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.

10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
       Dóminus oratiónem meam suscépit. –

11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
       convertántur et erubéscant valde velóciter.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Psalmus 9A (9)
Gratiarum actio pro victoriaí

Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.

I

2  Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
      narrábo ómnia mirabília tua.

3 Lætábor et exsultábo in te *
      psallam nómini tuo, Altíssime. –

4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
      infirmántur et péreunt a fácie tua.

5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
      sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.

6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
      nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
      et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –

8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
      parávit in iudícium thronum suum.

9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
       iudicábit pópulos in æquitáte. –

10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
       refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.

11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
       quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

II

12  Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
       annuntiáte inter gentes stúdia eius.

13  Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
      non est oblítus clamórem páuperum. –

14 Miserére mei, Dómine; †
      vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
      qui exáltas me de portis mortis,

15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
       exsúltem in salutári tuo. –

16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
       in láqueo isto, quem abscondérunt, *
       comprehénsus est pes eórum.

17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
       in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –

18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
       omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.

19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
       exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –

20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
       iudicéntur gentes in conspéctu tuo. –

21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
       sciant gentes quóniam hómines sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

V. Pænitémini et crédite Evangélio.
R. Appropinquávit enim regnum Dei.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Hebrǽos

2, 5-18

Iesus, auctor salutis, fratribus suis assimilatus

     Non enim ángelis subiécit orbem terræ futúrum, de quo lóquimur. Testátus est autem in quodam loco quis dicens: «Quid est homo, quod memor es eius, aut fílius hóminis quóniam vísitas eum? Minuísti eum paulo minus ab ángelis, glória et honóre coronásti eum, ómnia subiecísti sub pédibus eius».
     In eo enim quod ei ómnia subiécit, nihil dimísit non subiectíbile ei. Nunc autem necdum vidémus ómnia subiécta ei; eum autem, qui paulo minus ab ángelis minorátus est, vidémus Iesum propter passiónem mortis glória et honóre coronátum, ut grátia Dei pro ómnibus gustáverit mortem.
     Decébat enim eum, propter quem ómnia et per quem ómnia, qui multos fílios in glóriam addúxit, auctórem salútis eórum per passiónes consummáre. Qui enim sanctíficat et qui sanctificántur ex uno omnes; propter quam causam non erubéscit fratres eos vocáre dicens: «Nuntiábo nomen tuum frátribus meis, in médio ecclésiæ laudábo te»; et íterum: «Ego ero fidens in eum»; et íterum: «Ecce ego et púeri, quos mihi dedit Deus».
     Quia ergo púeri communicavérunt sánguini et carni, et ipse simíliter participávit iísdem, ut per mortem destrúeret eum, qui habébat mortis impérium, id est Diábolum, et liberáret eos, qui timóre mortis per totam vitam obnóxii erant servitúti. Nusquam enim ángelos apprehéndit, sed semen Abrahae apprehéndit. Unde débuit per ómnia frátribus similári, ut miséricors fíeret et fidélis póntifex in iis, quæ sunt ad Deum, ut repropitiáret delícta pópuli; in quo enim passus est ipse tentátus, potens est eis, qui tentántur, auxiliári.

RESPONSORIUM

Hebr 2, 11a. 17a; cf. Bar 3, 38

R. Qui sanctíficat et qui sanctificántur ex uno omnes; unde Christus débuit per ómnia frátribus similári, * ut miséricors fíeret et fidélis póntifex.
V. Deus in terris visus est et cum homínibus conversátus est. * Ut miséricors fíeret et fidélis póntifex.

