lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 iunius 2029
PER ANNUM, hebd. IX
Hebdomada I

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Sol ecce surgit ígneus:
piget, pudéscit, pǽnitet,
nec teste quisquam lúmine
peccáre constánter potest.

Tandem facéssat cǽcitas,
quæ nosmet in præceps diu
lapsos sinístris gréssibus
erróre traxit dévio.

Hæc lux serénum cónferat
purósque nos præstet sibi;
nihil loquámur súbdolum,
volvámus obscúrum nihil.

Sic tota decúrrat dies,
ne lingua mendax, ne manus
oculíve peccent lúbrici,
ne noxa corpus ínquinet.

Speculátor astat désuper,
qui nos diébus ómnibus
actúsque nostros próspicit
a luce prima in vésperum.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Psalmus 17 (18), 31-51
Gratiarum actio

Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)

IV

31 Deus, impollúta via eius, †
      elóquia Dómini igne examináta; *
      protéctor est ómnium sperántium in se.

32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
      Aut quæ munítio præter Deum nostrum?

33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
      et pósuit immaculátam viam meam;

34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
      et super excélsa státuit me;

35 qui docet manus meas ad prœlium, *
      et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

V

36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
      et déxtera tua suscépit me, *
      et exaudítio tua magnificávit me.

37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
      et non sunt infirmáta vestígia mea.

38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
      et non convertébar, donec defícerent.

39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
      cadébant subtus pedes meos.

40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
      et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –

41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
      et odiéntes me disperdidísti.

42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
      ad Dóminum, nec exaudívit eos.

43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
      ut lutum plateárum contrívi eos.

44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
      constituísti me in caput géntium.
    Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *

45     in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
      fílii aliéni inveteráti sunt, *
      contremuérunt in ábditis suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

VI

47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
      et exaltétur Deus salútis meæ.

48 Deus qui das vindíctas mihi †
      et subdis pópulos sub me, *
      liberátor meus de inimícis meis iracúndis;

49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
      a viro iníquo éripis me. –

50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
      et nómini tuo psalmum dicam,

51 magníficans salútes regis sui †
      et fáciens misericórdiam christo suo, *
      David et sémini eius usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

V. Revéla, Dómine, óculos meos.
R. Et considerábo mirabília de lege tua.

LECTIO PRIOR

De libro Iob

38, 1-30
Deus confundit Iob

     Respóndens Dóminus Iob de túrbine dixit: «Quis est iste obscúrans consílium sermónibus imperítis ? Accínge sicut vir lumbos tuos; interrogábo te, et édoce me. Ubi eras quando ponébam fundaménta terræ? Indica mihi, si habes intellegéntiam. Quis pósuit mensúras eius, si nosti? Vel quis teténdit super eam líneam? Super quo bases illíus solidátæ sunt? Aut quis demísit lápidem angulárem eius, cum clamárent simul astra matutína, et iubilárent omnes fílii Dei? Quis conclúsit óstiis mare, quando erumpébat quasi de viscéribus procédens, cum pónerem nubem vestiméntum eius et calígine illud quasi fáscia obvólverem? Definívi illud términis meis et pósui vectem et óstia et dixi: Usque huc vénies et non procédes ámplius et hic confrínges tuméntes fluctus tuos. Numquid in diébus tuis præcepísti dilúculo et assignásti auróræ locum suum? Et, cum extréma terræ tenéres, excússi sunt ímpii ex ea? Vertétur in lutum signátum et stabit sicut vestiméntum. Cohibétur ab ímpiis lux sua, et bráchium excélsum confringétur. Numquid ingréssus es scaturígines maris et in novíssimis abýssi deambulásti? Numquid apértæ sunt tibi portæ mortis, et óstia tenebrósa vidísti? Numquid considerásti latitúdinem terræ? Indica mihi, si nosti ómnia: In qua via lux hábitet, et tenebrárum quis locus sit; ut ducas unumquódque ad términos suos et intéllegas sémitas domus eius? Novísti, nam tunc natus eras, et númerus diérum tuórum multus! Numquid ingréssus es thesáuros nivis aut thesáuros grándinis aspexísti, quæ præparávi in tempus angústiæ, in diem pugnæ et belli? Per quam viam spárgitur lux, diffúnditur ventus urens super terram? Quis dedit vehementíssimo imbri cursum et viam fúlmini tonánti, ut plúeret super terram absque hómine, in desérto, ubi nullus mortálium commorátur, ut impléret ínviam et desolátam et prodúceret herbas in terra árida? Quis est plúviæ pater, vel quis génuit stillas roris? De cuius sinu egréssa est glácies, et pruínam de cælo quis génuit? In similitúdinem lápidis aquæ durántur, et superfícies abýssi constríngitur».

