lat

BREVIARIUM ROMANUM

18 november 2022
In dedicatione basilicarum SS. Petri et Pauli, apostolorum, memoria ad libitum


Iam sæculo XII in basilica Vaticana sancti Petri et in basilica sancti Pauli in via Ostiensi, celebrabantur anniversaria earum dedicationum, a sanctis papis Silvestro et Siricio sæculo IV peractarum. Hæc commemoratio ad universum ritum romanum recentius extensa est. Sicut in anniversario basilicæ Sanctæ Mariæ Maioris (die 5 augusti) maternitas Deiparæ Virginis celebratur, ita hac die duo principes apostoli Christi honorantur.

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Iam, bone pastor, Petre, clemens áccipe
vota precántum, et peccáti víncula
resólve, tibi potestáte trádita,
qua cunctis cælum verbo claudis, áperis.

Doctor egrégie, Paule, mores ínstrue
et mente polum nos transférre sátage,
donec perféctum largiátur plénius,
evacuáto quod ex parte gérimus.

Sit Trinitáti sempitérna glória,
honor, potéstas atque iubilátio,
in unitáte, cui manet impérium
ex tunc et modo per ætérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Fili mi, custódi sermónes meos.
R. Serva mandáta mea, et vives.

LECTIO PRIOR

De libro Zacharíæ prophétæ

12, 9-12a;13,1-9
Salus in Ierusalem

     Hæc dicit Dóminus: «In die illa quæram contérere omnes gentes, quæ véniunt contra Ierúsalem, et effúndam super domum David et super habitatóres Ierúsalem spíritum grátiæ et precum; et aspícient ad me. Quem confixérunt, plangent quasi planctu super unigénitum et dolébunt super eum, ut doléri solet super primogénitum. In die illa magnus erit planctus in Ierúsalem sicut planctus Adadrémmon in campo Magéddo; et planget terra, síngulæ famíliæ seórsum.
     In die illa erit fons patens dómui David et habitántibus Ierúsalem pro peccátis et immundítia. Et erit in die illa, dicit Dóminus exercítuum, dispérdam nómina idolórum de terra, et non memorabúntur ultra; et pseudoprophétas et spíritum immúndum áuferam de terra. Et erit: cum prophetáverit quíspiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuérunt eum: “Non vives, quia mendácium locútus es in nómine Dómini”; et confígent eum pater eius et mater eius, qui genuérunt eum, cum prophetáverit. Et erit: in die illa confundéntur prophétæ, unusquísque ex visióne sua, cum prophetáverit; nec operiéntur pállio sáccino, ut mentiántur, sed dicet: “Non sum prophéta; homo óperans terram ego sum, quóniam terra est posséssio mea ab adulescéntia mea”. Et dicétur ei: “Quid sunt plagæ istæ in médio mánuum tuárum?”. Et dicet: “His plagátus sum in domo eórum, qui diligébant me”. Frámea, suscitáre super pastórem meum et super virum cohæréntem mihi, dicit Dóminus exercítuum. Pércute pastórem, et dispergéntur oves, et convértam manum meam contra párvulos. Et erit in omni terra, dicit Dóminus: partes duæ in ea dispergéntur et defícient, et tértia pars relinquétur in ea; et ducam tértiam partem per ignem et purgábo eos, sicut purgátur argéntum, et probábo eos, sicut probátur aurum: ipse vocábit nomen meum. Dicam: Pópulus meus est ille; et ipse dicet: “Dóminus est Deus meus”».

