lat

BREVIARIUM ROMANUM

16 aprilis 2020
Feria Quinta infra Octavam Paschæ

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Auróra lucis rútilat,
cælum resúltat láudibus,
mundus exsúltans iúbilat,
gemens inférnus úlulat,

Cum rex ille fortíssimus,
mortis confráctis víribus,
pede concúlcans tártara
solvit caténa míseros.

Ille, quem clausum lápide
miles custódit ácriter,
triúmphans pompa nóbili
victor surgit de fúnere.

Inférni iam gemítibus
solútis et dolóribus,
quia surréxit Dóminus
respléndens clamat ángelus.

Esto perénne méntibus
paschále, Iesu, gáudium,
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dicat nunc Israel: In sǽculum misericórdia eius, allelúia.

Psalmus 117 (118)
Vox iubilationis et salutis

Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli. (Act 4, 11)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius. –

2 Dicat nunc Israel, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

3 Dicat nunc domus Aaron, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

4 Dicant nunc, qui timent Dóminum, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius. –

5 De tribulatióne invocávi Dóminum, *
      et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus.

6 Dóminus mecum, *
      non timébo, quid fáciat mihi homo.

7 Dóminus mecum adiútor meus, *
      et ego despíciam inimícos meos. –

8 Bonum est confúgere ad Dóminum *
      quam confídere in hómine.

9 Bonum est confúgere ad Dóminum *
      quam confídere in princípibus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dicat nunc Israel: In sǽculum misericórdia eius, allelúia.

Ant. 2 Factus est mihi Dóminus in salútem, allelúia.

II

10 Omnes gentes circuiérunt me, *
       et in nómine Dómini excídi eos.

11 Circumdántes circumdedérunt me, *
       et in nómine Dómini excídi eos.

12 Circumdedérunt me sicut apes †
       et exarsérunt sicut ignis in spinis, *
       et in nómine Dómini excídi eos.

13 Impelléntes impulérunt me, ut cáderem, *
       et Dóminus adiúvit me.

14 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, *
       et factus est mihi in salútem. –

15 Vox iubilatiónis et salútis *
       in tabernáculis iustórum:

16 "Déxtera Dómini fecit virtútem! †
       Déxtera Dómini exaltávit me; *
       déxtera Dómini fecit virtútem!" –

17 Non móriar, sed vivam *
       et narrábo ópera Dómini.

18 Castígans castigávit me Dóminus *
       et morti non trádidit me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Factus est mihi Dóminus in salútem, allelúia.

Ant. 3 A Dómino factum est istud, et est mirábile in óculis nostris, allelúia.

III

19 Aperíte mihi portas iustítiæ, *
       ingréssus in eas confitébor Dómino. –

20 Hæc porta Dómini; *
       iusti intrábunt in eam. –

21 Confitébor tibi, quóniam exaudísti me *
       et factus es mihi in salútem. –

22 Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, *
       hic factus est in caput ánguli;

23 a Dómino factum est istud *
       et est mirábile in óculis nostris.

24 Hæc est dies, quam fecit Dóminus: *
       exsultémus et lætémur in ea. –

25 O Dómine, salvum me fac; *
       o Dómine, da prosperitátem! –

26 Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. *
       Benedícimus vobis de domo Dómini. –

27 Deus Dóminus et illúxit nobis. *
       Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis usque ad córnua altáris. –

28 Deus meus es tu, et confitébor tibi, *
       Deus meus, et exaltábo te. –

29 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
       quóniam in sǽculum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 A Dómino factum est istud, et est mirábile in óculis nostris, allelúia.

V. In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
O. Cæli et terra læténtur, allelúia.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Petri apóstoli

