lat

BREVIARIUM ROMANUM

2 maius 2027
VI Dominica Paschæ

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Auróra lucis rútilat,
cælum resúltat láudibus,
mundus exsúltans iúbilat,
gemens inférnus úlulat,

Cum rex ille fortíssimus,
mortis confráctis víribus,
pede concúlcans tártara
solvit caténa míseros.

Ille, quem clausum lápide
miles custódit ácriter,
triúmphans pompa nóbili
victor surgit de fúnere.

Inférni iam gemítibus
solútis et dolóribus,
quia surréxit Dóminus
respléndens clamat ángelus.

Esto perénne méntibus
paschále, Iesu, gáudium,
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Allelúia, lapis revolútus est ab óstio monuménti, allelúia.

Psalmus 103 (104)
Hymnus ad Dominum creatorem

Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova. (2 Cor 5, 17)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino. *
    Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter!
  Maiestátem et decórem induísti, *

2   amíctus lúmine sicut vestiménto. –

  Exténdens cælum sicut velum, *
3   qui éxstruis in aquis cenácula tua.
  Qui ponis nubem ascénsum tuum, *
    qui ámbulas super pennas ventórum.

4 Qui facis ángelos tuos spíritus *
      et minístros tuos ignem uréntem. –

5 Qui fundásti terram super stabilitátem suam, *
      non inclinábitur in sǽculum sǽculi.

6 Abýssus sicut vestiméntum opéruit eam, *
      super montes stabant aquæ. –

7 Ab increpatióne tua fúgiunt, *
      a voce tonítrui tui formídant.

8 Ascéndunt in montes et descéndunt in valles, *
      in locum, quem statuísti eis.

9 Términum posuísti, quem non transgrediéntur, *
      neque converténtur operíre terram. –

10 Qui emíttis fontes in torréntes; *
      inter médium móntium pertransíbunt,

11 potábunt omnes béstias agri, *
      exstínguent ónagri sitim suam.

12 Super ea vólucres cæli habitábunt, *
      de médio ramórum dabunt voces.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Allelúia, lapis revolútus est ab óstio monuménti, allelúia.

Ant. 2 Allelúia, quem quæris, múlier? vivéntem cum mórtuis, allelúia.

II

13 Rigas montes de cenáculis tuis, *
      de fructu óperum tuórum sátias terram.

14 Prodúcis fenum iuméntis *
      et herbam servitúti hóminum,
  edúcens panem de terra *

15   et vinum, quod lætíficat cor hóminis;
  exhílarans fáciem in óleo, *
      panis autem cor hóminis confírmat. –

16 Saturabúntur ligna Dómini *
      et cedri Líbani, quas plantávit.

17 Illic pásseres nidificábunt, *
      eródii domus in vértice eárum.

18 Montes excélsi cervis, *
      petræ refúgium hyrácibus. –

19 Fecit lunam ad témpora signánda, *
      sol cognóvit occásum suum.

20 Posuísti ténebras, et facta est nox: *
      in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,

21 cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant *
      et quǽrant a Deo escam sibi.

22 Oritur sol, et congregántur, *
      et in cubílibus suis recúmbunt.

23 Exit homo ad opus suum *
      et ad operatiónem suam usque ad vésperum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Allelúia, quem quæris, múlier? vivéntem cum mórtuis, allelúia.

Ant. 3 Allelúia, noli flere, María: resurréxit Dóminus, allelúia.

III

24 Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine! †
      Omnia in sapiéntia fecísti, *
      impléta est terra creatúra tua.

25 Hoc mare magnum et spatiósum et latum: †
      illic reptília, quorum non est númerus, *
      animália pusílla cum magnis;

26 illic naves pertransíbunt, *
      Levíathan, quem formásti ad ludéndum cum eo. –

27 Omnia a te exspéctant, *
      ut des illis escam in témpore suo.

28 Dante te illis, cólligent, *
      aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.

29 Averténte autem te fáciem, turbabúntur; †
      áuferes spíritum eórum, et defícient *
      et in púlverem suum reverténtur.

