Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XII
SS. protomartyrum sanctæ Romanæ Ecclesiæ, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Deus, qui cæli lumen es
satórque lucis, qui polum
patérno fultum brácchio
præclára pandis déxtera,
Auróra stellas iam tegit
rubrum sustóllens gúrgitem,
uméctis atque flátibus
terram baptízans róribus.
Iam noctis umbra línquitur,
polum calígo déserit,
typúsque Christi, lúcifer
diem sopítum súscitat.
Dies diérum tu, Deus,
lucísque lumen ipse es,
Unum potens per ómnia,
potens in unum Trínitas.
Te nunc, Salvátor, quǽsumus
tibíque genu fléctimus,
Patrem cum Sancto Spíritu
totis laudántes vócibus. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.
Cœpit Iesus pavere et tædere. (Mc 14, 33)
I
2 Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam †
et ne abscondáris a deprecatióne mea; *
3 inténde mihi et exáudi me.
Excússus sum in meditatióne mea et conturbátus sum *
4 a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris. –
Quóniam devolvérunt in me iniquitátem *
et in ira molésti erant mihi.
5 Cor meum torquétur intra me, *
et formído mortis cécidit super me.
6 Timor et tremor venérunt super me, *
et contéxit me pavor. –
7 Et dixi: "Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, *
et volábo et requiéscam?
8 Ecce elongábo fúgiens *
et manébo in solitúdine.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.
Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.
13 Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, *
sustinuíssem útique;
et si is, qui óderat me, super me magnificátus fuísset, *
abscondíssem me fórsitan ab eo.
14 Tu vero, homo coæquális meus, *
familiáris meus et notus meus,
15 qui simul habúimus dulce consórtium: *
in domo Dei ambulávimus in concúrsu. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.
Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.
Non enim est illis commutátio, *
et non timuérunt Deum.
21 Exténdit manum suam in sócios; *
contaminávit fœdus suum.
22 Lene super butýrum est os eius, *
pugna autem cor illíus:
mollíti sunt sermónes eius super óleum, *
et ipsi sunt gládii destrícti. –
23 Iacta super Dóminum curam tuam, †
et ipse te enútriet; *
non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto. –
24 Tu vero, Deus, dedúces eos *
in púteum intéritus.
Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; *
ego autem sperábo in te, Dómine.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.
V.
Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam.
R.
Et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam.
LECTIO PRIOR
De libro primo Samuélis
In diébus illis: Abígail uxóri Nabal nuntiávit unus de púeris suis dicens: «Ecce misit David núntios de
desérto, ut benedícerent dómino nostro, sed aversátus est eos. Hómines isti boni satis fuérunt nobis et non molésti; nec quidquam aliquándo
périit omni témpore, quo sumus conversáti cum eis in desérto. Pro muro erant nobis tam in nocte quam in die ómnibus diébus, quibus pávimus
apud eos greges. Quam ob rem consídera et recógita quid fácias, quóniam malum decrétum est advérsus dóminum nostrum et advérsus domum eius
univérsam. Et ipse fílius Bélial est, ita ut nemo ei possit loqui».
Festinávit ígitur Abígail et tulit ducéntos panes et duos utres vini et quinque aríetes coctos et quinque sata fruménti tosti et centum ligatúras
uvæ passæ et ducéntas massas caricárum et impósuit super ásinos. Dixítque púeris suis: «Præcédite me, ecce ego post tergum séquar vos». Viro
autem suo Nabal non indicávit. Cum ergo ascendísset ásinum et descénderet in tégmine montis, David et viri eius descendébant in occúrsum eius;
quibus et illa occúrrit. Et aiébat David: «Vere frustra servávi ómnia, quæ huius erant in desérto, et non périit quidquam de cunctis, quæ ad
eum pertinébant; et réddidit mihi malum pro bono. Hæc fáciat Deus inimícis David et hæc addat, si relíquero de ómnibus, quæ ad eum pértinent,
usque mane quidquid masculíni sexus».
Cum autem vidísset Abígail David, festinávit et descéndit de ásino et prócidit coram David super fáciem suam et adorávit super terram. Et cécidit
ad pedes eius et dixit: «Aufer iniquitátem fámulæ tuæ. Fáciens enim fáciet Dóminus dómino meo domum fidélem, quia prœlia Dómini dóminus meus
prœliátur: malítia ergo non inveniátur in te ómnibus diébus vitæ tuæ. Si enim surréxerit aliquándo homo pérsequens te et quǽrens ánimam tuam,
erit ánima dómini mei custodíta in fascículo vitæ apud Dóminum Deum tuum; sed inimicórum tuórum ánimam ipse iáciat in ímpetu et círculo fundæ.
Cum ergo fécerit Dóminus dómino meo ómnia, quæ locútus est, bona de te et constitúerit te ducem super Israel, non erit tibi hoc in síngultum et
in scrúpulum cordis dómino meo, quod effúderis sánguinem innóxium et ipse te ultus fúeris; et cum benefécerit Dóminus dómino meo, recordáberis ancíllæ tuæ».
