Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Magnis prophétæ vócibus
veníre Christum núntiant,
lætæ salútis prǽvia,
qua nos redémit, grátia.
Hinc mane nostrum prómicat
et corda læta exǽstuant,
cum vox fidélis pérsonat
prænuntiátrix glóriæ.
Advéntus hic primus fuit,
puníre quo non sǽculum
venit, sed ulcus térgere,
salvándo quod períerat.
At nos secúndus prǽmonet
adésse Christum iánuis,
sanctis corónas réddere
cælíque regna pándere.
Ætérna lux promíttitur
sidúsque salvans prómitur;
iam nos iubar præfúlgidum
ad ius vocat cæléstium.
Te, Christe, solum quǽrimus
vidére, sicut es Deus,
ut perpes hæc sit vísio
perénne laudis cánticum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.
Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)
I
1 Quam bonus rectis est Deus, *
Deus his, qui mundo sunt corde!
2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
pæne effúsi sunt gressus mei,
3 quia zelávi super gloriántes, *
pacem peccatórum videns. –
4 Quia non sunt eis impediménta, *
sanus et pinguis est venter eórum.
5 In labóre mortálium non sunt *
et cum homínibus non flagellántur. –
6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.
7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
erúmpunt cogitatiónes cordis.
8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
iniquitátem ab excélso locúti sunt. –
9 Posuérunt in cælo os suum, *
et lingua eórum transívit in terra.
10 ídeo in alto sedent, *
et aquæ plenæ non pervénient ad eos.
11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
et si est sciéntia in Excélso?"
12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
multiplicavérunt divítias.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.
Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
et lavi in innocéntia manus meas;
14 et fui flagellátus tota die, *
et castigátio mea in matutínis." –
15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.
16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
labor erat in óculis meis,
17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
et intelléxi novíssima eórum.
18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
deiecísti eos in ruínas. –
19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.
20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
surgens imáginem ipsórum contémnes.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.
21 Quia exacerbátum est cor meum, *
et renes mei compúncti sunt;
22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
ut iuméntum factus sum apud te.
23 Ego autem semper tecum; *
tenuísti manum déxteram meam.
24 In consílio tuo dedúces me *
et póstea cum glória suscípies me. –
25 Quis enim mihi est in cælo? *
Et tecum nihil vólui super terram.
26 Defécit caro mea et cor meum; *
Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.
27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.
28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
pónere in Dómino Deo spem meam,
ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
in portis fíliæ Sion.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.
V.
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
R.
Et salutáre tuum da nobis.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
Descénde, sede in púlvere, virgo fília Bábylon; sede in terra sine sólio, fília Chaldæórum, quia ultra non vocáberis mollis et ténera.
Ultiónem cápiam, némini parcam, dicit Redémptor noster, Dóminus exercítuum nomen illíus, Sanctus Israel.
Sede tacens et intra in ténebras, fília Chaldæórum, quia non vocáberis ultra dómina regnórum.
Irátus sum super pópulum meum, contaminávi hereditátem meam et dedi eos in manu tua; non posuísti eis misericórdias, super senem
aggravásti iugum tuum valde et dixísti: «In sempitérnum ero dómina». Non posuísti hæc super cor tuum, neque recordáta es novíssimi tui.
Et nunc audi hæc, delicáta, quæ hábitas confidénter, et dicis in corde tuo: «Ego, et præter me non est áltera, non sedébo vídua et orbitátem ignorábo».
Vénient tibi duo hæc súbito in die una, órbitas et vidúitas; repénte venérunt super te propter multitúdinem maleficiórum tuórum,
propter abundántiam incantatiónum tuárum.
Et fidúciam habuísti in malítia tua et dixísti: «Non est qui vídeat me». Sapiéntia tua et sciéntia tua, hæc decépit te. Et dixísti
in corde tuo: «Ego, et præter me non est áltera».
Véniet super te malum, et néscies avértere; et írruet super te calámitas, quam non póteris expiáre; véniet super te repénte miséria, quam néscies.