30 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, *
      et renovábis fáciem terræ. –

31 Sit glória Dómini in sǽculum; *
      lætétur Dóminus in opéribus suis.

32 Qui réspicit terram et facit eam trémere, *
      qui tangit montes, et fúmigant.

33 Cantábo Dómino in vita mea, *
      psallam Deo meo quámdiu sum.

34 Iucúndum sit ei elóquium meum, *
      ego vere delectábor in Dómino. –

35 Defíciant peccatóres a terra †
      et iníqui, ita ut non sint. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Allelúia, noli flere, María: resurréxit Dóminus, allelúia.

V. Reflóruit caro mea, allelúia.
R. Et ex voluntáte mea confitébor illi, allelúia.

LECTIO PRIOR

Incipit Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli

1, 1-10
Verbum vitæ et lux Dei

     Quod fuit ab inítio, quod audívimus, quod vídimus óculis nostris, quod perspéximus et manus nostræ contrectavérunt, de verbo vitæ — et vita appáruit, et vídimus et testámur et annuntiámus vobis vitam ætérnam, quæ erat coram Patre et appáruit nobis — quod vídimus et audívimus, annuntiámus et vobis, ut et vos communiónem habeátis nobíscum. Commúnio autem nostra est cum Patre et cum Fílio eius Iesu Christo. Et hæc scríbimus nos, ut gáudium nostrum sit plenum. Et hæc est annuntiátio, quam audívimus ab eo et annuntiámus vobis, quóniam Deus lux est et ténebræ in eo non sunt ullæ.
     Si dixérimus quóniam communiónem habémus cum eo et in ténebris ambulámus, mentímur et non fácimus veritátem; si autem in luce ambulémus, sicut ipse est in luce, communiónem habémus ad ínvicem, et sanguis Iesu Fílii eius mundat nos ab omni peccáto.
     Si dixérimus quóniam peccátum non habémus, nosmetípsos sedúcimus, et véritas in nobis non est. Si confiteámur peccáta nostra, fidélis est et iustus, ut remíttat nobis peccáta et emúndet nos ab omni iniustítia. Si dixérimus quóniam non peccávimus, mendácem fácimus eum, et verbum eius non est in nobis.

RESPONSORIUM

1 Io 1, 2; 5, 20

R. Vita appáruit, et vídimus, et testámur, et annuntiámus vobis vitam ætérnam: * Quæ vita erat coram Patre et appáruit nobis, allelúia.
V. Scimus quóniam Fílius Dei venit: hic est qui verus est, Deus et vita ætérna. * Quæ vita erat coram Patre et appáruit nobis, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Commentário sancti Cyrílli Alexandríni epíscopi in Epístolam secúndam ad Corínthios

(Cap. 5, 5 – 6, 2: PG 74, 942-943)

Deus nos per Christum reconciliavit et ministerium reconciliationis nobis attribuit

