lat

BREVIARIUM ROMANUM

12 september 2011
PER ANNUM, hebd. XXIV
Hebdomada IV

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Lucis largítor spléndide,
cuius seréno lúmine
post lapsa noctis témpora
dies refúsus pánditur,

Tu verus mundi lúcifer,
non is qui parvi síderis
ventúræ lucis núntius
angústo fulget lúmine,

Sed toto sole clárior,
lux ipse totus et dies,
intérna nostri péctoris
illúminans præcórdia.

Evíncat mentis cástitas
quæ caro cupit árrogans,
sanctúmque puri córporis
delúbrum servet Spíritus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Psalmus 72 (73)
Cur iustus vexetur

Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)

I

1 Quam bonus rectis est Deus, *
      Deus his, qui mundo sunt corde!

2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
      pæne effúsi sunt gressus mei,

3 quia zelávi super gloriántes, *
      pacem peccatórum videns. –

4 Quia non sunt eis impediménta, *
      sanus et pinguis est venter eórum.

5 In labóre mortálium non sunt *
      et cum homínibus non flagellántur. –

6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
      et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.

7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
      erúmpunt cogitatiónes cordis.

8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
      iniquitátem ab excélso locúti sunt. –

9 Posuérunt in cælo os suum, *
       et lingua eórum transívit in terra.

10 ídeo in alto sedent, *
       et aquæ plenæ non pervénient ad eos.

11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
       et si est sciéntia in Excélso?"

12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
       multiplicavérunt divítias.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

II

13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
       et lavi in innocéntia manus meas;

14 et fui flagellátus tota die, *
       et castigátio mea in matutínis." –

15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
       ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.

16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
       labor erat in óculis meis,

17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
       et intelléxi novíssima eórum.

18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
       deiecísti eos in ruínas. –

19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
       Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.

20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
       surgens imáginem ipsórum contémnes.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

III

21 Quia exacerbátum est cor meum, *
       et renes mei compúncti sunt;

22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
       ut iuméntum factus sum apud te.

23 Ego autem semper tecum; *
       tenuísti manum déxteram meam.

24 In consílio tuo dedúces me *
       et póstea cum glória suscípies me. –

25 Quis enim mihi est in cælo? *
       Et tecum nihil vólui super terram.

26 Defécit caro mea et cor meum; *
       Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
       perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
       pónere in Dómino Deo spem meam,
    ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
       in portis fíliæ Sion.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

V. Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R. Super mel ori meo.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

2, 8 – 3, 11. 16-21
Vocatio Ezechielis

     In diébus illis locútus est Dóminus ad me, dicens: «Tu, fili hóminis, audi, quæcúmque loquor ad te, et noli esse exásperans, sicut domus exasperátrix est; áperi os tuum et cómede, quæcúmque ego do tibi». Et vidi, et ecce manus missa ad me, in qua erat involútus liber; et expándit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris, et scriptæ erant in eo lamentatiónes et gémitus et væ.
     Et dixit ad me: «Fili hóminis, quodcúmque invéneris, cómede; cómede volúmen istud et vadens lóquere ad fílios Israel». Et apérui os meum, et cibávit me volúmine illo et dixit ad me: «Fili hóminis, venter tuus cómedet, et víscera tua complebúntur volúmine isto, quod ego do tibi». Et comédi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.
     Et dixit ad me: «Fili hóminis, vade ad domum Israel et loquéris verba mea ad eos. Non enim ad pópulum profúndi sermónis et ignótæ linguæ tu mítteris, ad domum Israel; neque ad pópulos multos profúndi sermónis et ignótæ linguæ, quorum non possis audíre sermónes; et si ad illos mitteréris, ipsi audírent te. Domus autem Israel nolunt audíre te, quia nolunt audíre me; omnis quippe domus Israel dura fronte est et obstináto corde. Ecce dedi fáciem tuam valentiórem faciébus eórum et frontem tuam duriórem fróntibus eórum; ut adamántem et duriórem sílice dedi fáciem tuam: ne tímeas eos, neque métuas a fácie eórum, quia domus exásperans est». Et dixit ad me: «Fili hóminis, omnes sermónes meos, quos loquor ad te, assúme in corde tuo et áuribus tuis audi. Et vade, ingrédere ad transmigratiónem, ad fílios pópuli tui, et loquéris ad eos et dices eis: Hæc dicit Dóminus Deus; sive áudiant, sive contémnant».
     Cum autem pertransíssent septem dies, factum est verbum Dómini ad me dicens: «Fili hóminis, speculatórem dedi te dómui Israel; et áudies de ore meo verbum et commonébis eos ex me. Si, dicénte me ad ímpium: Morte moriéris, non commonúeris eum, neque locútus fúeris ei, ut avertátur a via sua ímpia et vivat, ipse ímpius in iniquitáte sua moriétur, sánguinem autem eius de manu tua requíram. Si autem tu commonúeris ímpium, et ille non fúerit convérsus ab impietáte sua et a via sua ímpia, ipse quidem in iniquitáte sua moriétur, tu autem ánimam tuam liberásti. Sed et si convérsus iustus a iustítia sua, fécerit iniquitátem, ponam offendículum coram eo; ipse moriétur, quia non commonuísti eum: in peccáto suo moriétur, et non erunt in memória iustítiæ eius, quas fecit; sánguinem vero eius de manu tua requíram. Si autem tu commonúeris iustum, ut non peccet iustus, et ille non peccáverit, vivens vivet, quia commonuísti eum et tu ánimam tuam liberásti».

