Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Iam, Christe, sol iustítiæ,
mentis dehíscant ténebræ,
virtútum ut lux rédeat,
terris diem cum réparas.
Dans tempus acceptábile
et pǽnitens cor tríbue,
convértat ut benígnitas
quos longa suffert píetas;
Quiddámque pæniténtiæ
da ferre, quo fit démptio,
maióre tuo múnere,
culpárum quamvis grándium.
Dies venit, dies tua,
per quam reflórent ómnia;
lætémur in hac ut tuæ
per hanc redúcti grátiæ.
Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit.
Apostoli gentibus manifestant mirabilia Dei in adventu eius. (S. Athanasius)
I
1 Confitémini Dómino et invocáte nomen eius, *
annuntiáte inter gentes ópera eius.
2 Cantáte ei et psállite ei, *
meditámini in ómnibus mirabílibus eius.
3 Laudámini in nómine sancto eius, *
lætétur cor quæréntium Dóminum. –
4 Quǽrite Dóminum et poténtiam eius, *
quǽrite fáciem eius semper.
5 Mementóte mirabílium eius, quæ fecit, *
prodígia eius et iudícia oris eius:
6 semen Abraham, servi eius, *
fílii Iacob, elécti eius. –
7 Ipse Dóminus Deus noster; *
in univérsa terra iudícia eius.
8 Memor fuit in sǽculum testaménti sui, *
verbi, quod mandávit in mille generatiónes,
9 quod dispósuit cum Abraham, *
et iuraménti sui ad Isaac. –
10 Et státuit illud Iacob in præcéptum *
et Israel in testaméntum ætérnum
11 dicens: „Tibi dabo terram Chánaan *
funículum hereditátis vestræ.“
12 Cum essent número brevi, *
paucíssimi et peregríni in ea
13 et pertransírent de gente in gentem *
et de regno ad pópulum álterum,
14 non permísit hóminem nocére eis *
et corrípuit pro eis reges:
15 „Nolíte tángere christos meos *
et in prophétis meis nolíte malignári.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit.
Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum.
16 Et vocávit famem super terram *
et omne báculum panis contrívit.
17 Misit ante eos virum, *
in servum venúmdatus est Ioseph.
18 Strinxérunt in compédibus pedes eius, *
in ferrum intrávit collum eius,
19 donec veníret verbum eius, *
elóquium Dómini purgáret eum. –
20 Misit rex et solvit eum, *
princeps populórum, et dimísit eum;
21 constítuit eum dóminum domus suæ *
et príncipem omnis possessiónis suæ,
22 ut erudíret príncipes eius sicut semetípsum *
et senes eius prudéntiam docéret.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum.
Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne.
23 Et intrávit Israel in Ægýptum, *
et Iacob peregrínus fuit in terra Cham.
24 Et auxit pópulum suum veheménter *
et confortávit eum super inimícos eius.
25 Convértit cor eórum, ut odírent pópulum eius *
et dolum fácerent in servos eius.
26 Misit Móysen servum suum, *
Aaron, quem elégit.
27 Pósuit in eis verba signórum suórum *
et prodigiórum in terra Cham. –
28 Misit ténebras et obscurávit, *
et restitérunt sermónibus eius.
29 Convértit aquas eórum in sánguinem *
et occídit pisces eórum.
30 Edidit terra eórum ranas *
in penetrálibus regum ipsórum.
31 Dixit, et venit cœnomýia *
et scínifes in ómnibus fínibus eórum.
32 Pósuit plúvias eórum grándinem, *
ignem comburéntem in terra ipsórum.
33 Et percússit víneas eórum et ficúlneas eórum *
et contrívit lignum fínium eórum. –
34 Dixit, et venit locústa *
et bruchus, cuius non erat númerus,
35 et comédit omne fenum in terra eórum *
et comédit fructum terræ eórum.
36 Et percússit omne primogénitum in terra eórum, *
primítias omnis róboris eórum. –
37 Et edúxit eos cum argénto et auro; *
et non erat in tríbubus eórum infírmus.
38 Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum, *
quia incúbuit timor eórum super eos.
39 Expándit nubem in protectiónem *
et ignem, ut lucéret eis per noctem. –
40 Petiérunt, et venit cotúrnix, *
et pane cæli saturávit eos.
41 Dirúpit petram, et fluxérunt aquæ, *
abiérunt in sicco flúmina.
42 Quóniam memor fuit verbi sancti sui *
ad Abraham púerum suum. –
43 Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, *
eléctos suos in lætítia.
44 Et dedit illis regiónes géntium, *
et labóres populórum possedérunt,
45 ut custódiant iustificatiónes eius *
et leges eius servent.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne.
V.
Qui facit veritátem, venit ad lucem.
R.
Ut manifesténtur ópera eius.