3, 1-17
De imitatione Christi

     Mulíeres súbditæ sint suis viris, ut et si qui non credunt verbo, per mulíerum conversatiónem sine verbo lucrifíant, considerántes castam in timóre conversatiónem vestram; quarum sit non extrínsecus capillatúræ aut circumdatiónis auri aut induménti vestimentórum cultus, sed qui abscónditus cordis est homo in incorruptibilitáte mitis et quiéti spíritus, qui est in conspéctu Dei lócuples. Sic enim aliquándo et sanctæ mulíeres sperántes in Deo ornábant se subiéctæ própriis viris, sicut Sara obœdiébat Abrahæ dóminum eum vocans; cuius estis fíliæ benefaciéntes et non timéntes ullam perturbatiónem.
     Viri simíliter cohabitántes secúndum sciéntiam quasi infirmióri vaso mulíebri impertiéntes honórem, tamquam et coherédibus grátiæ vitæ, uti ne impediántur oratiónes vestræ.
     In fine autem omnes unánimes, compatiéntes, fraternitátis amatóres, misericórdes, húmiles, non reddéntes malum pro malo vel maledíctum pro maledícto, sed e contrário benedicéntes, quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte accipiátis. «Qui enim vult vitam dilígere et vidére dies bonos, coérceat linguam suam a malo, et lábia eius ne loquántur dolum; declínet autem a malo et fáciat bonum, inquírat pacem et persequátur eam. Quia óculi Dómini super iustos, et aures eius in preces eórum; vultus autem Dómini super faciéntes mala».
     Et quis est qui vobis nóceat, si boni æmulatóres fuéritis? Sed et si patímini propter iustítiam, beáti! Timórem autem eórum ne timuéritis et non conturbémini, Dóminum autem Christum sanctificáte in córdibus vestris, paráti semper ad defensiónem omni poscénti vos ratiónem de ea, quæ in vobis est spe, sed cum mansuetúdine et timóre, consciéntiam habéntes bonam, ut in quo de vobis detrectátur, confundántur, qui calumniántur vestram bonam in Christo conversatiónem. Mélius est enim benefaciéntes, si velit volúntas Dei, pati quam malefaciéntes.

RESPONSORIUM

Lc 6, 22. 23; 1 Petr 3, 14

R. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et eiécerint nomen vestrum tamquam malum propter Fílium hóminis; * Gaudéte in illa die et exsultáte: ecce enim merces vestra multa in cælo, allelúia.
V. Si patímini propter iustítiam, beáti. * Gaudéte in illa die et exsultáte: ecce enim merces vestra multa in cælo, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Catechésibus Hierosolymitánis

(Cat. 20, Mystagogica 2, 4-6: PG 33, 1079-1082)

Baptisma, signum passionis Christi

     Ad sanctam divíni baptísmatis piscínam dedúcti estis, uti Christus a cruce ad pósitum coram sepúlcrum.
     Et interrogátus est unusquísque utrum créderet in nomen Patris et Fílii et Spíritus Sancti. Confessíque estis salutárem confessiónem ac demérsi estis tértio in aquam, rursúmque emersístis; atque hic in imágine et in sýmbolo triduánam Christi significástis sepultúram.
     Sicut enim Salvátor noster tres dies et noctes tres in ventre terræ egit; sic et vos in prima emersióne primam quam in terra Christus exégit diem, et immersióne noctem, imitáti estis. Nam velut qui in nocte degit, non ámplius videt, qui vero in die, in lúmine versátur; sic et in mersióne, tamquam in nocte, nihil vidístis, in emersióne vero tamquam in die pósiti fuístis; eodémque moménto et mórtui et nati estis, illáque unda salutáris et sepúlcrum vobis et mater effécta est.
     Et quod de áliis rebus Sálomon dixit, vobis óptime convéniat; dicébat ille: Tempus pariéndi et tempus moriéndi; at vobis e convérso: tempus moriéndi et tempus nascéndi; unum tempus hæc utráque effécit, et cum morte natívitas vestra concúrrit.
     O novum inauditúmque rerum genus! Non sumus vere mórtui nec vere sepúlti, nec vere crucifíxi resurréximus; verum eárum rerum per imáginem imitátio expréssa est, at veritáte parta hinc salus.
     Christus vere crucifíxus est et vere sepúltus et vere surréxit; et hæc ómnia nobis per grátiam sunt impertíta, ut, per imitatiónem partícipes eius perpessiónum facti, in veritáte salútem lucrémur.
     O exuberántem in hómines amórem! Christus incontaminátis pédibus ac mánibus suis clavos excépit et dolórem pértulit: et mihi, dolóris et labóris inexpérto, per suórum dolórum communicatiónem, salútem gratificátur.
     Nemo ergo exístimet baptísma in remissióne peccatórum dumtáxat et in adoptiónis grátia consístere, sicut erat Ioánnis baptísma, quod solam peccatórum remissiónem conferébat; cum contra accuráte novérimus, illud, sicut peccátis expurgándis valet et Spíritus Sancti donum concíliat, ita et Christi passiónum antítypum atque expressiónem esse. Propter hoc enim et Paulus modo clamans aiébat: An ignorátis quod, quicúmque baptizáti sumus in Christum Iesum, in mortem eius baptizáti sumus? Consepúlti ergo ei sumus per baptísmum in mortem.

