lat

BREVIARIUM ROMANUM

17 augustus 2016
PER ANNUM, hebd. XX
Hebdomada IV

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Fulgéntis auctor ǽtheris,
qui lunam lumen nóctibus,
solem diérum cúrsibus
certo fundásti trámite,

Nox atra iam depéllitur,
mundi nitor renáscitur,
novúsque iam mentis vigor
dulces in actus érigit.

Laudes sonáre iam tuas
dies relátus ádmonet,
vultúsque cæli blándior
nostra serénat péctora.

Vitémus omne lúbricum,
declínet prava spíritus,
vitam facta non ínquinent,
linguam culpa non ímplicet;

Sed, sol diem dum cónficit,
fides profúnda férveat,
spes ad promíssa próvocet,
Christo coniúngat cáritas.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

V. Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R. Et exercébor in mirabílibus tuis.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

9, 7 – 10, 4
Ira Dei contra regnum Israel

     Verbum misit Dóminus in Iacob, et cécidit in Israel. Et sciet omnis pópulus Ephraim et habitántes Samaríam, in supérbia et magnitúdine cordis dicéntes: «Láteres cecidérunt, sed quadris lapídibus ædificábimus; sycómori succísæ sunt, sed cedris commutábimus».
     Et elevávit Dóminus hostes super eum et inimícos eius excitávit, Sýriam ab oriénte et Philísthim ab occidénte, qui devoravérunt Israel toto ore. In ómnibus his non est avérsus furor eius, sed adhuc manus eius exténta. Et pópulus non est revérsus ad percutiéntem se, et Dóminum exercítuum non inquisiérunt. Et succídit Dóminus ab Israel caput et caudam, palmam et arúndinem die una: longǽvus et honorábilis vultu ipse est caput, et prophéta docens mendácium ipse est cauda; rectóres pópuli istíus seducéntes et, qui regebántur, periérunt.
     Propter hoc super adulescéntulis eius non lætábitur Dóminus et pupillórum eius et viduárum non miserébitur, quia omnis ímpius est et nequam, et univérsum os lóquitur stultítiam. In ómnibus his non est avérsus furor eius, sed adhuc manus eius exténta. Succénsa est enim quasi ignis impíetas, veprem et spinam vorat, et succénditur in densitáte saltus, et convolvúntur colúmnæ fumi. In ira Dómini exercítuum incénditur terra; et est pópulus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcit. Et dévorat ad déxteram et esúrit et cómedit ad sinístram et non saturátur; unusquísque carnem próximi sui vorat: Manásses Ephraim et Ephraim Manássen, simul ipsi contra Iudam. In ómnibus his non est avérsus furor eius, sed adhuc manus eius exténta.
     Væ, qui condunt leges iníquas et scribéntes iniustítiam scribunt, ut ópprimant in iudício páuperes et vim fáciant causæ humílium pópuli mei, ut fiant víduæ præda eórum, et pupíllos dirípiant! Quid faciétis in die visitatiónis et calamitátis de longe veniéntis? Ad cuius confugiétis auxílium et ubi derelinquétis glóriam vestram? Nam incurvabímini subter captívos et infra occísos cadétis. In ómnibus his non est avérsus furor eius, sed adhuc manus eius exténta.

RESPONSORIUM

Lam 2, 1

R. Quómodo obtéxit calígine in furóre suo Dóminus fíliam Sion! * Proiécit de cælo in terram glóriam Israel.
V. Non est recordátus scabélli pedum suórum, in die furóris sui. * Proiécit de cælo in terram glóriam Israel.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo Caillau-Saint-Yves 2, 92: PLS 2, 441-552)

Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit

     Quotiescúmque pressúræ seu tribulatiónis áliquid pátimur, admonitiónes sunt et simul correptiónes nostræ. Nam et ipsæ sanctæ lítteræ nostræ non nobis promíttunt pacem, securitátem et quiétem, sed tribulatiónes, pressúras, scándala non tacet Evangélium; sed qui perseveráverit usque in finem, hic salvus erit. Quid enim boni aliquándo hábuit ista vita ab ipso primo hómine, ex quo méruit mortem, ex quo maledíctum accépit, de quo maledícto nos Christus Dóminus liberávit?
     Non ergo murmurándum est, fratres, sicut quidam illórum murmuravérunt, ut ait Apóstolus, et a serpéntibus periérunt. Quid tale modo, fratres, genus humánum pátitur insólitum, quod non patres passi sunt? aut quando tália pátimur, ália illos passos fuísse cognóvimus? Et ínvenis hómines murmuráre de tempóribus suis, et quod illa témpora bona fúerint paréntum nostrórum. Quid, si possent revocári ad témpora paréntum suórum, et ibi murmurárent? Quæ enim putas témpora bona fuísse prætérita, quia iam non tua sunt, ídeo bona sunt.
     Si iam a maledícto liberátus es, si iam in Dei Fílium credidísti, si iam sacris lítteris vel imbútus vel erudítus es, miror cómputes bona témpora habuísse Adam. Et paréntes tui Adam portavérunt. Certe ille est Adam, cui dictum est: In sudóre vultus tui edes panem tuum, et operáberis terram de qua sumptus es; spinas et tríbulos páriet tibi. Hoc méruit, hoc accépit, hoc de Dei iusto iudício consecútus est. Quid ergo putas prætérita témpora fuísse melióra quam tua? Ab illo Adam usque ad hodiérnum Adam, labor et sudor, spinæ et tríbuli. Excidit nobis dilúvium? Excidére laboriósa témpora famis atque bellórum, quæ ídeo scripta sunt, ne de præsénti tempore contra Deum murmurémus?
     Quália ergo illa témpora fuérunt! Nonne omnes audíta, omnes lecta perhorréscimus? Ut habeámus pótius unde gratulémur, quam unde de nostris tempóribus murmurémus.

RESPONSORIUM

Ps 76 (77), 6-7a. 3a; 50 (51), 3

R. Cogitávi dies antíquos et annos ætérnos in mente hábui. Meditátus sum nocte cum corde meo, * Et dixi: Miserére mei, Deus.
V. In die tribulatiónis meæ Deum exquisívi, manus meæ nocte expánsæ sunt. * Et dixi: Miserére mei, Deus.

PSALMODIA

Ant. 1 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum.

Psalmus 107 (108)
Laus Domini et imploratio auxilii

Quia exaltatus est super cælos Dei Filius, super omnem terram eius gloria prædicatur. (Arnobius)

2 Parátum cor meum, Deus, †
      parátum cor meum, *
      cantábo et psallam. Euge, glória mea!
3 Exsúrge, psaltérium et cíthara, *
      excitábo auróram. –

4 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *
      et psallam tibi in natiónibus,
5 quia magna est usque ad cælos misericórdia tua *
      et usque ad nubes véritas tua.
8 Exaltáre super cælos, Deus, *
      et super omnem terram glória tua.
7 Ut liberéntur dilécti tui, *
      salvum fac déxtera tua et exáudi me. –

8 Deus locútus est in sancto suo: †
      „Exsultábo et dívidam Síchimam *
      et convállem Succoth dimétiar;
9 meus est Gálaad et meus est Manásses †
      et Ephraim fortitúdo cápitis mei, *
      Iuda sceptrum meum.
10 Moab lebes lavácri mei; †
      super Idumǽam exténdam calceaméntum meum, *
      super Philistǽam vociferábor.“ –

11 Quis dedúcet me in civitátem munítam? *
      Quis dedúcet me usque in Idumǽam?
12 Nonne, Deus, qui reppulísti nos? *
      Et non exíbis, Deus, in virtútibus nostris?
13 Da nobis auxílium de tribulatióne, *
      quia vana salus hóminis.
14 In Deo faciémus virtútem, *
      et ipse conculcábit inimícos nostros.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum.

Ant. 2 Induit me Dóminus induménto salútis et iustítiæ.

Canticum
Iubilatio prophetæ de nova Ierusalem
Is 61, 10 – 62, 5
Civitatem sanctam Ierusalem novam vidi ... paratam sicut sponsam ornatam viro suo (Cf. Ap 21, 2).

