Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXX
S. Martini de Porres, religiosi, memoria ad libitum
Pro O.P.: S. Martini de Porres, religiosi, festum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Deus, qui cæli lumen es
satórque lucis, qui polum
patérno fultum brácchio
præclára pandis déxtera,
Auróra stellas iam tegit
rubrum sustóllens gúrgitem,
uméctis atque flátibus
terram baptízans róribus.
Iam noctis umbra línquitur,
polum calígo déserit,
typúsque Christi, lúcifer
diem sopítum súscitat.
Dies diérum tu, Deus,
lucísque lumen ipse es,
Unum potens per ómnia,
potens in unum Trínitas.
Te nunc, Salvátor, quǽsumus
tibíque genu fléctimus,
Patrem cum Sancto Spíritu
totis laudántes vócibus. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)
I (2-5)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me,
3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
et descéndit super me manus tua. –
4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
et sicut onus grave gravant me nimis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
a fácie insipiéntiæ meæ.
7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
tota die contristátus ingrediébar. –
8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
et non est sánitas in carne mea.
9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
rugiébam a gémitu cordis mei. –
10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
et gémitus meus a te non est abscónditus.
11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –
12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
et propínqui mei de longe stetérunt.
13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
et dolos tota die meditabántur.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
et sicut mutus non apériens os suum;
15 et factus sum sicut homo non áudiens *
et non habens in ore suo redargutiónes. –
16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
tu exáudies, Dómine Deus meus.
17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –
18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
et dolor meus in conspéctu meo semper.
19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
et sollícitus sum de peccáto meo. –
20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.
21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
pro eo quod sequébar bonitátem. –
22 Ne derelínquas me, Dómine; *
Deus meus, ne discésseris a me.
Festína in adiutórium meum, *
Dómine, salus mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
V.
Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R.
Et elóquii iustítiæ tuæ.
LECTIO PRIOR
De libro Sapiéntiæ
Attíngit Sapiéntia a fine usque ad finem fórtiter et dispónit ómnia suáviter. Hanc amávi et exquisívi a iuventúte mea et quæsívi sponsam mihi eam assúmere et amátor factus sum formæ illíus. Generositátem suam gloríficat contubérnium habens Dei, sed et ómnium Dóminus diléxit illam. Doctrix enim est disciplínæ Dei et eléctrix óperum illíus. Et si divítiæ sunt desiderábilis posséssio in vita, quid sapiéntia locuplétius, quæ operátur ómnia? Si autem sensus operátur, quis horum, quæ sunt, magis quam illa est ártifex? Et, si iustítiam quis díligit, labóres huius sunt virtútes: sobrietátem enim et prudéntiam docet, iustítiam et fortitúdinem, quibus utílius nihil est in vita homínibus. Et, si multam perítiam desíderat quis, scit prætérita et futúra cónicit, novit versútias sermónum et solutiónes ænígmatum, signa et monstra scit, ántequam fiant, et evéntus momentórum et témporum. Propósui ergo hanc addúcere mihi ad convivéndum, sciens quóniam erit mihi consiliária bonórum et consolátio sollicitúdinum et tǽdii. Habébo propter hanc claritátem ad turbas et honórem apud senióres iúvenis; acútus invéniar in iudício et in conspéctu poténtium admirábilis ero. Tacéntem me sustinébunt et loquéntem me respícient; et, sermocinánte me plura, manus ori suo impónent. Habébo per hanc immortalitátem et memóriam ætérnam his, qui post me futúri sunt, relínquam. Dispónam pópulos, et natiónes mihi erunt súbditæ; timébunt me audiéntes reges horréndi, in multitúdine vidébor bonus et in bello fortis. Intrans in domum meam, conquiéscam cum illa; non enim habet amaritúdinem conversátio illíus nec tǽdium convíctus illíus, sed lætítiam et gáudium. Hæc cógitans apud me et commémorans in corde meo quóniam immortálitas est in cognatióne sapiéntiæ, et in amicítia illíus delectátio bona, et in labóribus mánuum illíus divítiæ sine defectióne, et in certámine loquélæ illíus sapiéntia, et præcláritas in communicatióne sermónum ipsíus, circuíbam quǽrens, ut mihi illam assúmerem. Puer autem eram ingeniósus et sortítus sum ánimam bonam; quin pótius, cum essem bonus, veni in corpus incoinquinátum. Et, ut scivi quóniam áliter non possem esse cóntinens, nisi Deus det, — et hoc ipsum erat sapiéntiæ scire cuius esset hoc donum — ádii Dóminum et deprecátus sum illum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex opéribus Balduíni Cantuariénsis epíscopi
Vivus est sermo Dei et éfficax et penetrabílior omni gládio ancípiti. Quanta sit virtus et quanta sit sapiéntia in sermóne Dei, ex his verbis
demonstrátur quæréntibus Christum, qui est verbum et virtus et sapiéntia Dei. Hoc verbum in princípio apud Patrem illi coætérnum, témpore suo
Apóstolis est revelátum et per illos annuntiátum et in fide credéntium populórum humíliter recéptum. Est ergo verbum in Patre, verbum in ore, verbum in corde.
Hic sermo Dei vivus est, cui Pater dedit vitam habére in semetípso, sicut ipse vitam habet in semetípso. Propter quod non solum vivus est, sed
étiam vita, sicut ipse de se dicit: Ego sum via, véritas et vita. Qui cum sit vita, sic est vivus, ut sit vivíficus. Nam, sicut Pater súscitat
mórtuos et vivíficat, sic et Fílius quos vult vivíficat. Vivíficus est, cum de sepúlcro mórtuum vocat, et dicit: Lázare, veni foras.
