lat

BREVIARIUM ROMANUM

16 ianuarius 2025
PER ANNUM, hebd. I
Hebdomada I

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Sol ecce surgit ígneus:
piget, pudéscit, pǽnitet,
nec teste quisquam lúmine
peccáre constánter potest.

Tandem facéssat cǽcitas,
quæ nosmet in præceps diu
lapsos sinístris gréssibus
erróre traxit dévio.

Hæc lux serénum cónferat
purósque nos præstet sibi;
nihil loquámur súbdolum,
volvámus obscúrum nihil.

Sic tota decúrrat dies,
ne lingua mendax, ne manus
oculíve peccent lúbrici,
ne noxa corpus ínquinet.

Speculátor astat désuper,
qui nos diébus ómnibus
actúsque nostros próspicit
a luce prima in vésperum.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Psalmus 17 (18), 31-51
Gratiarum actio

Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)

IV

31 Deus, impollúta via eius, †
      elóquia Dómini igne examináta; *
      protéctor est ómnium sperántium in se.

32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
      Aut quæ munítio præter Deum nostrum?

33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
      et pósuit immaculátam viam meam;

34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
      et super excélsa státuit me;

35 qui docet manus meas ad prœlium, *
      et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

V

36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
      et déxtera tua suscépit me, *
      et exaudítio tua magnificávit me.

37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
      et non sunt infirmáta vestígia mea.

38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
      et non convertébar, donec defícerent.

39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
      cadébant subtus pedes meos.

40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
      et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –

41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
      et odiéntes me disperdidísti.

42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
      ad Dóminum, nec exaudívit eos.

43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
      ut lutum plateárum contrívi eos.

44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
      constituísti me in caput géntium.
    Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *

45     in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
      fílii aliéni inveteráti sunt, *
      contremuérunt in ábditis suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

VI

47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
      et exaltétur Deus salútis meæ.

48 Deus qui das vindíctas mihi †
      et subdis pópulos sub me, *
      liberátor meus de inimícis meis iracúndis;

49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
      a viro iníquo éripis me. –

50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
      et nómini tuo psalmum dicam,

51 magníficans salútes regis sui †
      et fáciens misericórdiam christo suo, *
      David et sémini eius usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

V. Revéla, Dómine, óculos meos.
R. Et considerábo mirabília de lege tua.

LECTIO PRIOR

De libro Sirácidæ

42, 15 – 43, 13
Laus divina in creatione

     Memor ero óperum Dómini et, quæ vidi, annuntiábo: in sermónibus Dómini ópera eius, et factum est in voluntáte sua iudícium. Sol illúminans per ómnia respéxit, et glória Dómini plenum est opus eius. Non valent sancti Dómini enarráre ómnia mirabília eius. Confirmávit Dóminus exércitus suos stabilíri coram glória sua.
     Abýssum et cor hóminum investigávit et in astútia eórum excogitávit. Cognóvit enim Dóminus omnem sciéntiam et inspéxit in signum ævi annúntians, quæ præteriérunt et quæ superventúra sunt, et revélans vestígia occultórum. Non prǽterit illum omnis cogitátus, et non abscóndit se ab eo ullus sermo.
     Magnália sapiéntiæ suæ ordinávit, únicus est ante sǽculum et usque in sǽculum; neque augétur neque minúitur et non eget alicúius consílio. Quam desiderabília ómnia ópera eius, et tamquam scintílla spectátu! Omnia hæc vivunt et manent in sǽculum, et in omni necessitáte ómnia obáudiunt ei; ómnia duplícia, unum contra unum, et non fecit quidquam defíciens. Alterum alteríus confírmat bonum; et quis satiábitur videns glóriam eius?
     Glória altitúdinis firmaméntum puritátis, spécies cæli in visióne glóriæ. Sol in apparitióne annúntians in procéssu: vas admirábile, opus Excélsi. In meridiáno suo exúrit terram, et in conspéctu ardóris eius quis póterit sustinére? Fornácem véntilans in opéribus ardóris triplíciter, sol exúrens montes, vapóres ígneos exsúfflans, et refúlgens rádiis suis obcǽcat óculos. Magnus Dóminus, qui fecit illum et sermónibus eius festinávit iter.
     Et luna stat in tempus suum, in ostensiónem témporis et signum ævi. A luna signum diéi festi; lumináre, quod minúitur in consummatióne. Mensis secúndum nomen eius est, crescens mirabíliter in consummatióne. Vas castrórum in excélsis, in firmaménto cæli respléndens glorióse.
     Spécies cæli glória stellárum, mundum illúminans in excélsis Dómini. In verbis Sancti stabunt iuxta præcéptum et non defícient in vigíliis suis.
     Vide arcum et bénedic eum, qui fecit illum; valde speciósus est in splendóre suo. Gyrávit cælum in circúitu glóriæ suæ, manus Excélsi tetendérunt illum.