LECTIO PRIOR
De libro Exodi
In diébus illis: Profécti sunt fílii Israel de Ramésse in Succoth, sescénta fere mília péditum virórum absque párvulis. Sed et vulgus
promíscuum innumerábile ascéndit cum eis, oves et arménta, animántia multa nimis. Coxerúntque farínam, quam dudum de Ægýpto conspérsam
túlerant, et fecérunt subcinerícios panes ázymos; neque enim póterant fermentári, cogéntibus exíre Ægýptiis et nullam fácere sinéntibus
moram; nec pulménti quidquam occúrrerant præparáre.
Habitátio autem filiórum Israel, qua mánserant in Ægýpto, fuit quadringentórum trigínta annórum. Quibus explétis, eádem die egréssus est
omnis exércitus Dómini de terra Ægýpti. Nox ista vigiliárum Dómino, quando edúxit eos de terra Ægýpti: hanc observáre debent Dómino omnes
fílii Israel in generatiónibus suis.
Dixítque Dóminus ad Móysen et Aaron: «Hæc est relígio Paschæ: omnis alienígena non cómedet ex eo; omnis autem servus emptícius circumcidétur
et sic cómedet; ádvena et mercennárius non edent ex eo. In una domo comedétur nec efferétis de cárnibus eius foras nec os illíus confringétis.
Omnis cœtus filiórum Israel fáciet illud. Quod si quis peregrinórum in vestram volúerit transíre colóniam et fácere Pascha Dómini,
circumcidétur prius omne masculínum eius et tunc rite celebrábit erítque sicut indígena terræ; si quis autem circumcísus non fúerit, non
vescétur ex eo. Eadem lex erit indígenæ et colóno, qui peregrinátur apud vos».
«Cum introdúxerit te Dóminus in terram Chananǽi, sicut iurávit tibi et pátribus tuis, et déderit tibi eam, separábis omne, quod áperit vulvam
Dómino et quod primitívum est in pecóribus tuis; quidquid habúeris masculíni sexus, consecrábis Dómino. Primogénitum ásini mutábis ove;
quod, si non redémeris, interfícies. Omne autem primogénitum hóminis de fíliis tuis prétio rédimes. Cumque interrogáverit te fílius tuus
cras dicens: “Quid est hoc?”, respondébis ei: “In manu forti edúxit nos Dóminus de Ægýpto, de domo servitútis. Nam, cum indurátus esset
phárao et nollet nos dimíttere, occídit Dóminus omne primogénitum in terra Ægýpti, a primogénito hóminis usque ad primogénitum iumentórum;
idcírco ímmolo Dómino omne, quod áperit vulvam masculíni sexus, et ómnia primogénita filiórum meórum rédimo”. Erit ígitur quasi signum in
manu tua et quasi appénsum quid ob recordatiónem inter óculos tuos; eo quod in manu forti edúxit nos Dóminus de Ægýpto».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Constitutióne pastoráli Gáudium et spes Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia in mundo huius témporis
Mundus hodiérnus simul poténtem ac débilem se éxhibet, capácem óptima vel péssima patrándi, dum ipsi ad libertátem aut servitútem, ad
progréssum aut regréssum, ad fraternitátem aut ódium prostat via. Prætérea, homo cónscius fit ipsíus esse recte dirígere vires, quas
ipse suscitávit et quæ eum opprímere aut ei servíre possunt. Unde seípsum intérrogat.
Revéra inæquilíbria quibus labórat mundus hodiérnus cum inæquilíbrio illo fundamentalióri conectúntur, quod in hóminis corde radicátur.
In ipso enim hómine plura eleménta sibi ínvicem oppúgnant. Dum enim una ex parte, útpote creatúra, multiplíciter sese limitátum experítur,
ex áltera vero in desidériis suis illimitátum et ad superiórem vitam vocátum se sentit.
Multis sollicitatiónibus attráctus, iúgiter inter eas selígere et quibúsdam renuntiáre cógitur. Immo, infírmus ac peccátor, non raro illud
quod non vult facit et illud quod fácere vellet non facit. Unde in seípso divisiónem pátitur, ex qua étiam tot ac tantæ discórdiæ in societáte oriúntur.
Plúrimi sane, quorum vita materialísmo práctico infícitur, a clara huiúsmodi dramátici status perceptióne avertúntur, vel saltem, miséria
oppréssi, impediúntur quóminus illum consíderent.
Multi in interpretatióne rerum multifárie propósita quiétem se inveníre exístimant.
Quidam vero a solo conátu humáno veram plenámque géneris humáni liberatiónem exspéctant, sibíque persuásum habent futúrum regnum hóminis
super terram ómnia vota cordis eius expletúrum esse.
Nec desunt qui, de sensu vitæ desperántes, audáciam laudant eórum qui, exsisténtiam humánam omnis significatiónis própriæ expértem
existimántes, ei totam significatiónem ex solo próprio ingénio conférre nitúntur.
