lat

BREVIARIUM ROMANUM

6 martius 2028
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. I
Hebdomada I

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Iam, Christe, sol iustítiæ,
mentis dehíscant ténebræ,
virtútum ut lux rédeat,
terris diem cum réparas.

Dans tempus acceptábile
et pǽnitens cor tríbue,
convértat ut benígnitas
quos longa suffert píetas;

Quiddámque pæniténtiæ
da ferre, quo fit démptio,
maióre tuo múnere,
culpárum quamvis grándium.

Dies venit, dies tua,
per quam reflórent ómnia;
lætémur in hac ut tuæ
per hanc redúcti grátiæ.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Psalmus 6
Homo afflictus Domini clementiam implorat

Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me. –

3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
      sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.

4 Et ánima mea turbáta est valde, *
      sed tu, Dómine, úsquequo? –

5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
      salvum me fac propter misericórdiam tuam.

6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
      in inférno autem quis confitébitur tibi? –

7 Laborávi in gémitu meo, †
      lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
      lácrimis meis stratum meum rigábam.

8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
      inveterávi inter omnes inimícos meos. –

9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
       quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.

10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
       Dóminus oratiónem meam suscépit. –

11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
       convertántur et erubéscant valde velóciter.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Psalmus 9A (9)
Gratiarum actio pro victoriaí

Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.

I

2  Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
      narrábo ómnia mirabília tua.

3 Lætábor et exsultábo in te *
      psallam nómini tuo, Altíssime. –

4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
      infirmántur et péreunt a fácie tua.

5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
      sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.

6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
      nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
      et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –

8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
      parávit in iudícium thronum suum.

9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
       iudicábit pópulos in æquitáte. –

10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
       refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.

11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
       quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

II

12  Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
       annuntiáte inter gentes stúdia eius.

13  Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
      non est oblítus clamórem páuperum. –

14 Miserére mei, Dómine; †
      vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
      qui exáltas me de portis mortis,

15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
       exsúltem in salutári tuo. –

16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
       in láqueo isto, quem abscondérunt, *
       comprehénsus est pes eórum.

17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
       in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –

18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
       omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.

19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
       exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –

20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
       iudicéntur gentes in conspéctu tuo. –

21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
       sciant gentes quóniam hómines sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

V. Pænitémini et crédite Evangélio.
R. Appropinquávit enim regnum Dei.

LECTIO PRIOR

De libro Exodi

6, 2-13
Altera narratio vocationis Moysis

     In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen dicens: «Ego Dóminus, qui appárui Abraham, Isaac et Iacob ut Deus omnípotens; et nomen meum Dóminum non indicávi eis. Pepigíque cum eis fœdus, ut darem illis terram Chánaan, terram peregrinatiónis eórum, in qua fuérunt ádvenæ. Ego audívi gémitum filiórum Israel, quia Ægýptii oppressérunt eos; et recordátus sum pacti mei. ídeo dic fíliis Israel: Ego Dóminus, qui edúcam vos de ergástulo Ægyptiórum; et éruam de servitúte ac rédimam in bráchio excélso et iudíciis magnis. Et assúmam vos mihi in pópulum et ero vester Deus; et sciétis quod ego sum Dóminus Deus vester, qui edúxerim vos de ergástulo Ægyptiórum et indúxerim in terram, super quam levávi manum meam, ut darem eam Abraham, Isaac et Iacob; dabóque illam vobis possidéndam, ego Dóminus».
     Narrávit ergo Móyses ómnia fíliis Israel; qui non acquievérunt ei propter angústiam spíritus et opus duríssimum. Locutúsque Dóminus ad Móysen dicens: «Ingrédere et lóquere ad pharaónem regem Ægýpti, ut dimíttat fílios Israel de terra sua». Respóndit Móyses coram Dómino: «Ecce, fílii Israel non áudiunt me, et quómodo áudiet me phárao, præsértim cum incircumcísus sim lábiis?».
     Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Aaron et dedit mandátum ad fílios Israel et ad pharaónem regem Ægýpti, ut edúcerent fílios Israel de terra Ægýpti.

RESPONSORIUM

1 Petr 2, 9a. 10a; Ex 6, 7a. 6

R. Vos estis genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus in acquisitiónem; qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei. * Assúmam vos mihi in pópulum, et ero vester Deus.
V. Ego Dóminus edúcam vos de ergástulo Ægyptiórum, et rédimam in bráchio excélso. * Assúmam vos mihi in pópulum, et ero vester Deus.