Et ait David ad Abígail: «Benedíctus Dóminus Deus Israel, qui misit te hódie in occúrsum meum. Et benedícta prudéntia tua et benedícta tu, quæ
prohibuísti me hódie, ne irem ad sánguinem et ulcíscerer me manu mea. Alióquin, vivit Dóminus Deus Israel, qui prohíbuit me malum fácere tibi,
nisi cito venísses in occúrsum mihi, non remansísset Nabal usque ad lucem matutínam quidquid masculíni sexus». Suscépit ergo David de manu eius
ómnia, quæ attúlerat ei dixítque ei: «Vade pacífice in domum tuam. Ecce audívi vocem tuam et honorávi fáciem tuam».
Venit autem Abígail ad Nabal; et ecce erat ei convívium in domo eius quasi convívium regis, et cor Nabal iucúndum; erat enim ébrius nimis. Et non
indicávit ei verbum pusíllum aut grande usque in mane. Dilúculo autem, cum digessísset vinum Nabal, hæc indicávit ei uxor sua; et emórtuum est cor
eius intrínsecus, et factus est quasi lapis. Cumque pertransíssent decem dies, percússit Dóminus Nabal, et mórtuus est.
Quod cum audísset David mórtuum Nabal, ait: «Benedíctus Dóminus, qui iudicávit causam oppróbrii mei de manu Nabal et servum suum custodívit a malo
et malítiam Nabal réddidit Dóminus in caput eius».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilíis sancti Gregórii Nysséni epíscopi
Promíssio Dei certe tanta est, ut súperet extrémum términum beatitúdinis. Quid enim áliquis post
bonum eiúsmodi áliud desideráverit, cum ómnia hábeat in eo quem víderit? Nam vidére, in usu Scriptúræ, idem signíficat quod habére;
quemádmodum illud: Vídeas bona Ierúsalem, idem quod invénias, significánte verbo. Et: Tollátur ímpius, ne vídeat glóriam Dómini, per non
vidére, non partícipem esse Prophéta significánte.
Ergo qui Deum vidit, quidquid in bonis numerátur, per hoc quod vidit, adéptus est, vitam sine fine, ætérnam incorruptibilitátem, immortálem
beatitúdinem, regnum sine fine, lætítiam continéntem, verum lumen, spiritálem et dulcem vocem, glóriam inaccéssam, perpétuam exsultatiónem, omne dénique bonum.
Enimvéro quod in promissióne beatitúdinis per spem propónitur, tale ac tantum est; sed quóniam ante demonstrátum est, modum vidéndi Deum
cónfici per hoc, si quis puro corde exstíterit; in hoc rursum mens mea quasi vertígine corrépta æstuat, ambigéndo anne púritas cordis sit
ex iis rebus quæ neque éffici possunt, et natúram nostram súperant et excédunt. Nam si per hanc Deus vidétur, Móyses autem et Paulus non
vidérunt per hoc quod neque ab sese, neque ab álio quoquam Deum vidéri posse affírmant, ea quæ nunc a Verbo beatitúdini propónitur, res
eiúsmodi esse vidétur, quæ éffici atque repræsentári non possit.
Quid ígitur lucri nobis accédit ex eo, quod cognóvimus qua ratióne Deus videátur, si vires rei excogitátæ non adsunt? Id enim símile est,
ac si quis díceret beátum esse in cælo versári, quóniam illic conspiciúntur ea, quæ in hoc sǽculo non conspiciúntur. Nam si áliqua rátio
expediéndi itíneris in cælum per sermónem præmonstrarétur, útile audiéntibus esset didicísse quod beátum sit in cælo versári. Quámdiu autem
ascénsus expedítus non est, quid emoluménti affert cognítio cæléstis beatitúdinis, angens dumtáxat et male habens nos edóctos quálibus
rebus priváti simus, et propter ascénsum impedítum careámus? Numquid ígitur ad id, quod natúram nostram excédit, Dóminus hortátur, et súperat
modum humanárum vírium magnificéntia præcépti?
Non ita se res habet. Neque enim vólucres fíeri iubet, quibus alas non prodúxit, neque sub aqua vívere, quibus terréstrem vitam assignávit.
Si ígitur lex in áliis ómnibus accipiéntium víribus convéniens est et ad nullam rem, quæ supra natúram sit, cogit, étiam hoc prorsus ex eo
quod consentáneum est intellegémus, non desperándum vidélicet esse id quod per beatitúdinem præmonstrátur, sed et Ioánnem et Paulum et Móysen,
et si quis álius illórum símilis est, non excidísse hac sublími beatitúdine, quæ ex conspectióne Dei accédit, neque illum qui dixit: Recóndita
est mihi iustítiæ coróna, quam reddet mihi iustus iudex, neque eum qui recúbuit super pectus Iesu, neque eum qui audívit a voce divína:
Cognóvi te præter omnes. Si ergo non ambígitur, quin illi qui contemplatiónem Dei supra vires esse prædicavérunt, beáti sint, beatitúdo autem
ex conspectióne Dei exsístit, atque Deum vidére contíngit, si quis puro corde sit, certe púritas cordis, per quam beátum fíeri licet, non est
ex iis rebus quæ cónfici non possunt.
