Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Aptáta, virgo, lámpade
ad núptias ingréssa es
ætérni regis glóriæ,
quem laudant turbæ cǽlicæ.
Grata convíva súperis,
cælésti sponso iúngeris
ampléxu casti fœderis,
pudóris dives méritis.
Normam vivéndi ínstrue,
nos prece tua cónfove,
possímus ut resístere
hostis nostri versútiæ.
Exémplar vitæ vírginum,
María roget Fílium,
ut eius adiutórium
nos iuvet per exsílium.
Sit Deitáti glória
per infiníta sǽcula
pro vírginis victória,
qua gaudet cæli cúria. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)
I (2-5)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me,
3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
et descéndit super me manus tua. –
4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
et sicut onus grave gravant me nimis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
a fácie insipiéntiæ meæ.
7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
tota die contristátus ingrediébar. –
8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
et non est sánitas in carne mea.
9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
rugiébam a gémitu cordis mei. –
10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
et gémitus meus a te non est abscónditus.
11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –
12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
et propínqui mei de longe stetérunt.
13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
et dolos tota die meditabántur.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
et sicut mutus non apériens os suum;
15 et factus sum sicut homo non áudiens *
et non habens in ore suo redargutiónes. –
16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
tu exáudies, Dómine Deus meus.
17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –
18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
et dolor meus in conspéctu meo semper.
19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
et sollícitus sum de peccáto meo. –
20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.
21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
pro eo quod sequébar bonitátem. –
22 Ne derelínquas me, Dómine; *
Deus meus, ne discésseris a me.
Festína in adiutórium meum, *
Dómine, salus mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
V.
Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R.
Et elóquii iustítiæ tuæ.
LECTIO PRIOR
De libro Osée prophétæ
Hæc dicit Dóminus: «Conténdite advérsum matrem vestram; conténdite, quóniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius; áuferat fornicatiónes suas a fácie sua. Propter hoc ecce ego sǽpiam viam tuam spinis et sǽpiam eam macéria, et sémitas suas non invéniet; et sequétur amatóres suos et non apprehéndet eos; et quæret eos et non invéniet et dicet: “Vadam et revértar ad virum meum priórem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc”. Et hæc nescívit, quia ego dedi ei fruméntum et vinum et óleum et argéntum multiplicávi ei et aurum, quæ fecérunt Baal. Idcírco convértar et sumam fruméntum meum in témpore suo et vinum meum in témpore suo; et áuferam lanam meam et linum meum, quæ operiébant pudénda eius, et nunc revelábo ignomíniam eius in óculis amatórum eius, et nullus est qui éruat eam de manu mea. Et cessáre fáciam omne gáudium eius, sollemnitátem eius, neoméniam eius, sábbatum eius et ómnia festa témpora eius; et corrúmpam víneam eius et ficum eius, de quibus dixit: “Mercédes hæ meæ sunt, quas dedérunt mihi amatóres mei”. Et ponam ea in saltum, et cómedet illas béstia agri. Et visitábo super eam dies Báalim, quibus accendébat incénsum, et ornabátur ináure sua et moníli suo, et ibat post amatóres suos, sed mei obliviscebátur, dicit Dóminus. Propter hoc ecce ego lactábo eam et ducam eam in solitúdinem et loquar ad cor eius; et dabo ei víneas eius ex eódem loco et vallem Achor, portam spei, et respondébit ibi iuxta dies iuventútis suæ et iuxta dies ascensiónis suæ de terra Ægýpti. Et erit: in die illa, ait Dóminus, vocábis me: “Vir meus”, et non vocábis me ultra: “Baal meus”. Et áuferam nómina Báalim de ore eius, et non recordábitur ultra nóminis eórum. Et percútiam eis fœdus in die illa cum béstia agri et cum vólucre cæli et cum réptili terræ; et arcum et gládium et bellum cónteram de terra et cubáre eos fáciam confidénter. Et sponsábo te mihi in sempitérnum; et sponsábo te mihi in iustítia et iudício et in misericórdia et miseratiónibus. Et sponsábo te mihi in fide, et cognósces Dóminum. Et erit: in illa die exáudiam, dicit Dóminus, exáudiam cælos, et illi exáudient terram; et terra exáudiet tríticum et vinum et óleum, et hæc exáudient Iézrahel. Et seminábo eam mihi in terram et miserébor eius, quæ fuit ‘Absque misericórdia’; et dicam ‘Non pópulo meo’: ‘Pópulus meus tu’; et ipse dicet: “Deus meus es tu”».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístola sanctæ Claræ vírginis ad beátam Agnétem de Praga