LECTIO ALTERA

Ex Commentário sancti Ioánnis Fisher, epíscopi et mártyris in psalmos

(Ps 129: Opera omnia, edit. 1579, p. 1610)

Etsi quis peccavit, advocatum habemus apud Patrem

     Est Christus Iesus póntifex noster, pretiósum eius corpus sacrifícium nostrum, quod in ara crucis pro salúte ómnium hóminum immolávit.
     Sanguis, nostræ redemptiónis causa profúsus, non erat vitulórum aut hircórum (quemádmodum in lege antíqua), sed agni innocentíssimi Christi Iesu salvatóris nostri.
     Templum, in quo póntifex noster sacrum faciébat, non manufáctum, sed Dei solíus poténtia exædificátum fuit. Sánguinem enim suum in conspéctu mundi profúdit: quod útique templum est sola Dei manu fabrefáctum.
     Hoc vero templum duas partes habet: áltera terra est, quam nos nunc incólimus; áltera nobis mortálibus adhuc est incógnita.
     Primum quidem sacrifícium immolávit hic in terra, cum mortem acerbíssimam súbiit. Deínde vero, cum nova immortalitátis veste indútus per próprium sánguinem in sancta sanctórum, id est in cælum introívit: ubi et illum imménsi prétii sánguinem, quem pro cunctis homínibus peccáto obnóxiis sépties effúderat, ante thronum Patris cæléstis exhíbuit.
     Hoc autem sacrifícium tam est Deo gratum et accéptum, ut, simul atque illud conspéxerit, fácere non possit quin, nostri statim misértus, cleméntiam ómnibus vere pæniténtibus impéndat.
     Est porro ætérnum: nec síngulis solum annis (ut apud Iudǽos fiébat) sed et síngulis diébus ad nostram consolatiónem, adeóque síngulis étiam horis et moméntis offértur, ut fortíssimum solácium habeámus. Qua de re ab Apóstolo subiúngitur: Ætérna redemptióne invénta.
     Huius vero sancti et ætérni sacrifícii partícipes fiunt omnes, qui veram contritiónem ac pæniténtiam de sceléribus admíssis suscepérunt, quibus certum est ac deliberátum vítia deínceps non repétere, sed in cœpto virtútum stúdio constánter perseveráre.
     Quæ res a sancto Ioánne his verbis astrúitur: Filíoli mei, hæc scribo vobis ut non peccétis. Sed et si quis peccáverit, advocátum habémus apud Patrem, Iesum Christum iustum. Et ipse est propitiátio pro peccátis nostris: non pro nostris autem tantum, sed étiam pro totíus mundi.

RESPONSORIUM

Rom 5, 10.8.9

R. Si, cum inimíci essémus, reconciliáti sumus Deo per mortem Fílii eius, * multo magis, reconciliáti, salvi érimus in vita ipsíus.
V. Cum adhuc peccatóres essémus, Christus pro nobis mórtuus est. * Multo magis, reconciliáti, salvi érimus in vita ipsíus.

PSALMODIA

Ant. 1 Ad te orábo, Dómine, mane exáudies vocem meam.

Psalmus 5, 2-10. 12-13
Oratio matutina ad implorandum auxilium

Verbo inhabitante, æternaliter exsultabunt qui eum intra se receperunt.

2 Verba mea áuribus pércipe, Dómine; *
      intéllege gémitum meum.
3 Inténde voci clamóris mei, *
      rex meus et Deus meus. –

4 Quóniam ad te orábo, Dómine, †
      mane exáudies vocem meam; *
      mane astábo tibi et exspectábo.
5 Quóniam non Deus volens iniquitátem tu es; †
6     neque habitábit iuxta te malígnus, *
      neque permanébunt iniústi ante óculos tuos. –

7 Odísti omnes, qui operántur iniquitátem, †
      perdes omnes, qui loquúntur mendácium; *
      virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus.
8 Ego autem in multitúdine misericórdiae tuæ †
      introíbo in domum tuam; *
      adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo. –

9 Dómine, deduc me in iustítia tua propter inimícos meos, *
       dírige in conspéctu meo viam tuam.
10 Quóniam non est in ore eórum véritas, *
       cor eórum fóvea;
    sepúlcrum patens est guttur eórum, *
       mólliunt linguas suas. –

     11  [Iudica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis; †
          secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, *
          quóniam irritaverunt te, Domine.]