RESPONSORIUM

Ap 4, 11; Est 4, 17d-17e

R. Dignus es, Dómine Deus noster, accípere glóriam et honórem et virtútem, * quia tu creásti ómnia, et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt.
V. Tu fecísti cælum et terram et quidquid mirábile cæli ámbitu continétur; Dóminus ómnium es. * Quia tu creásti ómnia, et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt.

LECTIO ALTERA

Ex Oratióne sancti Athanásii epíscopi Contra gentes

(Nn. 40-42: PG 25, 79-83)

Verbum Patris omnia ornat, disponit et continet

     Sanctíssimus et rebus ómnibus creátis longe excelléntior Christi Pater, tamquam óptimus gubernátor própria sapiéntia et próprio Verbo, Dómino nostro et servatóre Christo, ómnia ubíque salutáriter gubérnat, dispénsat et facit, prout rectum esse víderit. Rectum est autem illa esse ut facta sunt et fíeri conspícimus, quóniam id ita ipse vult, quod sane nemo negáverit. Nam si rerum creatárum motus absque ratióne fíeret temeréque mundus volverétur, iure mérito nulla fides dictis esset adhibénda. Sed si ratióne, sapiéntia et sciéntia cónditus atque omni ornátu instrúctus est, necésse est huius auctórem et exornatórem non álium esse quam Verbum Dei.
     Ipsíus boni et Dei rerum universárum vivéntem et efficácem Deum dico, qui per se est Verbum, qui idem ab ómnibus creátis divérsus est propriúmque et solum boni Patris est Verbum, cuius providéntia totus hic mundus, quem et cóndidit, illuminátur. Ipse enim qui boni Patris bonum Verbum est, rerum ómnium órdinem dispósuit, contrária cum contráriis coniúnxit unúmque concéntum ex his compósuit. Unus et unigénitus Deus est, qui ex Patre velut ex bono fonte bonus procédens, ómnia ornat, dispónit et cóntinet.
     Ille ergo qui suo et ætérno Verbo ómnia fecit et rebus creátis natúram dedit, eas suápte natúra ferri et agitári sínere nóluit, ne forte in níhilum reverteréntur; sed ut bonus suo Verbo, quod ipsum quoque Deus est, univérsam natúram gubérnat et susténtat, ut Verbi ductu providentiáque et administratióne illumináta, firma consístere et manére possit, quippe quæ Verbi Patris, quod vere est, fiat ipsa párticeps et ab eo ut sit adiuvétur, ne scílicet esse désinat, quod útique fíeret, nisi a Verbo conservarétur, quod ipsum est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúræ; quóniam per ipsum et in ipso consístunt ómnia, cum ea quæ vidéntur, tum quæ non vidéntur, idémque est caput Ecclésiæ, ut in sanctis lítteris veritátis minístri docent.
     Hoc ergo omnípotens et sanctíssimum Patris Verbum res univérsas pervádens, ac suas vires ubíque éxplicans omniáque visibília et invisibília illúminans, ea in seípso cóntinet et constríngit, ita ut nihil sua poténtia vácuum relínquat, sed ómnibus et per ómnia, singulísque speciátim, et generátim cunctis simul vitam impertiátur et consérvet.

RESPONSORIUM

Cf. Prov 8, 22-30

R. In princípio Deus ántequam terram fáceret, priúsquam abýssos constitúeret, priúsquam prodúceret fontes aquárum, * antequam montes collocaréntur, ante omnes colles generávit me Dóminus.
V. Quando præparábat cælos, áderam, cum eo cuncta compónens. * Antequam montes collocaréntur, ante omnes colles generávit me Dóminus.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, psaltérium et cíthara: excitábo auróram.

Psalmus 56 (57)
In afflictione oratio matutina

Passionem Domini cantat iste psalmus. (S. Augustinus)

2 Miserére mei, Deus, miserére mei, *
      quóniam in te cónfugit ánima mea;
   et in umbra alárum tuárum confúgiam, *
      donec tránseant insídiæ.
3 Clamábo ad Deum Altíssimum, *
      Deum, qui benefécit mihi. –

4 Mittet de cælo et liberábit me; †
      dabit in oppróbrium conculcántes me. *
      Mittet Deus misericórdiam suam et veritátem suam.
5 ánima mea recúmbit in médio catulórum leónum *
      devorántium fílios hóminum.
   Dentes eórum arma et sagíttæ *
      et lingua eórum gládius acútus. –

6 Exaltáre super cælos, Deus, *
      super omnem terram glória tua. –

7 Láqueum paravérunt pédibus meis, *
      et incurvávit se ánima mea;
   fodérunt ante fáciem meam fóveam, *
      et ipsi incidérunt in eam. –

8 Parátum cor meum, Deus, †
      parátum cor meum; *
      cantábo et psalmum dicam.
9 Exsúrge, glória mea, †
       exsúrge, psaltérium et cíthara, *
       excitábo auróram.
10 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *
       et psalmum dicam tibi in natiónibus,
11 quóniam magnificáta est usque ad cælos misericórdia tua *
       et usque ad nubes véritas tua. –

12 Exaltáre super cælos, Deus, *
       super omnem terram glória tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, psaltérium et cíthara: excitábo auróram.