     Qui Spíritus arrham habent, et spe resurrectiónis sunt prǽditi, hi rem exspectátam tamquam præséntem tenéntes, áiunt se néminem abhinc agnóscere secúndum carnem: cuncti enim spiritáles sumus, et carnáli corruptióne aliéni. Etenim illucescénte nobis Unigénito, in ipsum quod ómnia vivíficat Verbum transformámur. Nempe sícuti mortis vínculis erámus obstrícti regnánte peccáto, ita Christi subintránte iustítia corruptélam abiécimus.
     Nemo ítaque iam est in carne, id est in infirmitáte carnáli, cuiúsmodi iure meritóque corrúptio inter cétera intellegénda est, addit: Nam etiámsi novérimus secúndum carnem Christum, nunc tamen iam non nóvimus. Tamquam si dícere vellet: Verbum caro factum est et habitávit in nobis, et pro nostrum ómnium vita mortem secúndum carnem súbiit, atque ita ipsum nóvimus; verúmtamen abhinc iam non agnóscimus. Etiámsi enim carnem rétinet, quippe qui tértia die revíxit, et apud Patrem in cælis versátur, nihilóminus supra carnem esse intellégitur: semel enim mórtuus, iam non móritur, mors illi ultérius non dominábitur. Quod enim mórtuus est, peccáto semel est mórtuus; quod autem vivit, Deo vivit.
     Igitur si huiuscémodi ille est qui se fecit vitæ nobis antesignánum, prorsus opórtet nos quoque vestígiis eius insisténtes, non tam in carne quam supra carnem esse reputári. Ergo rectíssime divus Paulus: Si qua in Christo, inquit, nova creatúra, vétera transiérunt, ecce nova facta sunt. Iustificáti enim fúimus per fidem in Christo, et maledictiónis vis désiit. Quandóquidem ille nostri grátia revíxit, calcáta mortis poténtia; verúmque et suápte natúra Deum agnóvimus, cui in spíritu et veritáte cultum impéndimus, mediatóre Fílio, qui supérnas a Patre benedictiónes mundo impertítur.
     Quámobrem sapientíssime divus Paulus: Omnia autem, inquit, ex Deo qui sibi nos reconciliávit per Christum. Reápse enim haud præter Patris voluntátem est incarnatiónis mystérium et consectánea huic renovátio. Quippe per Christum nacti áditum sumus cum nemo ad Patrem véniat, ut ípsemet ait: nisi per ipsum. Igitur ómnia ex Deo sunt, qui nos per Christum reconciliávit et ministérium reconciliatiónis attríbuit.

RESPONSORIUM

Rom 5, 11; Col 1, 19-20a

R. Gloriámur in Deo per Dóminum nostrum Iesum Christum, * per quem nunc reconciliatiónem accépimus, allelúia.
V. In ipso complácuit omnem plenitúdinem habitáre, et per eum reconciliáre ómnia in ipsum. * Per quem nunc reconciliatiónem accépimus, allelúia.

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

PSALMODIA

Ant. 1 Hæc dies quam fecit Dóminus, allelúia.

Psalmus 117 (118)
Vox iubilationis et salutis

Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli. (Act 4, 11)

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius. –

2 Dicat nunc Israel, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

3 Dicat nunc domus Aaron, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

4 Dicant nunc, qui timent Dóminum, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius. –

5 De tribulatióne invocávi Dóminum, *
      et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus.

6 Dóminus mecum, *
      non timébo, quid fáciat mihi homo.

7 Dóminus mecum adiútor meus, *
      et ego despíciam inimícos meos. –

8 Bonum est confúgere ad Dóminum *
      quam confídere in hómine.

9 Bonum est confúgere ad Dóminum *
      quam confídere in princípibus.

10 Omnes gentes circuiérunt me, *
       et in nómine Dómini excídi eos.

11 Circumdántes circumdedérunt me, *
       et in nómine Dómini excídi eos.

12 Circumdedérunt me sicut apes †
       et exarsérunt sicut ignis in spinis, *
       et in nómine Dómini excídi eos.

13 Impelléntes impulérunt me, ut cáderem, *
       et Dóminus adiúvit me.

14 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, *
       et factus est mihi in salútem. –

15 Vox iubilatiónis et salútis *
       in tabernáculis iustórum:

16 "Déxtera Dómini fecit virtútem! †
       Déxtera Dómini exaltávit me; *
       déxtera Dómini fecit virtútem!" –

17 Non móriar, sed vivam *
       et narrábo ópera Dómini.

18 Castígans castigávit me Dóminus *
       et morti non trádidit me.

19 Aperíte mihi portas iustítiæ, *
       ingréssus in eas confitébor Dómino. –

20 Hæc porta Dómini; *
       iusti intrábunt in eam. –

21 Confitébor tibi, quóniam exaudísti me *
       et factus es mihi in salútem. –

22 Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, *
       hic factus est in caput ánguli;

23 a Dómino factum est istud *
       et est mirábile in óculis nostris.

24 Hæc est dies, quam fecit Dóminus: *
       exsultémus et lætémur in ea. –

25 O Dómine, salvum me fac; *
       o Dómine, da prosperitátem! –

26 Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. *
       Benedícimus vobis de domo Dómini. –

27 Deus Dóminus et illúxit nobis. *
       Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis usque ad córnua altáris. –

28 Deus meus es tu, et confitébor tibi, *
       Deus meus, et exaltábo te. –

29 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
       quóniam in sǽculum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Hæc dies quam fecit Dóminus, allelúia.

