Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. IX
S. Ephræm, diaconi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum
In memoria S. Mariæ in sab.
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Auróra iam spargit polum,
terris dies illábitur,
lucis resúltat spículum:
discédat omne lúbricum.
Iam vana noctis décidant,
mentis reátus súbruat,
quicquid tenébris hórridum
nox áttulit culpæ, cadat,
Ut mane illud últimum,
quod præstolámur cérnui,
in lucem nobis éffluat,
dum hoc canóre cóncrepat.
Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)
1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
neque eláti sunt óculi mei;
neque ambulávi in magnis, *
neque in mirabílibus super me. –
2 Vere pacátam et quiétam *
feci ánimam meam;
sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –
3 Speret Israel in Dómino *
ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)
1 Meménto, Dómine, David *
et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
votum vovit Poténti Iacob: –
3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
tabernáculum Poténti Iacob.“ –
6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
adorémus ad scabéllum pedum eius. –
8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
non avértas fáciem christi tui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.
11 Iurávit Dóminus David veritátem *
et non recédet ab ea:
„De fructu ventris tui *
ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
et testimónia mea, quæ docébo eos,
fílii eórum usque in sǽculum *
sedébunt super sedem tuam.“ –
13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –
15 Cibária eius benedícens benedícam, *
páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –
17 Illic germináre fáciam cornu David, *
parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.
V.
Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R.
Qui pósuit prodígia super terram.
LECTIO PRIOR
De libro Iob
Postquam locútus est Dóminus verba hæc ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanítem: «Irátus est furor
meus in te et in duos amícos tuos, quóniam non estis locúti coram me rectum sicut servus meus Iob.
Súmite ergo vobis septem tauros et septem aríetes; et ite ad servum meum Iob et offérte holocáustum pro vobis;
Iob autem servus meus orábit pro vobis. Fáciem eius suscípiam, ut non vobis imputétur stultítia; neque enim locúti
estis ad me recta sicut servus meus Iob». Abiérunt ergo Eliphaz Themanítes et Baldad Suhítes et Sophar Naamathítes
et fecérunt, sicut locútus fúerat Dóminus ad eos, et suscépit Dóminus fáciem Iob.
Dóminus vertit sortem Iob, cum oráret ille pro amícis suis; et áddidit Dóminus ómnia, quæcúmque fúerant Iob, duplícia.
Venérunt autem ad eum omnes fratres sui et univérsæ soróres suæ et cuncti, qui nóverant eum prius; et comedérunt cum
eo panem in domo eius et movérunt super eum caput et consoláti sunt eum super omni malo, quod intúlerat Dóminus super
eum; et dedérunt ei unusquísque argénteum unum et ináurem áuream unam.
Dóminus autem benedíxit novíssimis Iob magis quam princípio eius; et facta sunt ei quattuórdecim mília óvium et sex mília
camelórum et mille iuga boum et mille ásinæ. Et fuérunt ei septem fílii et tres fíliæ; et vocávit nomen uníus Colúmbam
et nomen secúndæ Cássiam et nomen tértiæ Cornu stíbii. Non sunt autem invéntæ mulíeres speciósæ sicut fíliæ Iob in univérsa
terra; dedítque eis pater suus hereditátem inter fratres eárum. Vixit autem Iob post hæc centum quadragínta annis et vidit
fílios suos et fílios filiórum suórum usque ad quartam generatiónem; et mórtuus est senex et plenus diérum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Expositióne sancti Thomæ de Aquíno presbýteri in Ioánnem
Via est ipse Christus, et ídeo dicit: Ego sum via. Quod quidem satis habet ratiónem, nam per ipsum accéssum habémus ad Patrem.
Sed quia ista via non est distans a término, sed coniúncta, addit: Véritas et vita; et sic ipse simul est via et términus. Via
quidem secúndum humanitátem, términus secúndum divinitátem. Sic ergo secúndum quod homo, dicit: Ego sum via; secúndum quod Deus,
addit: Véritas et vita. Per quæ duo términus huius viæ conveniénter designátur.
Nam términus huius viæ finis est desidérii humáni, homo autem duo præcípue desíderat: primo quidem veritátis cognitiónem,
quæ est sibi própria; secúndo sui esse continuatiónem, quod est commúne ómnibus rebus. Christus autem est via perveniéndi
ad veritátis cognitiónem, cum tamen ipse sit véritas: Deduc me, Dómine, in veritáte, et ingrédiar in via tua. Christus étiam
est via perveniéndi ad vitam, cum tamen ipse sit vita: Notas fecísti vias vitæ.
Et ídeo huius viæ términum per veritátem et vitam designávit; quæ duo supra de Christo dicta sunt. Primo quidem quod ipse sit
vita: unde in ipso vita erat; deínde quod sit véritas, quia erat lux hóminum; lux autem véritas est.