LECTIO ALTERA

Ex Oratiónibus sancti Gregórii Nazianzéni epíscopi

(Oratio 14, De pauperum amore, 23-25: PG 35, 887-890)

Benignitatem Domini invicem præstemus

     Agnósce unde habes quod sis, quod spires, quod intéllegas et sápias, quodque máximum est, quod Deum cognóscas, speres cælórum regnum, glóriæ contemplatiónem, nunc quidem in spéculis et ænigmátibus, tunc autem pleniórem ac puriórem; quod Dei fílius, Christi cohéres, atque, ut audácter loquar, deus étiam factus sis: unde tibi hæc ómnia, a quo?
     Aut, ut parva hæc oculísque subiécta dicam, cuius múnere ac benefício intuéris cæli pulchritúdinem, cursum solis, lunæ orbem, síderum multitúdinem, eúmque, qui in his ómnibus, velut in lyra elúcet, concéntum atque órdinem?
     Quis tibi plúvias dedit, agricultúram, cibos, artes, domicília, leges, respúblicas, vitam mitem et humanitáte excúltam, amicítiam et familiaritátem cum eo, cum quo tibi cognátio intercédit?
     Unde habes quod animántia partim cicuráta tibíque subiécta sint, partim in cibum trádita?
     Quis te ómnium rerum, quæ in terra sunt, dóminum et regem constítuit?
     Quis, ne síngula commémorem, ea ómnia, quibus homo céteris animántibus præstat, largítus est?
     Nonne Deus, qui nunc præ ómnibus et pro ómnibus rebus benignitátem a te vicíssim poscit? An vero nos non pudébit, cum tot tantáque ab eo, partim accepérimus, partim sperémus, nec hoc quidem unum ipsi conférre, nimírum benignitátem? An cum ille, Deus licet ac Dóminus, Pater noster vocári non erubéscat, nos contra cognátos quoque nostros abnegábimus?
     Mínime, fratres et amíci mei, mínime committámus, ut res divíno múnere nobis concéssas male administrémus, ne alióquin Petrum dicéntem audiámus: Erubéscite, qui aliéna detinétis, Deíque æquitátem vobis imitándam propónite, et nemo erit pauper.
     Ne congeréndis asservandísque pecúniis laborémus, áliis inópia laborántibus, ne alióquin nos acérba et mináci oratióne insectétur hinc divus Amos, ad hunc modum loquens: Agite iam, qui dícitis: Quando éffluet mensis, ut vendámus; et sábbata, ut thesáuros aperiámus?
     Suprémam illam et primam Dei legem imitémur, qui pluit super iustos et peccatóres, et solem ómnibus æque oríri facit, ac paténtem terram et fontes et amnes et silvas terréstribus ómnibus animántibus expándit; áerem autem ávibus, et aquam iis quæ in aquis vivunt, primáque vitæ subsídia ómnibus copiosíssime largítus est, non cuiúsquam império deténta, non lege circumscrípta, non fínibus distíncta; sed et commúnia éadem, et ampla atque copiósa, nec ulla proptérea ex parte deficiéntia propósuit; tum ut æquálem natúræ dignitátem múneris æqualitáte ornáret, tum ut benignitátis suæ opes osténderet.

RESPONSORIUM

Cf. Lc 6, 35; Mt 5, 45; Lc 6, 36

R. Dilígite inimícos vestros, benefácite et mútuum date, nihil inde sperántes, ut sitis fílii Patris vestri, * quia solem suum oríri facit super malos et bonos, et pluit super iustos et iniústos.
V. Estóte ergo misericórdes, sicut et Pater vester miséricors est. * Quia solem suum oríri facit super malos et bonos, et pluit super iustos et iniústos.

PSALMODIA

Ant. 1 Ad te orábo, Dómine, mane exáudies vocem meam.

Psalmus 5, 2-10. 12-13
Oratio matutina ad implorandum auxilium

Verbo inhabitante, æternaliter exsultabunt qui eum intra se receperunt.

2 Verba mea áuribus pércipe, Dómine; *
      intéllege gémitum meum.
3 Inténde voci clamóris mei, *
      rex meus et Deus meus. –

4 Quóniam ad te orábo, Dómine, †
      mane exáudies vocem meam; *
      mane astábo tibi et exspectábo.
5 Quóniam non Deus volens iniquitátem tu es; †
6     neque habitábit iuxta te malígnus, *
      neque permanébunt iniústi ante óculos tuos. –

7 Odísti omnes, qui operántur iniquitátem, †
      perdes omnes, qui loquúntur mendácium; *
      virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus.
8 Ego autem in multitúdine misericórdiae tuæ †
      introíbo in domum tuam; *
      adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo. –

9 Dómine, deduc me in iustítia tua propter inimícos meos, *
       dírige in conspéctu meo viam tuam.
10 Quóniam non est in ore eórum véritas, *
       cor eórum fóvea;
    sepúlcrum patens est guttur eórum, *
       mólliunt linguas suas. –

     11  [Iudica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis; †
          secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, *
          quóniam irritaverunt te, Domine.]