RESPONSORIUM

Mt 26, 31; Zac 13, 7

R. Omnes vos scándalum patiémini in me in ista nocte; scriptum est enim: * Percútiam pastórem, et dispergéntur oves gregis.
V. Frámea, suscitáre super pastórem meum, et super virum cohæréntem mihi, dicit Dóminus. * Percútiam pastórem, et dispergéntur oves gregis.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo 82, in natali apostolorum Petri et Pauli 1, 6-7: PL 54, 426-428)

Petrus et Paulus, divini seminis germina

     Pretiósa est in conspéctu Dómini mors sanctórum eius, nec ullo crudelitátis génere déstrui potest sacraménto crucis Christi fundáta relígio. Non minúitur persecutiónibus Ecclésia, sed augétur; et semper domínicus ager ségete ditióre vestítur, dum grana, quæ síngula cadunt, multiplicáta nascúntur.
     Unde duo ista præclára divíni séminis gérmina in quantam sóbolem pullulárint, beatórum mília mártyrum protestántur, quæ apostolicórum ǽmula triumphórum, Urbem nostram purpurátis et longe latéque rutilántibus pópulis ambiérunt, et quasi ex multárum honóre gemmárum consérto uno diadémate coronárunt.
     De quo præsídio, dilectíssimi, divínitus nobis ad exémplum patiéntiæ et confirmatiónem fídei præparáto, universáliter quidem ómnium sanctórum commemoratióne lætándum est; sed in horum excelléntia patrum mérito est exsultántius gloriándum, quos grátia Dei in tantum ápicem inter ómnia Ecclésiæ membra provéxit, ut eos in córpore, cui caput est Christus, quasi géminum constitúerit lumen oculórum.
     De quorum méritis atque virtútibus, quæ omnem loquéndi súperant facultátem, nihil divérsum, nihil debémus sentíre discrétum, quia illos et eléctio pares, et labor símiles, et finis fecit æquáles.
     Sicut autem et nos expérti sumus, et nostri probavére maióres, crédimus atque confídimus inter omnes labóres istíus vitæ ad obtinéndam misericórdiam Dei semper nos speciálium patronórum oratiónibus adiuvándos; ut quantum própriis peccátis deprímimur, tantum apostólicis méritis erigámur.

RESPONSORIUM

_

R. Beáti Apóstoli, qui, fervénti spíritu Christo serviéntes, plantavérunt Ecclésiam sánguine suo; * cálicem Dómini bibérunt et amíci Dei facti sunt.
V. Quómodo in vita sua dilexérunt se, ita et in morte non sunt separáti. * Cálicem Dómini bibérunt et amíci Dei facti sunt.

PSALMODIA

Ant. 1 Acceptábis sacrifícium iustítiæ super altáre tuum, Dómine.

Psalmus 50 (51)
Miserere mei, Deus

Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).

3 Miserére mei, Deus, *
      secúndum misericórdiam tuam;
   et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
      dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
      et a peccáto meo munda me. –

5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
      et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
      et malum coram te feci,
   ut iustus inveniáris in senténtia tua *
      et æquus in iudício tuo. –

7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
      et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
      et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –

9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
       lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
       et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –

11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
       et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
       et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –

13 Ne proícias me a fácie tua *
       et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
       et spíritu promptíssimo confírma me. –

15 Docébo iníquos vias tuas, *
       et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
       et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –

17 Dómine, lábia mea apéries, *
       et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
       holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
       cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –

20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
       ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
       oblatiónes et holocáusta; *
       tunc impónent super altáre tuum vítulos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Acceptábis sacrifícium iustítiæ super altáre tuum, Dómine.

Ant. 2 In Dómino iustificábitur et laudábitur omne semen Israel.

Canticum
Omnes gentes convertantur ad Dominum
Is 45, 15-25
In nomine Iesu omne genu flectatur (Phil 2, 10).

15 Vere tu es Deus abscónditus, *
      Deus Israel salvátor. –

16  Confúsi sunt et erubuérunt omnes, *
       simul abiérunt in confusiónem fabricatóres idolórum.
17 Israel salvátus est in Dómino salúte ætérna; *
       non confundémini et non erubescétis usque in sǽculum sǽculi.

