Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
31 |
TEMPUS ADVENTUS, hebd. I
S. Ioannis Didaci Cuauhtlatoatzin, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Vox clara ecce íntonat,
obscúra quæque íncrepat:
procul fugéntur sómnia;
ab æthre Christus prómicat.
Mens iam resúrgat tórpida
quæ sorde exstat sáucia;
sidus refúlget iam novum,
ut tollat omne nóxium.
E sursum Agnus míttitur
laxáre gratis débitum;
omnes pro indulgéntia
vocem demus cum lácrimis,
Secúndo ut cum fúlserit
mundúmque horror cínxerit,
non pro reátu púniat,
sed nos pius tunc prótegat.
Summo Parénti glória
Natóque sit victória,
et Flámini laus débita
per sæculórum sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit.
Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)
1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
neque eláti sunt óculi mei;
neque ambulávi in magnis, *
neque in mirabílibus super me. –
2 Vere pacátam et quiétam *
feci ánimam meam;
sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –
3 Speret Israel in Dómino *
ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit.
Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum.
Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)
1 Meménto, Dómine, David *
et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
votum vovit Poténti Iacob: –
3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
tabernáculum Poténti Iacob.“ –
6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
adorémus ad scabéllum pedum eius. –
8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
non avértas fáciem christi tui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum.
Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne.
11 Iurávit Dóminus David veritátem *
et non recédet ab ea:
„De fructu ventris tui *
ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
et testimónia mea, quæ docébo eos,
fílii eórum usque in sǽculum *
sedébunt super sedem tuam.“ –
13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –
15 Cibária eius benedícens benedícam, *
páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –
17 Illic germináre fáciam cornu David, *
parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne.
V.
Annúntiat Dóminus verbum suum Iacob.
R.
Iustítias et iudícia sua Israel.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíae prophétæ
Hæc enim dixit mihi Dóminus: «Vade et pone speculatórem; quodcúmque víderit, annúntiet. Si víderit currum, bigam équitum, ascensórem ásini et
ascensórem caméli, intueátur diligénter multo intúitu».
Et clamávit speculátor: «Super spécula, Dómine, ego sum stans iúgiter per diem, et super custódiam meam ego sum stans totis nóctibus. Ecce huc
venit agmen virórum, biga équitum».
Et respóndit et dixit: «Cécidit, cécidit Bábylon, et ómnia sculptília deórum eius contríta sunt in terram».
Tritúra mea et fili áreæ meæ, quæ audívi a Dómino exercítuum, Deo Israel, annuntiávit vobis.
Oráculum Duma. Ad me clamat ex Seir: «Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte?». Dixit custos: «Venit mane, sed étiam nox; si quǽritis,
quǽrite, revertímini, veníte».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris De bono patiéntiæ
Dómini et Magístri nostri salutáre præcéptum est: Qui toleráverit usque ad finem, hic salvus erit. Et íterum: Si permanséritis in verbo meo,
vere discípuli mei éritis, et cognoscétis veritátem, et véritas liberábit vos.
Tolerándum et perseverándum est, fratres dilectíssimi, ut, ad spem veritátis et libertátis admíssi, ad veritátem et libertátem ipsam perveníre
possímus; quia hoc ipsum quod christiáni sumus, fídei et spei res est; ut autem spes et fides ad fructum sui possint perveníre, patiéntia opus est.
Non enim præséntem glóriam séquimur, sed futúram, secúndum quod et Paulus apóstolus monet dicens: Spe salváti sumus. Spes autem, quæ vidétur,
non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non vidémus sperámus, per exspectatiónem sustinémus. Exspectátio et patiéntia
necessária est, ut id quod esse cœpimus impleámus, et quod sperámus et crédimus, Deo repræsentánte, capiámus.
Dénique álio in loco idem Apóstolus iustos et operántes et divíni fénoris increménto cæléstes thesáuros sibi recondéntes, ut patiéntes quoque
sint, ínstruit et docet, dicens: Ergo, dum tempus habémus, operémur quod bonum est ad omnes, máxime vero ad domésticos fídei. Bonum autem
faciéntes non deficiámus; témpore enim suo metémus.
Admonet ne quis impátiens in operatióne defíciat, ne quis tentatiónibus aut avocátus aut victus in médio laudis et glóriæ itínere desístat,
et péreant prætérita, dum quæ cœperant désinunt esse perfécta.