Ant. 2 Benedíctus es in firmaménto cæli, et laudábilis in sǽcula, Deus noster, allelúia.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum
Dan 3, 52-57
Creator ... est benedictus in sǽcula (Rom 1, 25)

52 Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum, *
       et laudábilis et superexaltátus in sǽcula; –

    et benedíctum nomen glóriæ tuæ sanctum *
       et superlaudábile et superexaltátum in sǽcula. –

53 Benedíctus es in templo sanctæ glóriæ tuæ *
       et superlaudábilis et supergloriósus in sǽcula. –

54 Benedíctus es in throno regni tui *
       et superlaudábilis et superexaltátus in sǽcula. –

55 Benedíctus es, qui intuéris abýssos †
       sedens super chérubim, *
       et laudábilis et superexaltátus in sǽcula. –

56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
       et laudábilis et gloriósus in sǽcula. –

57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Benedíctus es in firmaménto cæli, et laudábilis in sǽcula, Deus noster, allelúia.

Ant. 3 Adoráte Deum sedéntem super thronum, dicéntes: Amen, allelúia.

Psalmus 150
Laudate Dominum

Psallite spiritu, psallite et mente, hoc est: glorificate Deum et ánima et corpore vestro. (Hesychios)

1 Laudáte Dóminum in sanctuário eius, *
      laudáte eum in firmaménto virtútis eius.
2 Laudáte eum in magnálibus eius, *
      laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius. –

3 Laudáte eum in sono tubæ, *
      laudáte eum in psaltério et cíthara,
4 laudáte eum in týmpano et choro, *
      laudáte eum in chordis et órgano,
5 laudáte eum in cýmbalis benesonántibus, †
      laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: *
      omne quod spirat, laudet Dóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Adoráte Deum sedéntem super thronum, dicéntes: Amen, allelúia.

LECTIO BREVIS

Act 10, 40-43
Deus suscitávit Iesum tértia die et dedit eum maniféstum fíeri, non omni pópulo sed téstibus præordinátis a Deo, nobis, qui manducávimus et bíbimus cum illo postquam resurréxit a mórtuis; et præcépit nobis prædicáre pópulo et testificári quia ipse est, qui constitútus est a Deo iudex vivórum et mortuórum. Huic omnes prophétæ testimónium pérhibent remissiónem peccatórum accípere per nomen eius omnes, qui credunt in eum.

RESPONSORIUM BREVE
V. Christe, Fili Dei vivi, miserére nobis, * allelúia, allelúia.
R. Christe, Fili Dei vivi, miserére nobis, * allelúia, allelúia.
V. Qui surrexísti a mórtuis.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Christe, Fili Dei vivi, miserére nobis, * allelúia, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Hæc locútus sum vobis, ut gáudium meum in vobis sit, et gáudium vestrum impleátur, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Hæc locútus sum vobis, ut gáudium meum in vobis sit, et gáudium vestrum impleátur, allelúia.

PRECES

Deum Patrem omnipoténtem, qui Iesum, príncipem et salvatórem nostrum, suscitávit, invocémus clamántes:
     Claritáte Christi clarífica nos, Dómine.

Pater sancte, qui Iesum, diléctum tuum, de ténebris mortis ad lumen glóriæ tuæ transíre fecísti,
da nobis in admirábile lumen tuum veníre.
Qui nos salvásti per fidem,
in fide baptísmatis nostri fac ut hódie vivámus.
Tu, qui mandas ut quæ sursum sunt quærámus, ubi Christus est in déxtera tua sedens,
serva nos a peccáti blandítiis.
Vita nostra, in te abscóndita cum Christo, lúceat in mundo,
ut cælum novum et terra nova prænuntiéntur.


Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Fac nos, omnípotens Deus, hos lætítiæ dies, quos in honórem Dómini resurgéntis exséquimur, afféctu sédulo celebráre, ut, quod recordatióne percúrrimus, semper in ópere teneámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)