Sta cum incantatiónibus tuis et cum multitúdine maleficiórum tuórum, in quibus laborásti ab adulescéntia tua: forte póteris iuvári, forte terrébis.
Defecísti in multitúdine consiliórum tuórum; stent et salvent te, qui metiúntur cælum, qui contemplántur sídera et annúntiant
síngulis novilúniis ventúra tibi.
Ecce facti sunt quasi stípula, ignis combússit eos. Non liberábunt seípsos de manu flammæ; non sunt prunæ, quibus calefíant,
nec focus, ut sédeant ad eum.
Sic fiunt tibi incantatóres tui, in quibuscúmque laborásti ab adulescéntia tua; unusquísque in via sua errat, non est qui salvet te.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Irenǽi epíscopi Advérsus hǽreses
Glória hóminis Deus; operatiónis vero Dei et omnis sapiéntiæ eius et virtútis receptáculum homo.
Quemádmodum médicus in iis qui ægrótant probátur, sic et Deus in homínibus manifestátur. Quaprópter et Paulus ait: Conclúsit autem
Deus ómnia in incredulitáte ut ómnium misereátur; dicens hoc de hómine, qui fuit inobáudiens Deo et proiéctus de immortalitáte,
dehinc misericórdiam consecútus est, per Fílium Dei eam quæ est per ipsum percípiens adoptiónem.
Hic enim tenens sine inflatióne et iactántia veram glóriam de iis quæ facta sunt et de eo qui fecit, qui est potentíssimus ómnium
Deus quique ómnibus ut sint prǽstitit, et manens in dilectióne eius et subiectióne et gratiárum actióne, maiórem ab eo glóriam
percípiet, provéctus accípiens dum consímilis fiat eius qui pro eo mórtuus est.
Quóniam et ipse in similitúdinem carnis peccáti factus est, uti condemnáret peccátum et iam quasi condemnátum proíceret illud extra
carnem, provocáret autem in similitúdinem suam hóminem, imitatórem eum assígnans Deo et in patérnam impónens régulam ad vidéndum
Deum et cápere Patrem donans: Verbum Dei quod habitávit in hómine et Fílius hóminis factus est, ut assuésceret hóminem percípere
Deum et assuésceret Deum habitáre in hómine, secúndum plácitum Patris.
Propter hoc ergo signum salútis nostræ eum, qui ex Vírgine Emmánuel est, ipse dedit Dóminus, quóniam ipse Dóminus erat qui salvábat
eos, quia per semetípsos non habébant salvári; et propter hoc Paulus infirmitátem hóminis annúntians ait: Scio enim quóniam non
inhábitat in carne mea bonum, signíficans quóniam non a nobis sed a Deo est bonum salútis nostræ; et íterum: Miser ego homo,
quis me liberábit de córpore mortis huius? deínde infert liberatórem, grátia Iesu Christi Dómini nostri.
Hoc autem et Isaías: Confortámini, inquit, manus resolútæ et génua debília, adhortámini, pusillánimes sensu, confortámini, ne
timeátis. Ecce Deus noster iudícium et retributúrus est, ipse véniet et salvábit nos; hoc quóniam non a nobis, sed a Dei adiuménto habúimus salvári.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Ecce véniet Dóminus, princeps regum terræ; beáti qui paráti sunt occúrrere illi.
Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)
1 Dómine, refúgium factus es nobis *
a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
aut gignerétur terra et orbis, *
a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –
3 Redúcis hóminem in púlverem: *
et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
et custódia in nocte. –
5 Auferes eos, sómnium erunt: *
mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
véspere décidit et aréscit. –
7 Quia defécimus in ira tua *
et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –
9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
aut in valéntibus octogínta anni,
et maior pars eórum labor et dolor, *
quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
ut inducámus cor ad sapiéntiam. –
13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
pro annis, quibus vídimus mala. –
16 Appáreat servis tuis opus tuum *
et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
et opus mánuum nostrárum confírma.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ecce véniet Dóminus, princeps regum terræ; beáti qui paráti sunt occúrrere illi.