Felix certe cui sacro datur potíri convívio, ut ei adhæreátur totis cordis præcórdiis, cuius pulchritúdinem ómnia beáta cælórum ágmina
incessabíliter admirántur, cuius afféctus áfficit, cuius contemplátio réficit, cuius implet benígnitas, cuius replet suávitas, cuius
memória lucéscit suáviter, cuius odóre mórtui revivíscent, cuiúsque vísio gloriósa beatificábit omnes cives supérnæ Ierúsalem: quæ cum
sit splendor ætérnæ glóriæ, candor lucis ætérnæ et spéculum sine mácula, hoc spéculum cotídie intuére, o regína, sponsa Iesu Christi, et
in eo fáciem tuam iúgiter speculáre, ut sic totam intérius et extérius te adórnes amíctam circumdatámque varietátibus, ómnium virtútum
flóribus et vestiméntis páriter adornátam, sicut decet fíliam et sponsam castíssimam summi Regis. In hoc autem spéculo refúlget beáta
paupértas, sancta humílitas et ineffábilis cáritas, sicut per totum spéculum póteris cum Dei grátia contemplári.
Atténde, inquam, princípium huius spéculi, paupertátem pósiti síquidem in præsépio et in pannículis involúti. O miránda humílitas, o stupénda
paupértas. Rex angelórum, Dóminus cæli et terræ in præsépio reclinátur. In médio autem spéculi consídera humilitátem, saltem beátam paupertátem,
labóres innúmeros ac pœnalitátes quas sustínuit pro redemptióne humáni géneris. In fine vero eiúsdem spéculi contempláre ineffábilem caritátem,
qua pati vóluit in crucis stípite et in eódem mori omni mortis génere turpióre. Unde ipsum spéculum, in ligno crucis pósitum, hæc consideránda
transeúntes monébat dicens: O vos omnes, qui transítis per viam, atténdite et vidéte si est dolor sicut dolor meus; respondeámus, inquit, ei
clamánti et eiulánti una voce, uno spíritu: Memória memor ero et tabéscet in me ánima mea. Hinc ígitur caritátis ardóre accendáris iúgiter
fórtius, o regína cæléstis regis.
Contémplans ínsuper indicíbiles eius delícias, divítias et honóres perpétuos et suspirándo præ nímio cordis desidério et amóre proclámes;
Trahe me, post te currémus in odórem unguentórum tuórum, sponse cæléstis. Curram nec defíciam, donec introdúcas me in cellam vináriam, donec
læva tua sit sub cápite meo et déxtera felíciter amplexábitur me, et osculéris me felicíssimo tui oris ósculo. In hac contemplatióne pósita,
hábeas memóriam paupérculæ matris tuæ, sciens quod ego tuam felícem memóriam descrípsi inseparabíliter in tábulis cordis mei, habens te præ ómnibus cariórem.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).
3 Miserére mei, Deus, *
secúndum misericórdiam tuam;
et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
et a peccáto meo munda me. –
5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
et malum coram te feci,
ut iustus inveniáris in senténtia tua *
et æquus in iudício tuo. –
7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –
9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –
11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –
13 Ne proícias me a fácie tua *
et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
et spíritu promptíssimo confírma me. –
15 Docébo iníquos vias tuas, *
et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –
17 Dómine, lábia mea apéries, *
et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –
20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
oblatiónes et holocáusta; *
tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
Ant. 2 Cum irátus fúeris, Dómine, misericórdiæ recordáberis.
2 Dómine, audívi auditiónem tuam, *
et tímui, Dómine, opus tuum.
In médio annórum vivífica illud, *
in médio annórum notum fácies.
Cum irátus fúeris, *
misericórdiæ recordáberis. –
3 Deus a Theman véniet, *
et Sanctus de monte Pharan.