Cum prædicátur hic sermo, voce prædicatiónis voci suæ, quæ foris audítur, dat vocem virtútis, quæ intérius percípitur, per quam mórtui revivíscunt
et láudibus istis suscitántur fílii Abrahæ. Vivus est ergo hic sermo in corde Patris, vivus in ore prædicántis, vivus in corde credéntis et amántis.
Sermo iste cum ita vivus sit, haud dúbium quin et éfficax sit.
Efficax est in rerum creatióne, éfficax est in mundi gubernatióne, éfficax est in mundi redemptióne. Quid enim efficácius, quid poténtius? Quis loquétur
poténtias eius, audítas fáciet omnes laudes eius? Efficax est cum operátur, éfficax est cum prædicátur. Non enim revértitur vácuum, sed in ómnibus
ad quæ míttitur, prosperátur.
Efficax est et penetrabílior omni gládio ancípiti, cum créditur et amátur. Quid enim impossíbile est credénti, vel quid diffícile est amánti? Cum
lóquitur hoc verbum, verba eius cor transfígunt, sicut sagíttæ poténtis acútæ, sicut clavi in altum transfíxi intrant, et in tantum intrant, ut ad
íntima pénetrent. Penetrabílior est enim hic sermo omni gládio ancípiti, útpote omni virtúte vel potestáte ad incidéndum valídior et omni acúmine
humáni ingénii subtílior; et omnis humánæ sapiéntiæ, doctíque sermónis subtilitáte acútior.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).
3 Miserére mei, Deus, *
secúndum misericórdiam tuam;
et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
et a peccáto meo munda me. –
5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
et malum coram te feci,
ut iustus inveniáris in senténtia tua *
et æquus in iudício tuo. –
7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –
9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –
11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –
13 Ne proícias me a fácie tua *
et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
et spíritu promptíssimo confírma me. –
15 Docébo iníquos vias tuas, *
et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –
17 Dómine, lábia mea apéries, *
et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –
20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
oblatiónes et holocáusta; *
tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
Ant. 2 Cum irátus fúeris, Dómine, misericórdiæ recordáberis.
2 Dómine, audívi auditiónem tuam, *
et tímui, Dómine, opus tuum.
In médio annórum vivífica illud, *
in médio annórum notum fácies.
Cum irátus fúeris, *
misericórdiæ recordáberis. –
3 Deus a Theman véniet, *
et Sanctus de monte Pharan.
4 Operit cælos glóriæ eius, *
et laudis eius plena est terra.
Splendor eius ut lux erit, †
rádii ex mánibus eius: *
ibi abscóndita est fortitúdo eius. –
13 Egréssus es in salútem pópuli tui, *
in salútem cum christo tuo. –
15 Viam fecísti in mari equis tuis, *
in luto aquárum multárum. –
16 Audívi, et conturbátus est venter meus, *
ad vocem contremuérunt lábia mea.
Ingréditur putrédo in óssibus meis, *
et subter me vacíllant gressus mei.
Conquiéscam in die tribulatiónis, *
ut ascéndat super pópulum, qui invádit nos. –
17 Ficus enim non florébit, *
et non erit fructus in víneis;
mentiétur opus olívæ, *
et arva non áfferent cibum;
abscíssum est de ovíli pecus, *
et non est arméntum in præsépibus. –
18 Ego autem in Dómino gaudébo *
et exsultábo in Deo salvatóre meo.
19 Dóminus Deus fortitúdo mea,†
et ponet pedes meos quasi cervórum *
et super excélsa mea dedúcet me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Cum irátus fúeris, Dómine, misericórdiæ recordáberis.
Ant. 3 Lauda, Ierúsalem, Dóminum.
Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. (Ap 21, 9)
12 Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
colláuda Deum tuum, Sion. –
13 Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
benedíxit fíliis tuis in te.
14 Qui ponit fines tuos pacem *
et ádipe fruménti sátiat te.
15 Qui emíttit elóquium suum terræ, *
velóciter currit verbum eius.
16 Qui dat nivem sicut lanam, *
pruínam sicut cínerem spargit. –
17 Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
18 Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
19 Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
iustítias et iudícia sua Israel.
20 Non fecit táliter omni natióni, *
et iudícia sua non manifestávit eis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Lauda, Ierúsalem, Dóminum.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Clamábo ad Dóminum altíssimum, * qui benefécit mihi.
R. Clamábo ad Dóminum altíssimum, * qui benefécit mihi.
V. Mittet de cælo et liberábit me.
R. Qui benefécit mihi.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Clamábo ad Dóminum altíssimum, * qui benefécit mihi.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Per víscera misericórdiæ Dei nostri, visitávit nos Oriens ex alto.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Per víscera misericórdiæ Dei nostri, visitávit nos Oriens ex alto.
PRECES
Christum, qui sánguine suo per Spíritum Sanctum semetípsum óbtulit Patri ad emundándam consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis,
adorémus et sincéro corde profiteámur:
In tua voluntáte pax nostra, Dómine.
Diéi exórdium a tua benignitáte suscépimus,
— nobis páriter vitæ novæ concéde inítium.
Qui ómnia creásti providúsque consérvas,
— fac ut inspiciámus perénne tui vestígium in creátis.
Qui sánguine tuo novum et ætérnum testaméntum sanxísti,
— da ut, quæ prǽcipis faciéntes, tuo fidéles fœderi maneámus.
Qui, in cruce pendens, una cum sánguine aquam de látere effudísti,
— hoc salutári flúmine áblue peccáta nostra et civitátem Dei lætífica.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut laudes quas nunc tibi persólvimus, in ætérnum cum
sanctis tuis ubérius decantáre valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)