Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XVI
S. Sarbelii Makhlüf, presbyteri, memoria ad libitum
Per OP: B. Ioanne de Orvieto, virginis, pro commemoratione
Pro OP: B. Augustini de Biella, presbyteri, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Deus, qui cæli lumen es
satórque lucis, qui polum
patérno fultum brácchio
præclára pandis déxtera,
Auróra stellas iam tegit
rubrum sustóllens gúrgitem,
uméctis atque flátibus
terram baptízans róribus.
Iam noctis umbra línquitur,
polum calígo déserit,
typúsque Christi, lúcifer
diem sopítum súscitat.
Dies diérum tu, Deus,
lucísque lumen ipse es,
Unum potens per ómnia,
potens in unum Trínitas.
Te nunc, Salvátor, quǽsumus
tibíque genu fléctimus,
Patrem cum Sancto Spíritu
totis laudántes vócibus. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.
Cœpit Iesus pavere et tædere. (Mc 14, 33)
I
2 Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam †
et ne abscondáris a deprecatióne mea; *
3 inténde mihi et exáudi me.
Excússus sum in meditatióne mea et conturbátus sum *
4 a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris. –
Quóniam devolvérunt in me iniquitátem *
et in ira molésti erant mihi.
5 Cor meum torquétur intra me, *
et formído mortis cécidit super me.
6 Timor et tremor venérunt super me, *
et contéxit me pavor. –
7 Et dixi: "Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, *
et volábo et requiéscam?
8 Ecce elongábo fúgiens *
et manébo in solitúdine.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.
Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.
13 Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, *
sustinuíssem útique;
et si is, qui óderat me, super me magnificátus fuísset, *
abscondíssem me fórsitan ab eo.
14 Tu vero, homo coæquális meus, *
familiáris meus et notus meus,
15 qui simul habúimus dulce consórtium: *
in domo Dei ambulávimus in concúrsu. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.
Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.
Non enim est illis commutátio, *
et non timuérunt Deum.
21 Exténdit manum suam in sócios; *
contaminávit fœdus suum.
22 Lene super butýrum est os eius, *
pugna autem cor illíus:
mollíti sunt sermónes eius super óleum, *
et ipsi sunt gládii destrícti. –
23 Iacta super Dóminum curam tuam, †
et ipse te enútriet; *
non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto. –
24 Tu vero, Deus, dedúces eos *
in púteum intéritus.
Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; *
ego autem sperábo in te, Dómine.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.
V.
Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam.
R.
Et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam.
LECTIO PRIOR
De Epístola secúnda ad Corínthios
Fratres: Scimus quóniam si terréstris domus nostra huius tabernáculi dissolvátur, ædificatiónem ex Deo habémus domum non manufáctam, ætérnam in
cælis. Nam et in hoc ingemíscimus habitatiónem nostram, quæ de cælo est, superíndui cupiéntes, si tamen et exspoliáti, non nudi inveniámur.
Nam et, qui sumus in tabernáculo, ingemíscimus graváti, eo quod nólumus exspoliári sed supervestíri, ut absorbeátur, quod mortále est, a
vita. Qui autem effécit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabónem Spíritus.
Audéntes ígitur semper et sciéntes quóniam, dum præséntes sumus in córpore, peregrinámur a Dómino; per fidem enim ambulámus et non per spéciem.
Audémus autem et bonam voluntátem habémus magis peregrinári a córpore et præséntes esse ad Dóminum. Et ídeo conténdimus sive præséntes sive
abséntes placére illi. Omnes enim nos manifestári opórtet ante tribúnal Christi, ut réferat unusquísque pro eis, quæ per corpus gessit, sive bonum sive malum.
Sciéntes ergo timórem Dómini homínibus suadémus, Deo autem manifésti sumus; spero autem et in consciéntiis vestris maniféstos nos esse. Non
íterum nos commendámus vobis, sed occasiónem damus vobis gloriándi pro nobis, ut habeátis ad eos, qui in fácie gloriántur et non in corde.