RESPONSORIUM

Rom 9, 20; Iob 38, 3

R. Homo, tu quis es, qui respóndeas Deo? * Numquid dicet figméntum ei qui se finxit: Quid me fecísti sic?
V. Accínge sicut vir lumbos tuos; interrogábo te, et édoce me: * Numquid dicet figméntum ei qui se finxit: Quid me fecísti sic?

LECTIO ALTERA

E Morálium libris sancti Gregórii Magni papæ in Iob

(Lib. 29, 2-4: PL 76, 478-480)

Ecclésia progreditur quasi aurora consurgens

     Quia dilúculum vel auróra a ténebris in lucem vértitur, non immérito dilúculi vel auróræ nómine omnis electórum Ecclésia designátur. Ipsa namque dum ab infidelitátis nocte ad lucem fídei dúcitur, velut auróræ more in diem post ténebras splendóre supérnæ claritátis aperítur. Unde et bene in Cánticis canticórum dícitur: Quæ est ista quæ progréditur quasi auróra consúrgens? Sancta enim Ecclésia cæléstis vitæ prǽmia áppetens, auróra vocáta est, quia dum peccatórum ténebras déserit, iustítiæ luce fulgéscit.
     Habémus tamen subtílius áliquid quod consideráta qualitáte dilúculi vel auróræ pensémus. Auróra namque vel dilúculum noctem quidem præterísse núntiant, nec tamen diéi claritátem íntegram osténtant; sed dum illam pellunt, hanc suscípiunt, lucem ténebris permíxtam tenent. Quid ítaque in hac vita omnes qui veritátem séquimur, nisi auróra vel dilúculum sumus? quia et quædam iam quæ lucis sunt ágimus, et tamen in quibúsdam adhuc tenebrárum relíquiis non carémus. Per Prophétam quippe Deo dícitur: Non iustificábitur in conspéctu tuo omnis vivens. Rursúmque scriptum est: In multis offéndimus omnes.
     Unde Paulus cum díceret: Nox præcéssit, nequáquam súbdidit: Dies venit, sed: Dies autem appropinquávit. Qui enim post discéssum noctis iam non venísse sed appropinquásse diem insínuat, esse se procul dúbio ante solem post ténebras adhuc in auróra demónstrat.
     Tunc autem plene sancta electórum Ecclésia dies erit, cum ei admíxta peccáti umbra iam non erit. Tunc plene dies erit, quando intérni lúminis perfécto fervóre clarúerit. Unde et bene hæc auróra quasi adhuc in tránsitu demonstrátur, cum dícitur: Et ostendísti auróræ locum suum. Cui enim locus suus osténditur, profécto ex álio ad áliud vocátur. Quid est enim locus auróræ, nisi perfécta cláritas visiónis ætérnæ? Ad quem cum perdúcta vénerit, iam de transáctæ noctis ténebris nihil habet. Ad locum suum pertíngere auróra satagébat, cum Psalmísta díceret: Sitívit ánima mea ad Deum vivum; quando véniam et apparébo ante fáciem Dei? Ad hunc locum quem cognóverat perveníre auróra festinábat, cum Paulus desidérium habére se díceret dissólvi et cum Christo esse. Et rursum: Mihi vívere Christus est, et mori lucrum.

RESPONSORIUM

Phil 1, 3. 6. 9

R. Grátias ago Deo meo in omni memória vestri. * Confídens hoc ipsum quia, qui cepit in vobis opus bonum, perfíciet usque in diem Christi Iesu.
V. Hoc oro ut cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia et omni sensu. * Confídens hoc ipsum quia, qui cepit in vobis opus bonum, perfíciet usque in diem Christi Iesu.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, psaltérium et cíthara: excitábo auróram.

Psalmus 56 (57)
In afflictione oratio matutina

Passionem Domini cantat iste psalmus. (S. Augustinus)

2 Miserére mei, Deus, miserére mei, *
      quóniam in te cónfugit ánima mea;
   et in umbra alárum tuárum confúgiam, *
      donec tránseant insídiæ.
3 Clamábo ad Deum Altíssimum, *
      Deum, qui benefécit mihi. –

4 Mittet de cælo et liberábit me; †
      dabit in oppróbrium conculcántes me. *
      Mittet Deus misericórdiam suam et veritátem suam.
5 ánima mea recúmbit in médio catulórum leónum *
      devorántium fílios hóminum.
   Dentes eórum arma et sagíttæ *
      et lingua eórum gládius acútus. –

6 Exaltáre super cælos, Deus, *
      super omnem terram glória tua. –

7 Láqueum paravérunt pédibus meis, *
      et incurvávit se ánima mea;
   fodérunt ante fáciem meam fóveam, *
      et ipsi incidérunt in eam. –

8 Parátum cor meum, Deus, †
      parátum cor meum; *
      cantábo et psalmum dicam.
9 Exsúrge, glória mea, †
       exsúrge, psaltérium et cíthara, *
       excitábo auróram.
10 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *
       et psalmum dicam tibi in natiónibus,
11 quóniam magnificáta est usque ad cælos misericórdia tua *
       et usque ad nubes véritas tua. –

12 Exaltáre super cælos, Deus, *
       super omnem terram glória tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, psaltérium et cíthara: excitábo auróram.