RESPONSORIUM

Cf. Ap 7, 9

R. Isti sunt agni novélli, qui annuntiavérunt: allelúia; modo venérunt ad fontes, * repléti sunt claritáte, allelúia.
V. In conspéctu Agni amícti sunt stolis albis, et palmæ in mánibus eórum. * Repléti sunt claritáte, allelúia.

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

PSALMODIA

Ant. 1 Surréxit Christus et illúxit pópulo suo, quem redémit sánguine suo, allelúia.

Psalmus 62 (63), 2-9
ánima Dominum sitiens

Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

2 Deus, Deus meus es tu, *
      ad te de luce vígilo.

   Sitívit in te ánima mea, *
      te desiderávit caro mea.
   In terra desérta et árida et inaquósa, †

3    sic in sancto appárui tibi, *
      ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
      lábia mea laudábunt te. –

5 Sic benedícam te in vita mea *
      et in nómine tuo levábo manus meas.

6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
      et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

7 Cum memor ero tui super stratum meum, *
      in matutínis meditábor de te,

8 quia fuísti adiútor meus, *
      et in velaménto alárum tuárum exsultábo. –

9 Adhǽsit ánima mea post te, *
      me suscépit déxtera tua.

10      [Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam,*
         introibunt in inferiora terrae,
11      tradentur in potestatem gladii,*
         partes vulpium erunt.
12      Rex vero lætabitur in Deo; †
         gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,*
         quia obstructum est os loquentium iniqua.]

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Surréxit Christus et illúxit pópulo suo, quem redémit sánguine suo, allelúia.

Ant. 2 Redémptor noster surréxit de sepúlcro: hymnum dicámus Dómino Deo nostro, allelúia.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum
Dan 3, 57-88. 56
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59      benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –

60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61      benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63      benedícite, stellæ cæli, Dómino. –

64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65      benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67      benedícite, frigus et æstus, Dómino. –

68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69      benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71      benedícite, noctes et dies, Dómino. –

72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73      benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
       laudet et superexáltet eum in sǽcula. –

75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76      benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78      benedícite, fontes, Dómino. –

79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80      benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82      benedícite, fílii hóminum, Dómino. –

83 Bénedic, Israel, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85      benedícite, servi Dómini, Dómino. –

86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87      benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

    Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
       laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
       et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)

Ant. 2 Redémptor noster surréxit de sepúlcro: hymnum dicámus Dómino Deo nostro, allelúia.

Ant. 3 Allelúia, resurréxit Dóminus sicut dixit vobis, allelúia.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum

Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo. (Hesychius)

1 Cantáte Dómino cánticum novum; *
      laus eius in ecclésia sanctórum.

2 Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *
      et fílii Sion exsúltent in rege suo.

3 Laudent nomen eius in choro, *
      in týmpano et cíthara psallant ei,

4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
      et honorábit mansuétos in salúte. –

5 Iúbilent sancti in glória, *
      læténtur in cubílibus suis.

6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum *
      et gládii ancípites in mánibus eórum,

7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
      castigatiónes in pópulis,

8 ad alligándos reges eórum in compédibus *
      et nóbiles eórum in mánicis férreis,

9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
      glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Allelúia, resurréxit Dóminus sicut dixit vobis, allelúia.

LECTIO BREVIS

Rom 8, 10-11
Si Christus in vobis est, corpus quidem mórtuum est propter peccátum, spíritus vero vita propter iustítiam. Quod si Spíritus eius, qui suscitávit Iesum a mórtuis, hábitat in vobis, qui suscitávit Christum a mórtuis, vivificábit et mortália córpora vestra per inhabitántem Spíritum suum in vobis.

RESPONSORIUM BREVE
    Loco responsorii dicitur:

Ant. Hæc dies quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Stetit Iesus in médio discipulórum suórum, et dixit eis: Pax vobis, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Stetit Iesus in médio discipulórum suórum, et dixit eis: Pax vobis, allelúia.

PRECES

Christum, qui resurréxit et semper præsens est in Ecclésia sua, venerémur, illum invocántes:
     Mane nobíscum, Dómine.

Dómine Iesu, de peccáto et morte triúmphans,
esto in médio nostri, qui vivis in sǽculum sǽculi.
Veni ad nos cum fortitúdine tua invícta,
et benignitátem Dei córdibus nostris osténde.
Adiuva mundum discórdia laborántem,
tu qui solus potens es ad ánimos regenerándos et reconciliándos.
Confírma nos in fide novíssimæ victóriæ,
nosque corróbora in spe advéntus tui.


Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui diversitátem géntium in confessióne tui nóminis adunásti, da, ut renátis fonte baptísmatis una sit fides méntium et píetas actiónum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)