Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 | 31 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Auróra lucis rútilat,
cælum resúltat láudibus,
mundus exsúltans iúbilat,
gemens inférnus úlulat,
Cum rex ille fortíssimus,
mortis confráctis víribus,
pede concúlcans tártara
solvit caténa míseros.
Ille, quem clausum lápide
miles custódit ácriter,
triúmphans pompa nóbili
victor surgit de fúnere.
Inférni iam gemítibus
solútis et dolóribus,
quia surréxit Dóminus
respléndens clamat ángelus.
Esto perénne méntibus
paschále, Iesu, gáudium,
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis ággrega.
Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum. Allelúia.
Verbum misit Deus filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum. (Act 10, 36)
I
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius.
2 Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, *
quos redémit de manu adversárii,
3 et de regiónibus congregávit eos, †
a solis ortu et occásu, *
ab aquilóne et mari. –
4 Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, *
viam civitátis habitatiónis non invenérunt.
5 Esuriéntes et sitiéntes, *
ánima eórum in ipsis defécit.
6 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum erípuit eos. –
7 Et dedúxit eos in viam rectam, *
ut irent in civitátem habitatiónis.
8 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
9 quia satiávit ánimam sitiéntem *
et ánimam esuriéntem replévit bonis. –
10 Sedéntes in ténebris et umbra mortis, *
vincti in mendicitáte et ferro,
11 quia exacerbavérunt elóquia Dei *
et consílium Altíssimi sprevérunt.
12 Et humiliávit in labóribus cor eórum, *
infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.
13 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum liberávit eos. –
14 Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis *
et víncula eórum dirúpit.
15 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
16 quia contrívit portas ǽreas *
et vectes férreos confrégit.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum. Allelúia.
Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius. Allelúia.
17 Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ *
et propter iniustítias suas afflícti sunt;
18 omnem escam abomináta est ánima eórum, *
et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
19 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum liberávit eos.
20 Misit verbum suum et sanávit eos *
et erípuit eos de interitiónibus eórum.
21 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
22 et sacríficent sacrifícium laudis *
et annúntient ópera eius in exsultatióne. –
23 Qui descéndunt mare in návibus, *
faciéntes operatiónem in aquis multis,
24 ipsi vidérunt ópera Dómini *
et mirabília eius in profúndo.
25 Dixit et excitávit spíritum procéllæ, *
et exaltáti sunt fluctus eius.
26 Ascéndunt usque ad cælos †
et descéndunt usque ad abýssos; *
ánima eórum in malis tabescébat.
27 Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, *
et omnis sapiéntia eórum devoráta est.
28 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum edúxit eos. –
29 Et státuit procéllam eius in auram, *
et tacuérunt fluctus eius.
30 Et lætáti sunt quia siluérunt, *
et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
31 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
32 et exáltent eum in ecclésia plebis *
et in convéntu seniórum laudent eum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius. Allelúia.
Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini. Allelúia.
33 Pósuit flúmina in desértum *
et éxitus aquárum in sitim,
34 terram fructíferam in salsúginem *
a malítia inhabitántium in ea.
35 Pósuit desértum in stagna aquárum *
et terram sine aqua in éxitus aquárum. –
36 Et collocávit illic esuriéntes, *
et constituérunt civitátem habitatiónis.
37 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas *
et fecérunt fructum in provéntum suum.
38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, *
et iuménta eórum non minorávit.
39 Et pauci facti sunt et vexáti sunt *
a tribulatióne malórum et dolóre. –
40 Effúdit contemptiónem super príncipes *
et erráre facit eos in desérto ínvio.
41 Et suscépit páuperem de inópia *
et pósuit sicut oves famílias.
42 Vidébunt recti et lætabúntur, *
et omnis iníquitas oppilábit os suum.
43 Quis sápiens, et custódiet hæc *
et intélleget misericórdias Dómini?
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini. Allelúia.
V.
Deus regenerávit nos in spem vivam, allelúia.
R.
Per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Ego Ioánnes vidi, et datus est mihi cálamus símilis virgæ dicens: «Surge et metíre templum Dei et altáre et adorántes
in eo. Atrium autem, quod est foris templum, éice foras et ne metiáris illud, quóniam datum est géntibus, et civitátem
sanctam calcábunt ménsibus quadragínta duóbus. Et dabo duóbus téstibus meis, et prophetábunt diébus mille ducéntis
sexagínta amícti saccis». Hi sunt duæ olívæ et duo candelábra in conspéctu Dómini terræ stantes. Et si quis eos vult
nocére, ignis exit de ore illórum et dévorat inimícos eórum; et si quis volúerit eos lǽdere, sic opórtet eum occídi.