Ant. 2 Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.

Canticum
Populi liberati felicitas
Ier 31, 10-14
Iesus moriturus erat ... ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (Io 11, 51. 52).

10 Audíte verbum Dómini, gentes, *
       et annuntiáte in ínsulis, quæ procul sunt, et dícite:
    «Qui dispérsit Israel, congregábit eum *
       et custódiet eum sicut pastor gregem suum». –

11 Redémit enim Dóminus Iacob *
       et liberávit eum de manu potentióris.
12 Et vénient et laudábunt in monte Sion *
       et cónfluent ad bona Dómini,
    super fruménto et vino et óleo *
       et fetu pécorum et armentórum;
    erítque ánima eórum quasi hortus irríguus, *
       et ultra non esúrient. –

13 Tunc lætábitur virgo in choro, *
       iúvenes et senes simul.
    «Et convértam luctum eórum in gáudium *
       et consolábor eos et lætificábo a dolóre suo.
14 Et inebriábo ánimam sacerdótum pinguédine, *
       et pópulus meus bonis meis adimplébitur».

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.

Ant. 3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri.

Psalmus 47 (48)
Gratiarum actio pro populi salute

Sustulit me in spiritu super montem magnum ... et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem. (Ap 21, 10)

2 Magnus Dóminus et laudábilis nimis *
      in civitáte Dei nostri.
3  Mons sanctus eius collis speciósus, *
      exsultátio univérsæ terræ.
   Mons Sion, extréma aquilónis, *
      cívitas regis magni.
4 Deus in dómibus eius notus *
      factus est ut refúgium. –

5 Quóniam ecce reges congregáti sunt, *
      convenérunt in unum.
6 Ipsi cum vidérunt, sic admiráti sunt, *
      conturbáti sunt, diffugérunt;
7 illic tremor apprehéndit eos, *
      dolóres ut parturiéntis.
8 In spíritu oriéntis *
      cónteres naves Tharsis. –

9 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, †
      in civitáte Dei nostri; *
      Deus fundávit eam in ætérnum.
10 Recogitámus, Deus, misericórdiam tuam *
       in médio templi tui.
11 Secúndum nomen tuum, Deus, †
       sic et laus tua in fines terræ; *
       iustítia plena est déxtera tua.
12 Lætétur mons Sion, †
       et exsúltent fíliæ Iudæ *
       propter iudícia tua. –

13 Circúmdate Sion et complectímini eam, *
       numeráte turres eius.
14 Pónite corda vestra in virtúte eius †
       et percúrrite domos eius, *
       ut enarrétis in progénie áltera.
15 Quóniam hic est Deus, Deus noster †
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi; *
       ipse ducet nos in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri.

LECTIO BREVIS

Is 66, 1-2
Hæc dicit Dóminus: Cælum thronus meus, terra autem scabéllum pedum meórum. Quæ ista domus, quam ædificábitis mihi, et quis iste locus quiétis meæ? Omnia hæc manus mea fecit et mea sunt univérsa ista, dicit Dóminus. Ad hunc autem respíciam, ad paupérculum et contrítum spíritu et treméntem sermónes meos.

RESPONSORIUM BREVE
V. Clamávi in toto corde meo: * Exáudi me, Dómine.
R. Clamávi in toto corde meo: * Exáudi me, Dómine.
V. Iustificatiónes tuas servábo.
R. Exáudi me, Dómine.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Clamávi in toto corde meo: * Exáudi me, Dómine.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. In sanctitáte serviámus Dómino, et liberábit nos ab inimícis nostris.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. In sanctitáte serviámus Dómino, et liberábit nos ab inimícis nostris.

PRECES
Grátias agámus Christo, qui lumen huius diéi nobis concédit, et ad eum clamémus:
     Bénedic et sanctífica nos, Dómine.

Qui te pro peccátis nostris hóstiam obtulísti,
incépta et propósita suscípias hodiérna.
Qui óculos nostros lucis dono lætíficas novæ,
lúcifer oriáris in córdibus nostris.
Tríbue hódie nos esse ómnibus longánimes,
ut imitatóres tui fíeri possímus.
Audítam, Dómine, fac nobis mane misericórdiam tuam.
Sit hódie gáudium tuum fortitúdo nostra.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, véspere, mane et merídie maiestátem tuam supplíciter deprecámur, ut, expúlsis de córdibus nostris peccatórum ténebris, ad veram lucem, quæ Christus est, nos fácias perveníre. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)