RESPONSORIUM

Ez 3, 17; 2, 6a. 8a; 3, 8

R. Speculatórem dedi te dómui Israel, et áudies de ore meo verbum et commonébis eos ex me. * Tu ergo ne tímeas eos, et noli esse exásperans.
V. Ecce dedi fáciem tuam valentiórem faciébus eórum, et frontem tuam duriórem fróntibus eórum. * Tu ergo ne tímeas eos, et noli esse exásperans.

LECTIO ALTERA

Ex Sermóne sancti Augustíni epíscopi De pastóribus

(Sermo 46, 3-4: CCL.41, 530-531)

Pastores se ipsos pascentes

     Videámus ergo quid alloquátur pastóres se ipsos pascéntes, non oves, sermo divínus néminem palpans. Ecce lac consúmitis, et lanis vos tégitis, et quod crassum est interfícitis, et oves meas non páscitis. Quod infirmátum est, non confortástis; et quod ægrótat, non corroborástis; et quod contribulátum est, non colligástis; et quod errábat, non revocástis; et quod périit, non inquisístis; et quod forte fuit, confecístis; et dispérsæ sunt oves meæ, eo quod non sit pastor.
     Dícitur in pastóres pascéntes seípsos, non oves, quid díligant, quid néglegant. Quid ergo díligunt? Lac consúmitis, et lanis vos tégitis. Propter quod Apóstolus dicit: Quis plantat víneam, et de fructu eius non sumit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non pércipit? Invenímus ergo esse lac gregis quidquid a plebe Dei tribúitur præpósitis ad sustentándum victum temporálem. Inde enim loquebátur Apóstolus, cum hæc díceret quæ commemorávi.
     Equidem Apóstolus, quamquam elégerit mánibus suis tránsigi et nec ipsum lac quǽrere ab óvibus, tamen lactis percipiéndi potestátem habére se dixit et sic Dóminum disposuísse, ut qui Evangélium annúntiant, de Evangélio vivant. Et dicit álios coapóstolos suos usos fuísse hac potestáte, non usurpáta sed data. Plus ille fecit, ut nec quod debebátur accíperet. Ipse ergo donávit et débitum, sed álius non exégit indébitum: ille plus fecit. Fortássis enim ipsum significábat, qui ægrum cum addúceret ad stábulum dixit: Si quid ámplius erogáveris, in redeúndo reddam tibi.
     De his ergo, qui non índigent lacte gregis, quid plura dicámus? Misericordióres sunt, vel pótius ipsíus misericórdiæ offícium lárgius impéndunt. Possunt et, quod possunt, fáciunt. Laudéntur hi, nec damnéntur illi. Nam et ipse Apóstolus datum non quærébat. Fructuósas tamen oves esse cupiébat, non stériles sine lactis ubertáte.

RESPONSORIUM

Ez 34, 15-16

R. Ego pascam oves meas, et ego eas accubáre fáciam, dicit Dóminus Deus. * Quod períerat requíram, et quod eiéctum erat redúcam.
V. Quod infírmum fúerat consolidábo, et quod pingue et forte custódiam. * Quod períerat requíram, et quod eiéctum erat redúcam.

PSALMODIA

Ant. 1 Repléti sumus mane misericórdia tua, Dómine.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)

1 Dómine, refúgium factus es nobis *
      a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
      aut gignerétur terra et orbis, *
      a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –

3 Redúcis hóminem in púlverem: *
      et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
      et custódia in nocte. –

5 Auferes eos, sómnium erunt: *
      mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
      véspere décidit et aréscit. –

7 Quia defécimus in ira tua *
      et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
      occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –

9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
       consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
       aut in valéntibus octogínta anni,
    et maior pars eórum labor et dolor, *
       quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
       et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
       ut inducámus cor ad sapiéntiam. –

13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
       Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
       et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
       pro annis, quibus vídimus mala. –

16 Appáreat servis tuis opus tuum *
       et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
       et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
       et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Repléti sumus mane misericórdia tua, Dómine.