Ant. 2 Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.

Canticum
Populi liberati felicitas
Ier 31, 10-14
Iesus moriturus erat ... ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (Io 11, 51. 52).

10 Audíte verbum Dómini, gentes, *
       et annuntiáte in ínsulis, quæ procul sunt, et dícite:
    «Qui dispérsit Israel, congregábit eum *
       et custódiet eum sicut pastor gregem suum». –

11 Redémit enim Dóminus Iacob *
       et liberávit eum de manu potentióris.
12 Et vénient et laudábunt in monte Sion *
       et cónfluent ad bona Dómini,
    super fruménto et vino et óleo *
       et fetu pécorum et armentórum;
    erítque ánima eórum quasi hortus irríguus, *
       et ultra non esúrient. –

13 Tunc lætábitur virgo in choro, *
       iúvenes et senes simul.
    «Et convértam luctum eórum in gáudium *
       et consolábor eos et lætificábo a dolóre suo.
14 Et inebriábo ánimam sacerdótum pinguédine, *
       et pópulus meus bonis meis adimplébitur».

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.

Ant. 3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri.

Psalmus 47 (48)
Gratiarum actio pro populi salute

Sustulit me in spiritu super montem magnum ... et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem. (Ap 21, 10)

2 Magnus Dóminus et laudábilis nimis *
      in civitáte Dei nostri.
3  Mons sanctus eius collis speciósus, *
      exsultátio univérsæ terræ.
   Mons Sion, extréma aquilónis, *
      cívitas regis magni.
4 Deus in dómibus eius notus *
      factus est ut refúgium. –

5 Quóniam ecce reges congregáti sunt, *
      convenérunt in unum.
6 Ipsi cum vidérunt, sic admiráti sunt, *
      conturbáti sunt, diffugérunt;
7 illic tremor apprehéndit eos, *
      dolóres ut parturiéntis.
8 In spíritu oriéntis *
      cónteres naves Tharsis. –

9 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, †
      in civitáte Dei nostri; *
      Deus fundávit eam in ætérnum.
10 Recogitámus, Deus, misericórdiam tuam *
       in médio templi tui.
11 Secúndum nomen tuum, Deus, †
       sic et laus tua in fines terræ; *
       iustítia plena est déxtera tua.
12 Lætétur mons Sion, †
       et exsúltent fíliæ Iudæ *
       propter iudícia tua. –

13 Circúmdate Sion et complectímini eam, *
       numeráte turres eius.
14 Pónite corda vestra in virtúte eius †
       et percúrrite domos eius, *
       ut enarrétis in progénie áltera.
15 Quóniam hic est Deus, Deus noster †
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi; *
       ipse ducet nos in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri.

LECTIO BREVIS

Is 66, 1-2
Hæc dicit Dóminus: Cælum thronus meus, terra autem scabéllum pedum meórum. Quæ ista domus, quam ædificábitis mihi, et quis iste locus quiétis meæ? Omnia hæc manus mea fecit et mea sunt univérsa ista, dicit Dóminus. Ad hunc autem respíciam, ad paupérculum et contrítum spíritu et treméntem sermónes meos.

RESPONSORIUM BREVE
V. Clamávi in toto corde meo: * Exáudi me, Dómine.
R. Clamávi in toto corde meo: * Exáudi me, Dómine.
V. Iustificatiónes tuas servábo.
R. Exáudi me, Dómine.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Clamávi in toto corde meo: * Exáudi me, Dómine.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. In sanctitáte serviámus Dómino, et liberábit nos ab inimícis nostris.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. In sanctitáte serviámus Dómino, et liberábit nos ab inimícis nostris.

PRECES
Grátias agámus Christo, qui lumen huius diéi nobis concédit, et ad eum clamémus:
     Bénedic et sanctífica nos, Dómine.

Qui te pro peccátis nostris hóstiam obtulísti,
incépta et propósita suscípias hodiérna.
Qui óculos nostros lucis dono lætíficas novæ,
lúcifer oriáris in córdibus nostris.
Tríbue hódie nos esse ómnibus longánimes,
ut imitatóres tui fíeri possímus.
Audítam, Dómine, fac nobis mane misericórdiam tuam.
Sit hódie gáudium tuum fortitúdo nostra.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, véspere, mane et merídie maiestátem tuam supplíciter deprecámur, ut, expúlsis de córdibus nostris peccatórum ténebris, ad veram lucem, quæ Christus est, nos fácias perveníre. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)