Hi habent potestátem claudéndi cælum, ne pluat plúvia diébus prophetíæ ipsórum, et potestátem habent super aquas
converténdi eas in sánguinem et percútere terram omni plaga, quotiescúmque volúerint. Et cum finíerint testimónium
suum, béstia, quæ ascéndit de abýsso, fáciet advérsus illos bellum et vincet eos et occídet illos. Et corpus eórum
in platéas civitátis magnæ, quæ vocátur spirituáliter Sódoma et Ægýptus, ubi et Dóminus eórum crucifíxus est; et
vident de pópulis et tríbubus et linguis et géntibus corpus eórum per tres dies et dimídium, et córpora eórum non
sinunt poni in monuménto. Et inhabitántes terram gaudent super illis et iucundántur et múnera mittent ínvicem,
quóniam hi duo prophétæ cruciavérunt eos, qui inhábitant super terram.
Et post dies tres et dimídium spíritus vitæ a Deo intrávit in eos, et stetérunt super pedes suos; et timor magnus
cécidit super eos, qui vidébant eos. Et audiérunt vocem magnam de cælo dicéntem illis: «Ascéndite huc»; et ascendérunt
in cælum in nube, et vidérunt illos inimíci eórum. Et in illa hora factus est terræmótus magnus, et décima pars
civitátis cécidit, et occísi sunt in terræmótu nómina hóminum septem mília, et réliqui in timórem sunt missi et dedérunt glóriam Deo cæli.
Væ secúndum ábiit; ecce væ tértium venit cito.
Et séptimus ángelus tuba cécinit, et factæ sunt voces magnæ in cælo dicéntes: «Factum est regnum huius mundi Dómini
nostri et Christi eius, et regnábit in sǽcula sæculórum».
Et vigínti quáttuor senióres, qui in conspéctu Dei sedent in thronis suis, cecidérunt super fácies suas et adoravérunt
Deum dicéntes: «Grátias ágimus tibi, Dómine Deus omnípotens, qui es et qui eras, quia accepísti virtútem tuam magnam
et regnásti. Et irátæ sunt gentes, et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári, et réddere mercédem servis tuis
prophétis et sanctis et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis, et extermináre eos, qui extérminant terram».
Et apértum est templum Dei in cælo, et visa est arca testaménti eius in templo eius; et facta sunt fúlgura et voces et terræmótus et grando magna.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Commentário sancti Cyrílli Alexandríni epíscopi in Ioánnis Evangélium
Mórior, inquit Dóminus, pro ómnibus, ut omnes vivíficem per meípsum, et carnem ómnium carne mea redémi. Moriétur
enim mors in morte mea, et mecum simul, quæ córruit, inquit, hóminum natúra resúrget.
Factus enim idcírco sum vobis símilis, homo nimírum ex sémine Abraham, ut per ómnia frátribus assímiler. Quod cum
recte intellégeret quoque beátus ipse Paulus ait: Quia ergo púeri communicavérunt carni et sánguini, et ipse
simíliter participávit eísdem, ut per mortem destrúeret eum, qui habébat mortis impérium, id est diábolum.
Nec enim áliter umquam déstrui póterat is, qui mortis habet impérium, adeóque mors ipsa, nisi dedísset seípsum Christus
pro nobis, unus redemptiónem pro ómnibus: erat enim supra omnes.
Proindéque in psalmis ait alícubi, seípsum pro nobis quasi hóstiam immaculátam ófferens Deo ac Patri: Sacrifícium et
oblatiónem noluísti, corpus autem perfecísti mihi. Holocáusta et pro peccáto non postulásti; tunc dixi: Ecce vénio.
Crucifíxus autem est pro ómnibus et propter omnes, ut, uno pro cunctis mórtuo, omnes vivámus in ipso; nec enim fíeri
póterat, ut morti obnóxia esset aut corruptióni succúmberet secúndum natúram vita. Quod autem pro mundi vita suam
carnem Christus obtúlerit, ex eius porro verbis agnoscámus: Pater enim, inquit, sancte, serva eos. Et rursus: Pro eis ego sanctífico meípsum.
Sanctífico ait, pro cónsecro et óffero quasi hóstiam immaculátam in odórem suavitátis. Sanctificabátur enim, sive
sanctum iuxta legem vocabátur, id quod super altáre offerebátur. Dedit ergo suum corpus Christus pro vita ómnium,
et per ipsum rursus in nobis vitam ínserit; quonam autem pacto, dicam pro víribus.