Sive enim mente excédimus, Deo; sive sóbrii sumus, vobis.
Cáritas enim Christi urget nos, æstimántes hoc quóniam, si unus pro ómnibus mórtuus est, ergo omnes mórtui sunt; et pro ómnibus mórtuus est,
ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit. Itaque nos ex hoc néminem nóvimus secúndum carnem; et
si cognóvimus secúndum carnem Christum, sed nunc iam non nóvimus. Si quis ergo in Christo, nova creatúra; vétera transiérunt, ecce, facta sunt nova.
Omnia autem ex Deo, qui reconciliávit nos sibi per Christum et dedit nobis ministérium reconciliatiónis, quóniam quidem Deus erat in Christo
mundum reconcílians sibi, non réputans illis delícta ipsórum, et pósuit in nobis verbum reconciliatiónis. Pro Christo ergo legatióne fúngimur
tamquam Deo exhortánte per nos: obsecrámus pro Christo, reconciliámini Deo. Eum, qui non nóverat peccátum, pro nobis peccátum fecit, ut nos
efficerémur iustítia Dei in ipso.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Confessiónum libris sancti Augustíni epíscopi
Verax mediátor, quem secréta tua misericórdia demonstrásti humílibus et misísti, ut eius exémplo
étiam ipsam díscerent humilitátem, mediátor ille Dei et hóminum, homo Christus Iesus, inter mortáles peccatóres et immortálem iustum appáruit,
mortális cum homínibus, iustus cum Deo, ut quóniam stipéndium iustítiæ vita et pax est, per iustítiam coniúnctam Deo evacuáret mortem iustificatórum
impiórum, quam cum illis vóluit habére commúnem. Quómodo nos amásti, Pater bone, qui Fílio tuo único non pepercísti, sed pro nobis ímpiis tradidísti
eum! Quómodo nos amásti, pro quibus ille non rapínam arbitrátus esse æquális tibi factus est súbditus usque ad mortem crucis, unus ille in mórtuis
liber, potestátem habens ponéndi ánimam suam, et potestátem habens íterum suméndi eam, pro nobis tibi victor et víctima, et ídeo victor quia víctima,
pro nobis tibi sacérdos et sacrifícium, et ídeo sacérdos, quia sacrifícium, fáciens tibi nos de servis fílios, de te nascéndo, nobis serviéndo.
Mérito mihi spes válida in illo est, quod sanábis omnes languóres meos per eum, qui sedet ad déxteram tuam et te interpéllat pro nobis: alióquin
desperárem. Multi enim et magni sunt idem languóres mei, multi sunt et magni; sed ámplior est medicína tua. Potúimus putáre Verbum tuum remótum esse
a coniunctióne hóminis et desperáre de nobis, nisi caro fíeret et habitáret in nobis. Contérritus peccátis meis et mole misériæ meæ agitáveram in
corde meditatúsque fúeram fugam in solitúdinem, sed prohibuísti me et confortásti me, dicens: ídeo Christus pro ómnibus mórtuus est, ut qui vivunt
iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mórtuus est.
Ecce, Dómine, iacto in te curam meam, ut vivam, et considerábo mirabília de lege tua. Tu scis imperítiam meam et infirmitátem meam: doce me, et sana
me. Ille tuus Unicus, in quo sunt omnes thesáuri sapiéntiæ et sciéntiæ abscónditi, redémit me sánguine suo. Non calumniéntur mihi supérbi, quóniam
cógito prétium meum et mandúco et bibo et érogo et pauper cúpio saturári ex eo inter illos qui edunt et saturántur: et laudant Dóminum qui requírunt eum.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Cor mundum crea in me, Deus, et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).