Apóstolus dénique, cum de caritáte loquerétur tolerántiam illi et patiéntiam iunxit. Cáritas, inquit, magnánima est, cáritas benígna est,
cáritas non æmulátur, non inflátur, non irritátur, non cógitat malum, ómnia díligit, ómnia credit, ómnia spérat, ómnia sústinet. Osténdit
inde illam perseveráre tenáciter posse, quod nóverit ómnia sustinére.
Et álio loco: Sustinéntes, inquit, ínvicem in dilectióne, satis agéntes serváre unitátem spíritus in coniunctióne pacis. Probávit nec unitátem
servári posse nec pacem, nisi se ínvicem fratres mútua tolerántia fóveant, et concórdiæ vínculum patiéntia intercedénte custódiant.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.
145 Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
iustificatiónes tuas servábo.
146 Clamávi ad te, salvum me fac, *
ut custódiam testimónia tua. –
147 Prævéni dilúculo et clamávi, *
in verba tua supersperávi.
148 Prævenérunt óculi mei vigílias, *
ut meditárer elóquia tua. –
149 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
secúndum iudícium tuum vivífica me.
150 Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
a lege autem tua longe facti sunt. –
151 Prope es tu, Dómine, *
et ómnia præcépta tua véritas.
152 Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
quia in ætérnum fundásti ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.
Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.
1 Cantémus Dómino: †
glorióse enim magnificátus est, *
equum et ascensórem deiécit in mare. –
2 Fortitúdo mea et robur meum Dóminus, *
et factus est mihi in salútem.
Iste Deus meus, *
et glorificábo eum;
Deus patris mei, *
et exaltábo eum! –
3 Dóminus quasi vir pugnátor; *
Dóminus nomen eius!
4 Currus pharaónis et exércitum eius *
proiécit in mare. –
8 In spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ; †
stetit ut agger unda fluens, *
coagulátæ sunt abýssi in médio mari. –
9 Dixit inimícus: «Pérsequar, comprehéndam; †
dívidam spólia, implébitur ánima mea: *
evaginábo gládium meum, interfíciet eos manus mea!». –
10 Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare; *
submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus. –
11 Quis símilis tui in diis, Dómine? †
Quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, *
terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília? –
12 Extendísti manum tuam, devorávit eos terra. *
13 Dux fuísti in misericórdia tua pópulo, quem redemísti,
et portásti eum in fortitúdine tua *
ad habitáculum sanctum tuum. –
17 Introdúces eos et plantábis *
in monte hereditátis tuæ,
firmíssimo habitáculo tuo, †
quod operátus es, Dómine, *
sanctuário, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ.
18 Dóminus regnábit *
in ætérnum et ultra!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.
Ant. 3 Laudáte Dóminum, omnes gentes. †
Dico ... gentes propter misericordiam glorificare Deum. (Rom 15, 8. 9)
1 Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
collaudáte eum, omnes pópuli. –
2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
et véritas Dómini manet in ætérnum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Laudáte Dóminum, omnes gentes. †
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
R. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
V. Et glória eius in te vidébitur.
R. Oriétur Dóminus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Sion, noli timére: ecce Deus tuus véniet, allelúia.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Sion, noli timére: ecce Deus tuus véniet, allelúia.
PRECES
Deum Patrem, qui antíqua dispositióne pópulum suum salváre státuit, orémus dicéntes:
Custódi plebem tuam, Dómine.
Deus, qui pópulo tuo germen iustítiæ promisísti,
— custódi sanctitátem Ecclésiæ tuæ.
Inclína cor hóminum, Deus, in verbum tuum,
— et confírma fidéles tuos sine queréla in sanctitáte.
Consérva nos in dilectióne Spíritus tui,
— ut Fílii tui, qui ventúrus est, misericórdiam suscipiámus.
Confírma nos, Deus clementíssime, usque in finem,
— in diem advéntus Dómini Iesu Christi.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui, ad liberándum humánum genus a vetustátis condicióne, Unigénitum tuum in hunc mundum misísti, largíre devóte exspectántibus supérnæ
tuæ grátiam pietátis, ut ad veræ perveniámus prǽmium libertátis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)