Ant. 2 Laus Dómini ab extrémis terræ.

Canticum
Hymnus de Deo victore et salvatore
Is 42, 10-16
Cantant quasi canticum novum ante thronum (Ap 14, 3).

10 Cantáte Dómino cánticum novum, *
       laus eius ab extrémis terræ;
    qui descénditis in mare et plenitúdo eius, *
       ínsulæ et habitatóres eárum. –

11 Exsúltent desértum et civitátes eius, *
       vici, quos hábitat Cedar.
    Iúbilent habitatóres Petræ, *
       de vértice móntium clament.
12 Ponant Dómino glóriam *
       et laudem eius in ínsulis núntient. –

13 Dóminus sicut fortis egrediétur *
       sicut vir prœliátor suscitábit zelum;
    vociferábitur et conclamábit, *
       super inimícos suos prævalébit. –

14 «Tácui semper, sílui, pátiens fui;†
       sicut partúriens ululábo *
       gemam et fremam simul.
15 Desértos fáciam montes et colles *
       et omne gramen eórum exsiccábo;
    et ponam flúmina in ínsulas *
       et stagna arefáciam.
16 Et ducam cæcos in viam, quam nésciunt, *
       et in sémitis, quas ignoravérunt, ambuláre eos fáciam;
    ponam ténebras coram eis in lucem*
       et prava in recta».

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Laus Dómini ab extrémis terræ.

Ant. 3 Laudáte nomen Dómini, qui statis in domo Dómini.

Psalmus 135, 1–12
Laus Domini mirabilia operantis

Populus in acquisitionem ... annuntiate virtutes eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. (Cf. 1 Petr 2, 9)

1 Laudáte nomen Dómini, *
      laudáte, servi Dómini,
2 qui statis in domo Dómini, *
      in átriis domus Dei nostri. –

3 Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; *
      psállite nómini eius, quóniam suáve.
4 Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, *
      Israel in pecúlium sibi. –

5 Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus *
      et Deus noster præ ómnibus diis.
6 Omnia, quæcúmque vóluit, †
      Dóminus fecit in cælo et in terra, *
      in mari et in ómnibus abýssis.
7 Addúcens nubes ab extrémo terræ, †
      fúlgura in plúviam facit, *
      prodúcit ventos de thesáuris suis. –

8 Qui percússit primogénita Ægýpti *
      ab hómine usque ad pecus.
9 Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte, *
      in pharaónem et in omnes servos eius.
10 Qui percússit gentes multas *
      et occídit reges fortes:
11 Sehon regem Amorræórum et Og regem Basan *
      et ómnia regna Chánaan.
12 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      hereditátem Israel pópulo suo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Laudáte nomen Dómini, qui statis in domo Dómini.

LECTIO BREVIS

Iudt 8, 25b-26a. 27
Grátias agámus Dómino Deo nostro, qui temptat nos sicut et patres nostros. Mémores estóte quanta fécerit cum Abraham et Isaac, et quanta facta sint Iacob. Quia non sicut illos combússit in inquisitiónem cordis illórum et in nos non ultus est, sed in monitiónem flagéllat Dóminus appropinquántes sibi.

RESPONSORIUM BREVE
V. Exsultáte, iusti, in Dómino; * rectos decet collaudátio.
R. Exsultáte, iusti, in Dómino; * rectos decet collaudátio.
V. Cantáte ei cánticum novum.
R. Rectos decet collaudátio.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Exsultáte, iusti, in Dómino; * rectos decet collaudátio.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus, quia visitávit et liberávit nos.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus, quia visitávit et liberávit nos.

PRECES
Christum, qui exáudit et salvos facit sperántes in se, precémur acclamántes:
     Te laudámus, in te sperámus, Dómine.

Grátias ágimus tibi, qui dives es in misericórdia,
propter nímiam caritátem, qua dilexísti nos.
Qui omni témpore in mundo cum Patre operáris,
nova fac ómnia per Spíritus Sancti virtútem.
Aperi óculos nostros et fratrum nostrórum,
ut videámus hódie mirabília tua.
Qui nos hódie ad tuum servítium vocas,
nos erga fratres multifórmis grátiæ tuæ fac minístros.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui custodiéndam colendámque terram homínibus commisísti, ac solem fecísti eórum úsui deservíre, concéde nos hódie in tuam glóriam et proximórum bonum, te donánte, fidéliter operári. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)