12 Et omnes, qui sperant in te, læténtur, *
       in ætérnum exsúltent.
    Obumbrábis eis, et gloriabúntur in te, *
       qui díligunt nomen tuum;
13 quóniam tu benedíces iusto, Dómine, *
       quasi scuto, bona voluntáte coronábis eum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ad te orábo, Dómine, mane exáudies vocem meam.

Ant. 2 Laudámus nomen tuum ínclitum, Deus noster.

Canticum
Soli Deo honor et gloria
1 Chr 29, 10-13
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi (Eph 1, 3)

10 Benedíctus es, Dómine Deus Israel patris nostri, *
       ab ætérno in ætérnum.
11 Tua est, Dómine, magnificéntia et poténtia, *
       glória, splendor atque maiéstas.
    Cuncta enim, quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt, *
       tuum, Dómine, regnum, et tu eleváris ut caput super ómnia.
12 De te sunt divítiæ et glória, *
       tu domináris ómnium. –

    In manu tua virtus et poténtia, *
       in manu tua est magnificáre et firmáre ómnia.
13 Nunc ígitur, Deus noster, confitémur tibi *
       et laudámus nomen tuum ínclitum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Laudámus nomen tuum ínclitum, Deus noster.

Ant. 3 Adoráte Dóminum in aula sancta eius.

Psalmus 28 (29)
Verbi Domini præconium

Ecce vox de cælis dicens: «Hic est Filius meus dilectus» (Mt 3, 17).

1 Afférte Dómino, fílii Dei, *
      afférte Dómino glóriam et poténtiam,
2 afférte Dómino glóriam nóminis eius, *
      adoráte Dóminum in splendóre sancto. –

3 Vox Dómini super aquas; †
      Deus maiestátis intónuit, *
      Dóminus super aquas multas.
4 Vox Dómini in virtúte, *
      vox Dómini in magnificéntia. –

5 Vox Dómini confringéntis cedros; *
      et confrínget Dóminus cedros Líbani.
6 Et saltáre fáciet, tamquam vítulum, Líbanum, *
      et Sárion, quemádmodum fílium unicórnium. –

7 Vox Dómini intercidéntis flammam ignis, †
8    vox Dómini concutiéntis desértum, *
      et concútiet Dóminus desértum Cades.
9 Vox Dómini properántis partum cervárum, †
      et denudábit condénsa; *
      et in templo eius omnes dicent glóriam. –

10 Dóminus super dilúvium hábitat, *
       et sedébit Dóminus rex in ætérnum.
11 Dóminus virtútem pópulo suo dabit, *
       Dóminus benedícet pópulo suo in pace.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Adoráte Dóminum in aula sancta eius.

LECTIO BREVIS

Ier 11, 19-20
Ego quasi agnus mansuétus, qui portátur ad víctimam; et non cognóvi quia super me cogitavérunt consília: «Cædámus lignum in vigóre eius et eradámus eum de terra vivéntium, et nomen eius non memorétur ámplius». Tu autem, Dómine exercítuum, qui iúdicas iuste et probas renes et corda: vídeam ultiónem tuam ex eis; tibi enim revelávi causam meam.

RESPONSORIUM BREVE
V. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
V. Et a verbo malígno.
R. De láqueo venántium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitæ, dicit Dóminus.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitæ, dicit Dóminus.

PRECES
Benedíctus Iesus, salvátor noster, qui per mortem suam salútis nobis sémitam reserávit. Orémus:
     Dírige, Dómine, pópulum tuum in viam rectam.

Miséricors Deus, qui per baptísmum novitátem vitæ nobis dedísti,
fac ut magis in dies tuæ conformémur imágini.
Præsta, ut indigéntes benevoléntia nostra hódie lætificémus,
eísque subveniéntes teípsum inveniámus.
Tríbue nobis bonum, rectum et verum coram te operári,
teque semper toto corde requírere.
Quæ contra unitátem famíliæ tuæ commísimus, benígnus indúlge,
atque cor unum et ánimam unam nos esse concéde.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, per cuius ineffábilem grátiam omni benedictióne ditámur, præsta nobis ita in novitátem a vetustáte transíre, ut regni cæléstis glóriæ præparémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)