Qui ígitur dici potest quod et illi qui cum Paulo contemplatiónem Dei supra vires esse pronúntiant, vera dicant, et Dómini vox illis non
adversétur, quæ Deum per puritátem cordis conspéctum iri pollicétur?
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Cor mundum crea in me, Deus, et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).
3 Miserére mei, Deus, *
secúndum misericórdiam tuam;
et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
et a peccáto meo munda me. –
5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
et malum coram te feci,
ut iustus inveniáris in senténtia tua *
et æquus in iudício tuo. –
7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –
9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –
11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –
13 Ne proícias me a fácie tua *
et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
et spíritu promptíssimo confírma me. –
15 Docébo iníquos vias tuas, *
et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –
17 Dómine, lábia mea apéries, *
et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –
20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
oblatiónes et holocáusta; *
tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Cor mundum crea in me, Deus, et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
Ant. 2 Lætáre, Ierúsalem, quia per te omnes congregabúntur ad Dóminum.
8 Benedícite Dóminum, omnes elécti, *
et omnes laudáte maiestátem illíus.
Agite dies lætítiæ *
et confitémini illi. –
9 Ierúsalem, cívitas sancta, *
flagellábit te in opéribus mánuum tuárum. –
10 Confitére Dómino in bono ópere *
et bénedic regem sæculórum,
ut íterum tabernáculum tuum ædificétur in te cum gáudio *
et lætos fáciat in te omnes captívos
et díligat in te omnes míseros *
in ómnia sǽcula sæculórum. –
11 Lux spléndida fulgébit *
in ómnibus fínibus terræ;
natiónes multæ vénient tibi ex longínquo †
et a novíssimis pártibus terræ ad nomen sanctum tuum *
et múnera sua in mánibus suis habéntes regi cæli.
Generatiónes generatiónum dabunt in te lætítiam, *
et nomen eléctæ erit in sǽcula sæculórum. –
13 Tunc gaude et lætáre in fíliis iustórum, †
quóniam omnes colligéntur *
et benedícent Dómino ætérno. –
14 Felíces, qui díligunt te, *
et felíces, qui gaudébunt in pace tua. –
15 ánima mea, bénedic Dómino regi magno, *
quia in Ierúsalem civitáte ædificábitur
16 domus illíus *
in ómnia sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Lætáre, Ierúsalem, quia per te omnes congregabúntur ad Dóminum.
Ant. 3 Lauda Deum tuum, Sion, qui emíttit elóquium suum terræ.
Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. (Ap 21, 9)
12 Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
colláuda Deum tuum, Sion. –
13 Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
benedíxit fíliis tuis in te.
14 Qui ponit fines tuos pacem *
et ádipe fruménti sátiat te.
15 Qui emíttit elóquium suum terræ, *
velóciter currit verbum eius.
16 Qui dat nivem sicut lanam, *
pruínam sicut cínerem spargit. –
17 Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
18 Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
19 Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
iustítias et iudícia sua Israel.
20 Non fecit táliter omni natióni, *
et iudícia sua non manifestávit eis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Lauda Deum tuum, Sion, qui emíttit elóquium suum terræ.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Clamábo ad Dóminum altíssimum, * qui benefécit mihi.
R. Clamábo ad Dóminum altíssimum, * qui benefécit mihi.
V. Mittet de cælo et liberábit me.
R. Qui benefécit mihi.
V. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
R. Clamábo ad Dóminum altíssimum, * qui benefécit mihi.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Per víscera misericórdiæ Dei nostri, visitávit nos Oriens ex alto.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Per víscera misericórdiæ Dei nostri, visitávit nos Oriens ex alto.
PRECES
Fidúciam habéntes in Deum, qui sollícitus est ómnium, quos creávit et redémit per Fílium suum, oratiónem nostram innovémus:
Confírma, quod operátus es in nobis, Dómine.
Deus misericórdiæ, gressus nostros in sanctitáte cordis dírige,
— ut, quæ sunt vera, iusta et amabília, cogitémus.
Ne derelínquas nos in perpétuum propter nomen tuum,
— ne díssipes, Dómine, testaméntum tuum.
In ánimo contríto et spíritu humilitátis suscipiámur,
— quóniam non est confúsio confidéntibus in te.
Qui nos in Christo ad munus prophéticum vocásti,
— da nos tuas annuntiáre virtútes.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Grátiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, supplícibus tuis tríbue largitátem, ut mandáta tua, te operánte,
sectántes, consolatiónem vitæ præséntis accípiant, et futúra gáudia comprehéndant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)