61,10 Gaudens gaudébo in Dómino, *
          et exsultábit ánima mea in Deo meo,
       quia índuit me vestiméntis salútis *
          et induménto iustítiæ circúmdedit me,
       quasi sponsum decorátum coróna *
          et quasi sponsam ornátam monílibus suis.. –

   11 Sicut enim terra profert germen suum †
          et sicut hortus semen suum gérminat, *
          sic Dóminus Deus germinábit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus. –

 62,1 Propter Sion non tacébo, *
          et propter Ierúsalem non quiéscam,
       donec egrediátur ut splendor iustítia eius, *
          et salus eius ut lampas accendátur. –

    2 Et vidébunt gentes iustítiam tuam *
          et cuncti reges glóriam tuam;
       et vocáberis nómine novo, *
          quod os Dómini nominábit.
    3 Et eris coróna glóriæ in manu Dómini *
          et diadéma regni in manu Dei tui. –

    4 Non vocáberis ultra Derelícta, *
          et terra tua non vocábitur ámplius Desoláta;
       sed vocáberis Beneplácitum meum in ea, *
         et terra tua Nupta.
       quia complácuit Dómino in te, *
          et terra tua erit nupta. –

    5 Nam ut iúvenis uxórem ducit vírginem, *
         ita ducent te fílii tui;
       ut gaudet sponsus super sponsam, *
          ita gaudébit super te Deus tuus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Induit me Dóminus induménto salútis et iustítiæ.

Ant. 3 Laudábo Deum meum in vita mea.

Psalmus 145 (146)
Sperantium in Dominum beatitudo

Laudamus Dominum in vita nostra, id est in moribus nostris. (Arnobius)

1 Lauda, ánima mea, Dóminum; †
2     laudábo Dóminum in vita mea, *
      psallam Deo meo, quámdiu fúero. –

3 Nolíte confídere in princípibus, *
      in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
4 Exíbit spíritus eius et revertétur in terram suam; *
      in illa die períbunt cogitatiónes eórum. –

5 Beátus, cuius Deus Iacob est adiútor, *
      cuius spes in Dómino Deo suo,
6 qui fecit cælum et terram, *
      mare et ómnia, quæ in eis sunt;
   qui custódit veritátem in sǽculum, †
7     facit iudícium oppréssis, *
      dat escam esuriéntibus. –

   Dóminus solvit compedítos, *
8     Dóminus illúminat cæcos,
   Dóminus érigit depréssos, *
      Dóminus díligit iustos.
9 Dóminus custódit ádvenas, †
      pupíllum et víduam susténtat *
      et viam peccatórum dispérdit. –

10 Regnábit Dóminus in sǽcula, *
      Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Laudábo Deum meum in vita mea.

LECTIO BREVIS

Deut 4, 39-40a
Scito hódie et cogitáto in corde tuo quod Dóminus ipse sit Deus in cælo sursum et in terra deórsum, et non sit álius. Custódi præcépta eius atque mandáta, quæ ego præcípio tibi hódie.

RESPONSORIUM BREVE
V. Benedícam Dóminum. * In omni témpore.
R. Benedícam Dóminum. * In omni témpore.
V. Semper laus eius in ore meo.
R. In omni témpore.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Benedícam Dóminum. * In omni témpore.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. In sanctitáte serviámus Dómino ómnibus diébus nostris.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. In sanctitáte serviámus Dómino ómnibus diébus nostris.

PRECES
Christus, splendor patérnæ glóriæ, verbo suo nos illúminat. Eum amánter invocémus dicéntes:
     Exáudi nos, Rex ætérnæ glóriæ.

Benedíctus es, auctor fídei nostræ et consummátor,
qui de ténebris vocásti nos in admirábile lumen tuum.
Qui cæcórum óculos aperuísti, et surdos fecísti audíre,
ádiuva incredulitátem nostram.
Dómine, in dilectióne tua iúgiter maneámus,
ne ab ínvicem separémur.
Da nobis in tentatióne resístere, in tribulatióne sustinére,
et in prósperis grátias ágere.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Memoráre, Dómine, testaménti tui sancti, quod sanguis Agni novo fœdere consecrávit, ut pópulus tuus et remissiónem obtíneat peccatórum, et ad redemptiónis indesinénter profíciat increméntum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)