18 Quia hæc dicit Dóminus, †
       qui creávit cælos, ipse Deus, *
       qui formávit terram et fecit eam, ipse fundávit eam;
    non ut vácua esset, creávit eam, †
       ut habitarétur, formávit eam: *
       «Ego Dóminus, et non est álius. –

19 Non in abscóndito locútus sum, *
       in loco terræ tenebróso; non dixi sémini Iacob:
    “Frustra quǽrite me”. *
       Ego Dóminus loquens iustítiam, annúntians recta. –

20 Congregámini et veníte et accédite simul, *
       qui salváti estis ex géntibus.
    Nesciérunt, qui levant lignum sculptúræ suæ *
       et rogant deum non salvántem.
21 Annuntiáte et veníte et consiliámini simul. *
       Quis audítum fecit hoc ab inítio, ex tunc prædíxit illud?
    Numquid non ego Dóminus, †
       et non est ultra Deus absque me? *
       Deus iustus et salvans non est præter me. –

22 Convertímini ad me et salvi éritis, omnes fines terræ, *
       quia ego Deus, et non est álius.

23 In memetípso iurávi: Egréssa est de ore meo iustítia, *
       verbum, quod non revertétur;
    quia mihi curvábitur omne genu, *
       et iurábit omnis lingua». –

24 «Tantum in Dómino» dicent *
       «sunt iustítiæ et robur!».
25 Ad eum vénient et confundéntur †
       omnes, qui repúgnant ei: *
       in Dómino iustificábitur et laudábitur omne semen Israel.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 In Dómino iustificábitur et laudábitur omne semen Israel.

Ant. 3 Introíte in conspéctu Dómini in exsultatióne.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).

Psalmus 99 (100)
Gaudium in templum ingredientium

Redemptos iubet Dominus victoriæ carmen canere (S. Athanasius).

1 Iubiláte Dómino, omnis terra, *
      servíte Dómino in lætítia;
2 introíte in conspéctu eius *
      in exsultatióne. –

3 Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus; †
      ipse fecit nos, et ipsíus sumus, *
      pópulus eius et oves páscuæ eius. –

4 Introíte portas eius in confessióne, †
      átria eius in hymnis, *
      confitémini illi, benedícite nómini eius.

5 Quóniam suávis est Dóminus; †
      in ætérnum misericórdia eius, *
      et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Introíte in conspéctu Dómini in exsultatióne.

LECTIO BREVIS

Eph 2, 19-22
Iam non estis extránei et ádvenæ, sed estis concíves sanctórum et doméstici Dei, superædificáti super fundaméntum apostolórum et prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Iesu, in quo omnis ædificátio compácta crescit in templum sanctum in Dómino, in quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu.

RESPONSORIUM BREVE
V. Constítues eos príncipes * super omnem terram.
R. Constítues eos príncipes * super omnem terram.
V. Mémores erunt nóminis tui, Dómine.
R. Super omnem terram.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Constítues eos príncipes * super omnem terram.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Petrus apóstolus et Paulus doctor géntium, ipsi nos docuérunt legem tuam, Dómine.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Petrus apóstolus et Paulus doctor géntium, ipsi nos docuérunt legem tuam, Dómine.

PRECES
Fratres caríssimi, hereditátem cæléstem ab Apóstolis habéntes, grátias agámus Patri nostro pro ómnibus donis eius, clamántes:
     Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.

Laus tibi, Dómine, pro mensa córporis et sánguinis, nobis ab Apóstolis trádita,
qua refícimur et vívimus:
     Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.
Pro mensa verbi tui, nobis ab Apóstolis paráta,
qua lumen et gáudium nobis dantur:
     Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.
Pro Ecclésia tua sancta, super Apóstolos ædificáta,
qua in unum concorporámur:
     Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.
Pro lavácro baptísmi et pæniténtiæ, Apóstolis concrédito,
quo ab ómnibus peccátis ablúimur:
     Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Ecclésiam tuam, Dómine, apostólicis defénde præsídiis, ut, per quos inítium divínæ cognitiónis accépit, per eos usque in finem sǽculi cápiat grátiæ cæléstis augméntum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)