4 Operit cælos glóriæ eius, *
et laudis eius plena est terra.
Splendor eius ut lux erit, †
rádii ex mánibus eius: *
ibi abscóndita est fortitúdo eius. –
13 Egréssus es in salútem pópuli tui, *
in salútem cum christo tuo. –
15 Viam fecísti in mari equis tuis, *
in luto aquárum multárum. –
16 Audívi, et conturbátus est venter meus, *
ad vocem contremuérunt lábia mea.
Ingréditur putrédo in óssibus meis, *
et subter me vacíllant gressus mei.
Conquiéscam in die tribulatiónis, *
ut ascéndat super pópulum, qui invádit nos. –
17 Ficus enim non florébit, *
et non erit fructus in víneis;
mentiétur opus olívæ, *
et arva non áfferent cibum;
abscíssum est de ovíli pecus, *
et non est arméntum in præsépibus. –
18 Ego autem in Dómino gaudébo *
et exsultábo in Deo salvatóre meo.
19 Dóminus Deus fortitúdo mea,†
et ponet pedes meos quasi cervórum *
et super excélsa mea dedúcet me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Cum irátus fúeris, Dómine, misericórdiæ recordáberis.
Ant. 3 Lauda, Ierúsalem, Dóminum.
Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. (Ap 21, 9)
12 Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
colláuda Deum tuum, Sion. –
13 Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
benedíxit fíliis tuis in te.
14 Qui ponit fines tuos pacem *
et ádipe fruménti sátiat te.
15 Qui emíttit elóquium suum terræ, *
velóciter currit verbum eius.
16 Qui dat nivem sicut lanam, *
pruínam sicut cínerem spargit. –
17 Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
18 Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
19 Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
iustítias et iudícia sua Israel.
20 Non fecit táliter omni natióni, *
et iudícia sua non manifestávit eis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Lauda, Ierúsalem, Dóminum.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Tibi dixit cor meum: * Quæsívi vultum tuum.
R. Tibi dixit cor meum: * Quæsívi vultum tuum.
V. Vultum tuum, Dómine, requíram.
R. Quæsívi vultum tuum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Tibi dixit cor meum: * Quæsívi vultum tuum.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant.
Pro virgine et martyre: Beáta virgo, quæ, ábnegans semetípsam et tollens crucem suam, Dóminum æmuláta est,
vírginum sponsum martyrúmque príncipem.
Pro virgine: Ecce prudens virgo migrávit ad Christum, fulgens inter choros
vírginum sicut sol in virtúte cælésti.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant.
Pro virgine et martyre: Beáta virgo, quæ, ábnegans semetípsam et tollens crucem suam, Dóminum æmuláta est,
vírginum sponsum martyrúmque príncipem.
Pro virgine: Ecce prudens virgo migrávit ad Christum, fulgens inter choros
vírginum sicut sol in virtúte cælésti.
PRECES
Christo, vírginum sponso et corónæ, lætis vócibus iubilémus et devóte eum exorémus, dicéntes:
Iesu, coróna vírginum, audi nos.
Christe, quem sanctæ vírgines ut únicum sponsum dilexérunt,
— concéde ut nihil a tua caritáte nos séparet.
Qui Maríam, matrem tuam, regínam vírginum coronásti,
— da nos, eius intercessióne, cordis puritáte tibi iúgiter famulári.
Per intercessiónem ancillárum tuárum, quæ íntegro et indivíso corde semper de te sollícitæ fuérunt, ut essent sanctæ córpore et spíritu,
— præsta ut figúra huius mundi, quæ prǽterit, nos a te numquam ábstrahat.
Dómine Iesu, sponse, quem vírgines sapiéntes adventúrum exspectábant,
— concéde nobis, ut in spe vigilántes te præstolémur.
Per intercessiónem sanctæ N., quæ virgo fuit sápiens et de número prudéntum,
— præsta nobis innocéntiam vitæ et sapiéntiam.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui beátam Claram ad paupertátis amórem misericórditer adduxísti, eius nobis intercessióne concéde, ut, in paupertáte spíritus Christum sequéntes,
ad tui contemplatiónem in cælésti regno perveníre mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)