12 Et omnes, qui sperant in te, læténtur, *
       in ætérnum exsúltent.
    Obumbrábis eis, et gloriabúntur in te, *
       qui díligunt nomen tuum;
13 quóniam tu benedíces iusto, Dómine, *
       quasi scuto, bona voluntáte coronábis eum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ad te orábo, Dómine, mane exáudies vocem meam.

Ant. 2 Laudámus nomen tuum ínclitum, Deus noster.

Canticum
Soli Deo honor et gloria
1 Chr 29, 10-13
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi (Eph 1, 3)

10 Benedíctus es, Dómine Deus Israel patris nostri, *
       ab ætérno in ætérnum.
11 Tua est, Dómine, magnificéntia et poténtia, *
       glória, splendor atque maiéstas.
    Cuncta enim, quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt, *
       tuum, Dómine, regnum, et tu eleváris ut caput super ómnia.
12 De te sunt divítiæ et glória, *
       tu domináris ómnium. –

    In manu tua virtus et poténtia, *
       in manu tua est magnificáre et firmáre ómnia.
13 Nunc ígitur, Deus noster, confitémur tibi *
       et laudámus nomen tuum ínclitum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Laudámus nomen tuum ínclitum, Deus noster.

Ant. 3 Adoráte Dóminum in aula sancta eius.

Psalmus 28 (29)
Verbi Domini præconium

Ecce vox de cælis dicens: «Hic est Filius meus dilectus» (Mt 3, 17).

1 Afférte Dómino, fílii Dei, *
      afférte Dómino glóriam et poténtiam,
2 afférte Dómino glóriam nóminis eius, *
      adoráte Dóminum in splendóre sancto. –

3 Vox Dómini super aquas; †
      Deus maiestátis intónuit, *
      Dóminus super aquas multas.
4 Vox Dómini in virtúte, *
      vox Dómini in magnificéntia. –

5 Vox Dómini confringéntis cedros; *
      et confrínget Dóminus cedros Líbani.
6 Et saltáre fáciet, tamquam vítulum, Líbanum, *
      et Sárion, quemádmodum fílium unicórnium. –

7 Vox Dómini intercidéntis flammam ignis, †
8    vox Dómini concutiéntis desértum, *
      et concútiet Dóminus desértum Cades.
9 Vox Dómini properántis partum cervárum, †
      et denudábit condénsa; *
      et in templo eius omnes dicent glóriam. –

10 Dóminus super dilúvium hábitat, *
       et sedébit Dóminus rex in ætérnum.
11 Dóminus virtútem pópulo suo dabit, *
       Dóminus benedícet pópulo suo in pace.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Adoráte Dóminum in aula sancta eius.

LECTIO BREVIS

Ex 19, 4-6a
Vos ipsi vidístis quómodo portáverim vos super alas aquilárum et addúxerim ad me. Si ergo audiéritis vocem meam et custodiéritis pactum meum, éritis mihi in pecúlium de cunctis pópulis, mea est enim omnis terra. Et vos éritis mihi regnum sacerdótum et gens sancta.

RESPONSORIUM BREVE
V. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
V. Et a verbo malígno.
R. De láqueo venántium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Veníte, benedícti Patris mei, percípite regnum, quod vobis parátum est ab orígine mundi.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Veníte, benedícti Patris mei, percípite regnum, quod vobis parátum est ab orígine mundi.

PRECES
Benedíctus Iesus, salvátor noster, qui per mortem suam salútis nobis sémitam reserávit. Orémus:
     Dírige, Dómine, pópulum tuum in viam rectam.

Miséricors Deus, qui per baptísmum novitátem vitæ nobis dedísti,
fac ut magis in dies tuæ conformémur imágini.
Præsta, ut indigéntes benevoléntia nostra hódie lætificémus,
eísque subveniéntes teípsum inveniámus.
Tríbue nobis bonum, rectum et verum coram te operári,
teque semper toto corde requírere.
Quæ contra unitátem famíliæ tuæ commísimus, benígnus indúlge,
atque cor unum et ánimam unam nos esse concéde.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Convérte nos, Deus, salutáris noster, et, ut nobis opus quadragesimále profíciat, mentes nostras cæléstibus ínstrue disciplínis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)