Attamen, coram hodiérna mundi evolutióne, in dies numerosióres fiunt qui quæstiónes máxime fundamentáles vel ponunt vel nova acuitáte
perséntiunt: Quid est homo? Quinam est sensus dolóris, mali, mortis, quæ, quamquam tantus progréssus factus est, subsístere pergunt?
Ad quid victóriæ illæ tanto prétio acquisítæ? Quid societáti homo afférre, quid ab ea exspectáre potest? Quid post vitam hanc terréstrem subsequétur?
Credit autem Ecclésia Christum, pro ómnibus mórtuum et resuscitátum, hómini lucem et vires per Spíritum suum præbére, ut ille summæ
suæ vocatióni respondére possit; nec áliud nomen sub cælo datum esse homínibus, in quo opórteat eos salvos fíeri.
Simíliter credit clavem, centrum et finem totíus humánæ históriæ in Dómino ac Magístro suo inveníri.
Affírmat ínsuper Ecclésia ómnibus mutatiónibus multa subésse quæ non mutántur, quæque fundaméntum suum últimum in Christo habent, qui
est heri, hódie, ipse et in sǽcula.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.
145 Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
iustificatiónes tuas servábo.
146 Clamávi ad te, salvum me fac, *
ut custódiam testimónia tua. –
147 Prævéni dilúculo et clamávi, *
in verba tua supersperávi.
148 Prævenérunt óculi mei vigílias, *
ut meditárer elóquia tua. –
149 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
secúndum iudícium tuum vivífica me.
150 Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
a lege autem tua longe facti sunt. –
151 Prope es tu, Dómine, *
et ómnia præcépta tua véritas.
152 Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
quia in ætérnum fundásti ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.
Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.
1 Cantémus Dómino: †
glorióse enim magnificátus est, *
equum et ascensórem deiécit in mare. –
2 Fortitúdo mea et robur meum Dóminus, *
et factus est mihi in salútem.
Iste Deus meus, *
et glorificábo eum;
Deus patris mei, *
et exaltábo eum! –
3 Dóminus quasi vir pugnátor; *
Dóminus nomen eius!
4 Currus pharaónis et exércitum eius *
proiécit in mare. –
8 In spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ; †
stetit ut agger unda fluens, *
coagulátæ sunt abýssi in médio mari. –
9 Dixit inimícus: «Pérsequar, comprehéndam; †
dívidam spólia, implébitur ánima mea: *
evaginábo gládium meum, interfíciet eos manus mea!». –
10 Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare; *
submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus. –
11 Quis símilis tui in diis, Dómine? †
Quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, *
terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília? –
12 Extendísti manum tuam, devorávit eos terra. *
13 Dux fuísti in misericórdia tua pópulo, quem redemísti,
et portásti eum in fortitúdine tua *
ad habitáculum sanctum tuum. –
17 Introdúces eos et plantábis *
in monte hereditátis tuæ,
firmíssimo habitáculo tuo, †
quod operátus es, Dómine, *
sanctuário, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ.
18 Dóminus regnábit *
in ætérnum et ultra!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.
Ant. 3 Laudáte Dóminum, omnes gentes. †
Dico ... gentes propter misericordiam glorificare Deum. (Rom 15, 8. 9)
1 Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
collaudáte eum, omnes pópuli. –
2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
et véritas Dómini manet in ætérnum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Laudáte Dóminum, omnes gentes. †
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
V. Et a verbo malígno.
R. De láqueo venántium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Oráte pro persequéntibus et calumniántibus vos, ut sitis fílii Patris vestri, qui in cælis est, dicit Dóminus.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Oráte pro persequéntibus et calumniántibus vos, ut sitis fílii Patris vestri, qui in cælis est, dicit Dóminus.
PRECES
Christum Dóminum glorificémus, qui, ut nova creatúra hómines fíerent, lavácrum regeneratiónis instítuit eísque córporis et verbi sui
mensam appósuit. Eum deprecémur, dicéntes:
Rénova nos, Dómine, grátia tua.
Iesu, mitis et húmilis corde, índue nos víscera misericórdiæ, benignitátem et humilitátem concéde,
— ac patiéntiam cum ómnibus fac nos sectári.
Doce nos vere próximos esse míseris atque afflíctis,
— ut te bonum Samaritánum imitémur.
Beáta Virgo, mater tua, intercédat pro sacris virgínibus,
— ut consecratiónem, qua tibi sunt devótæ, in Ecclésia impénsius colant.
Donum tuæ misericórdiæ nobis largíre,
— ac peccáta et pœnas nobis dimítte.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Ad te corda nostra, Pater ætérne, convérte, ut nos, unum necessárium semper quæréntes et ópera caritátis exercéntes,
tuo cúltui præstes esse dicátos. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)