Ant. 2 Cantáte Dómino cánticum novum; laus eius ab extrémis terræ.
10 Cantáte Dómino cánticum novum, *
laus eius ab extrémis terræ;
qui descénditis in mare et plenitúdo eius, *
ínsulæ et habitatóres eárum. –
11 Exsúltent desértum et civitátes eius, *
vici, quos hábitat Cedar.
Iúbilent habitatóres Petræ, *
de vértice móntium clament.
12 Ponant Dómino glóriam *
et laudem eius in ínsulis núntient. –
13 Dóminus sicut fortis egrediétur *
sicut vir prœliátor suscitábit zelum;
vociferábitur et conclamábit, *
super inimícos suos prævalébit. –
14 «Tácui semper, sílui, pátiens fui;†
sicut partúriens ululábo *
gemam et fremam simul.
15 Desértos fáciam montes et colles *
et omne gramen eórum exsiccábo;
et ponam flúmina in ínsulas *
et stagna arefáciam.
16 Et ducam cæcos in viam, quam nésciunt, *
et in sémitis, quas ignoravérunt,
ambuláre eos fáciam;
ponam ténebras coram eis in lucem*
et prava in recta».
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Cantáte Dómino cánticum novum; laus eius ab extrémis terræ.
Ant. 3 Cum vénerit Fílius hóminis, putas, invéniet fidem super terram?
Populus in acquisitionem ... annuntiate virtutes eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. (Cf. 1 Petr 2, 9)
1 Laudáte nomen Dómini, *
laudáte, servi Dómini,
2 qui statis in domo Dómini, *
in átriis domus Dei nostri. –
3 Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; *
psállite nómini eius, quóniam suáve.
4 Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, *
Israel in pecúlium sibi. –
5 Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus *
et Deus noster præ ómnibus diis.
6 Omnia, quæcúmque vóluit, †
Dóminus fecit in cælo et in terra, *
in mari et in ómnibus abýssis.
7 Addúcens nubes ab extrémo terræ, †
fúlgura in plúviam facit, *
prodúcit ventos de thesáuris suis. –
8 Qui percússit primogénita Ægýpti *
ab hómine usque ad pecus.
9 Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte, *
in pharaónem et in omnes servos eius.
10 Qui percússit gentes multas *
et occídit reges fortes:
11 Sehon regem Amorræórum et Og regem Basan *
et ómnia regna Chánaan.
12 Et dedit terram eórum hereditátem, *
hereditátem Israel pópulo suo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Cum vénerit Fílius hóminis, putas, invéniet fidem super terram?
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
R. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
V. Et glória eius in te vidébitur.
R. Oriétur Dóminus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Oriétur sicut sol Salvátor mundi, et descéndet in úterum Vírginis sicut imber super gramen, allelúia.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Oriétur sicut sol Salvátor mundi, et descéndet in úterum Vírginis sicut imber super gramen, allelúia.
PRECES
Christum redemptórem, fratres caríssimi, deprecémur, qui véniet, ut redeúntes ad se a mortis potestáte líberet, et súpplices implorémus:
Veni, Dómine Iesu.
Tuum, Dómine, dum annuntiámus advéntum,
— munda cor nostrum ab omni spíritu vanitátis.
Ecclésia tua, Dómine, quam fundásti,
— te per omnes gentes magníficet.
Lex tua, Dómine, illúminans óculos,
— prótegat pópulos tíbimet confiténtes.
Qui gáudia advéntus tui nobis ab Ecclésia prænuntiári concédis,
— fac ut promptíssima devotióne te excipiámus.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui splendórem glóriæ tuæ per sacræ Vírginis partum mundo dignátus es reveláre, tríbue, quǽsumus, ut tantæ incarnatiónis
mystérium et fídei integritáte colámus, et devóto semper obséquio frequentémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)