Postquam enim vivíficum illud Dei Verbum in carne inhabitávit, in suum bonum eam, hoc est ad vitam, reformávit, et
omníno ei ineffábili uniónis modo coniúnctum, vivíficam réddidit, non secus ac ipsum est secúndum natúram.
Proínde Christi corpus vivíficat eos, qui eius sunt partícipes: expéllit enim mortem, cum fúerit in morti obnóxiis,
et corruptiónem rémovet, ratiónem in seípso páriens, quæ corruptiónem perfécte déleat.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Verba, quæ ego locútus sum vobis, spíritus et vita sunt, allelúia.
145 Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
iustificatiónes tuas servábo.
146 Clamávi ad te, salvum me fac, *
ut custódiam testimónia tua. –
147 Prævéni dilúculo et clamávi, *
in verba tua supersperávi.
148 Prævenérunt óculi mei vigílias, *
ut meditárer elóquia tua. –
149 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
secúndum iudícium tuum vivífica me.
150 Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
a lege autem tua longe facti sunt. –
151 Prope es tu, Dómine, *
et ómnia præcépta tua véritas.
152 Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
quia in ætérnum fundásti ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Verba, quæ ego locútus sum vobis, spíritus et vita sunt, allelúia.
Ant. 2 Ædificásti templum et altáre in monte sancto tuo, Dómine, allelúia.
1 Deus patrum meórum et Dómine misericórdiæ, *
qui fecísti ómnia verbo tuo
2 et sapiéntia tua constituísti hóminem, *
ut dominarétur creatúris, quæ a te factæ sunt,
3 et dispóneret orbem terrárum in sanctitáte et iustítia *
et in directióne cordis iudícium iudicáret,
4 da mihi sédium tuárum assistrícem sapiéntiam *
et noli me reprobáre a púeris tuis,
5 quóniam servus tuus sum ego et fílius ancíllæ tuæ, †
homo infírmus et exígui témporis *
et minor ad intelléctum iudícii et legum. –
6 Nam, et si quis erit consummátus inter fílios hóminum, †
si ab illo abfúerit sapiéntia tua, *
in níhilum computábitur. –
9 Et tecum sapiéntia, quæ novit ópera tua, *
quæ et áffuit tunc, cum orbem terrárum fáceres,
et sciébat quid esset plácitum in óculis tuis *
et quid diréctum in præcéptis tuis –
10 Emítte illam de cælis sanctis tuis *
et a sede magnitúdinis tuæ mitte illam,
ut mecum sit et mecum labóret, *
ut sciam quid accéptum sit apud te. –
11 Scit enim illa ómnia et intéllegit †
et dedúcet me in opéribus meis sóbrie *
et custódiet me in sua glória.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ædificásti templum et altáre in monte sancto tuo, Dómine, allelúia.
Ant. 3 Ego sum via et véritas et vita, allelúia.
Dico ... gentes propter misericordiam glorificare Deum. (Rom 15, 8. 9)
1 Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
collaudáte eum, omnes pópuli. –
2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
et véritas Dómini manet in ætérnum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Ego sum via et véritas et vita, allelúia.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * allelúia, allelúia.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * allelúia, allelúia.
V. Qui pro nobis pepéndit in ligno.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * allelúia, allelúia.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Dixit Simon Petrus: Dómine, ad quem íbimus? Verba vitæ ætérnæ habes; et nos credídimus et cognóvimus quia tu es Christus Fílius Dei, allelúia.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Dixit Simon Petrus: Dómine, ad quem íbimus? Verba vitæ ætérnæ habes; et nos credídimus et cognóvimus quia tu es Christus Fílius Dei, allelúia.
PRECES
Christum, panem vitæ, qui mensa verbi et córporis sui fruéntes suscitábit in novíssimo die, læti deprecémur:
Da nobis, Dómine, pacem et gáudium.
Fili Dei, qui, suscitátus a mórtuis, princeps es vitæ,
— nos omnésque fratres tuos bénedic et sanctífica.
Tu, qui pacem et gáudium ómnibus in te credéntibus largíris,
— da nos sicut fílios lucis ambuláre et de victória tua lætári.
Adáuge fidem Ecclésiæ peregrinántis in terra,
— ut resurrectiónis tuæ testimónium mundo perhíbeat.
Tu qui, multa passus, in glóriam Patris intrásti,
— luctum mæréntium convérte in gáudium.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui credéntes in te fonte baptísmatis innovásti, hanc renátis in
Christo concéde custódiam, ut, omni erróris incúrsu devícto, grátiam tuæ benedictiónis
fidéliter servent. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)