3 Miserére mei, Deus, *
secúndum misericórdiam tuam;
et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
et a peccáto meo munda me. –
5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
et malum coram te feci,
ut iustus inveniáris in senténtia tua *
et æquus in iudício tuo. –
7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –
9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –
11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –
13 Ne proícias me a fácie tua *
et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
et spíritu promptíssimo confírma me. –
15 Docébo iníquos vias tuas, *
et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –
17 Dómine, lábia mea apéries, *
et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –
20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
oblatiónes et holocáusta; *
tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Cor mundum crea in me, Deus, et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
Ant. 2 Lætáre, Ierúsalem, quia per te omnes congregabúntur ad Dóminum.
8 Benedícite Dóminum, omnes elécti, *
et omnes laudáte maiestátem illíus.
Agite dies lætítiæ *
et confitémini illi. –
9 Ierúsalem, cívitas sancta, *
flagellábit te in opéribus mánuum tuárum. –
10 Confitére Dómino in bono ópere *
et bénedic regem sæculórum,
ut íterum tabernáculum tuum ædificétur in te cum gáudio *
et lætos fáciat in te omnes captívos
et díligat in te omnes míseros *
in ómnia sǽcula sæculórum. –
11 Lux spléndida fulgébit *
in ómnibus fínibus terræ;
natiónes multæ vénient tibi ex longínquo †
et a novíssimis pártibus terræ ad nomen sanctum tuum *
et múnera sua in mánibus suis habéntes regi cæli.
Generatiónes generatiónum dabunt in te lætítiam, *
et nomen eléctæ erit in sǽcula sæculórum. –
13 Tunc gaude et lætáre in fíliis iustórum, †
quóniam omnes colligéntur *
et benedícent Dómino ætérno. –
14 Felíces, qui díligunt te, *
et felíces, qui gaudébunt in pace tua. –
15 ánima mea, bénedic Dómino regi magno, *
quia in Ierúsalem civitáte ædificábitur
16 domus illíus *
in ómnia sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Lætáre, Ierúsalem, quia per te omnes congregabúntur ad Dóminum.
Ant. 3 Lauda Deum tuum, Sion, qui emíttit elóquium suum terræ.
Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. (Ap 21, 9)
12 Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
colláuda Deum tuum, Sion. –
13 Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
benedíxit fíliis tuis in te.
14 Qui ponit fines tuos pacem *
et ádipe fruménti sátiat te.
15 Qui emíttit elóquium suum terræ, *
velóciter currit verbum eius.
16 Qui dat nivem sicut lanam, *
pruínam sicut cínerem spargit. –
17 Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
18 Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
19 Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
iustítias et iudícia sua Israel.
20 Non fecit táliter omni natióni, *
et iudícia sua non manifestávit eis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Lauda Deum tuum, Sion, qui emíttit elóquium suum terræ.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Clamábo ad Dóminum altíssimum, * qui benefécit mihi.
R. Clamábo ad Dóminum altíssimum, * qui benefécit mihi.
V. Mittet de cælo et liberábit me.
R. Qui benefécit mihi.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Clamábo ad Dóminum altíssimum, * qui benefécit mihi.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Per víscera misericórdiæ Dei nostri, visitávit nos Oriens ex alto.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Per víscera misericórdiæ Dei nostri, visitávit nos Oriens ex alto.
PRECES
Fidúciam habéntes in Deum, qui sollícitus est ómnium, quos creávit et redémit per Fílium suum, oratiónem nostram innovémus:
Confírma, quod operátus es in nobis, Dómine.
Deus misericórdiæ, gressus nostros in sanctitáte cordis dírige,
— ut, quæ sunt vera, iusta et amabília, cogitémus.
Ne derelínquas nos in perpétuum propter nomen tuum,
— ne díssipes, Dómine, testaméntum tuum.
In ánimo contríto et spíritu humilitátis suscipiámur,
— quóniam non est confúsio confidéntibus in te.
Qui nos in Christo ad munus prophéticum vocásti,
— da nos tuas annuntiáre virtútes.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Grátiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, supplícibus tuis tríbue largitátem, ut mandáta tua, te operánte,
sectántes, consolatiónem vitæ præséntis accípiant, et futúra gáudia comprehéndant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)