Si ergo quæras qua tránseas, áccipe Christum, quia ipse est via: Hæc est via, ambuláte in ea. Et Augustínus dicit: Ambula per
hóminem et pervénies ad Deum. Mélius est enim in via claudicáre, quam præter viam fórtiter ambuláre. Nam qui in via cláudicat,
étiam si parum proficiscátur, appropínquat ad términum; qui vero extra viam ámbulat, quanto fórtius currit, tanto magis a término elongátur.
Si vero quæras quo vadis, adhære Christo, quia ipse est véritas, ad quam desiderámus perveníre: Veritátem meditábitur guttur
meum. Si quæris quo permáneas, adhære Christo, quia ipse est vita: Qui me invéniet, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino.
Adhære ergo Christo, si vis esse secúrus: non enim póteris deviáre, quia ipse est via. Unde qui ei adhærent, non ámbulant
in ínvio, sed per viam rectam. Item non potest décipi, quia ipse est véritas, et docet omnem veritátem; dicit enim: In hoc
natus sum et ad hoc veni, ut testimónium perhíbeam veritáti. Item non potest perturbári, quia ipse est vita et vitam dans,
sicut dicit: Ego veni ut vitam hábeant, et abundántius hábeant.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.
145 Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
iustificatiónes tuas servábo.
146 Clamávi ad te, salvum me fac, *
ut custódiam testimónia tua. –
147 Prævéni dilúculo et clamávi, *
in verba tua supersperávi.
148 Prævenérunt óculi mei vigílias, *
ut meditárer elóquia tua. –
149 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
secúndum iudícium tuum vivífica me.
150 Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
a lege autem tua longe facti sunt. –
151 Prope es tu, Dómine, *
et ómnia præcépta tua véritas.
152 Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
quia in ætérnum fundásti ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.
Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.
1 Cantémus Dómino: †
glorióse enim magnificátus est, *
equum et ascensórem deiécit in mare. –
2 Fortitúdo mea et robur meum Dóminus, *
et factus est mihi in salútem.
Iste Deus meus, *
et glorificábo eum;
Deus patris mei, *
et exaltábo eum! –
3 Dóminus quasi vir pugnátor; *
Dóminus nomen eius!
4 Currus pharaónis et exércitum eius *
proiécit in mare. –
8 In spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ; †
stetit ut agger unda fluens, *
coagulátæ sunt abýssi in médio mari. –
9 Dixit inimícus: «Pérsequar, comprehéndam; †
dívidam spólia, implébitur ánima mea: *
evaginábo gládium meum, interfíciet eos manus mea!». –
10 Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare; *
submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus. –
11 Quis símilis tui in diis, Dómine? †
Quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, *
terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília? –
12 Extendísti manum tuam, devorávit eos terra. *
13 Dux fuísti in misericórdia tua pópulo, quem redemísti,
et portásti eum in fortitúdine tua *
ad habitáculum sanctum tuum. –
17 Introdúces eos et plantábis *
in monte hereditátis tuæ,
firmíssimo habitáculo tuo, †
quod operátus es, Dómine, *
sanctuário, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ.
18 Dóminus regnábit *
in ætérnum et ultra!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.
Ant. 3 Laudáte Dóminum, omnes gentes. †
Dico ... gentes propter misericordiam glorificare Deum. (Rom 15, 8. 9)
1 Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
collaudáte eum, omnes pópuli. –
2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
et véritas Dómini manet in ætérnum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Laudáte Dóminum, omnes gentes. †
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Clamávi ad te, Dómine; * tu es refúgium meum.
R. Clamávi ad te, Dómine; * tu es refúgium meum.
V. Pórtio mea in terra vivéntium.
R. Tu es refúgium meum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Clamávi ad te, Dómine; * tu es refúgium meum.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Illúmina, Dómine, sedéntes in ténebris et umbra mortis.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Illúmina, Dómine, sedéntes in ténebris et umbra mortis.
PRECES
Benedicámus Christum, qui vóluit per ómnia frátribus similári, ut miséricors fíeret et fidélis póntifex ad Deum. Eum rogémus dicéntes:
Dilectiónis tuæ thesáuros nobis largíre, Dómine.
Sol iustítiæ, tibi dies noster consecrétur,
— qui in baptísmate nos illustrásti.
Per síngulas horas huius diéi benedicémus tibi,
— et laudábimus nomen tuum in ómnibus.
Qui Maríam matrem habuísti, verbo tuo dócilem,
— dírige hódie gressus nostros secúndum elóquium tuum.
Da nos, in rebus corruptibílibus peregrinántes, cæléstem incorruptiónem exspectáre,
— ut per fidem, spem et caritátem iam nunc beatitúdinis tuæ gáudia prægustémus.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Corda nostra, quǽsumus, Dómine, resurrectiónis splendor illústret, quo mortis ténebris carére valeámus, et ad claritátem
perveniámus ætérnam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)