Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 | 31 |
S. Ignatii de Loyola, presbyteri, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
INVITATORIUM | ad laudes matutinas | ad officium lectionis | ad horam mediam | ad vesperas | ad completorium
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia (Ommititur tempore Quadragesimæ).
Deinde dicitur hymnus congruus, ut indicatur initio uniuscuiusque temporis.
Nihil fit in his Horis de memoriis Sanctorum.
HYMNUS
Deinde dicitur hymnus congruus, ut indicatur initio uniuscuiusque temporis.
Ad tertiam
Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.
Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.
Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.
Ad sextam
Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,
Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
Ad nonam
Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,
Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed prǽmium mortis sacræ
perénnis instet glória.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Post hymnum fit psalmodia cum congruis antiphonis.
Duplex psalmodia proponitur in Psalterio: altera currens, altera complementaris.
Psalmodia currens constat e tribus psalmis vel psalmorum incisis e cursu Psalterii.
Psalmodia complementaris constat e psalmis invariabilibus, selectis ex iis, qui graduales nuncupantur.
Qui unam tantum Horam dicit, psalmodiam currentem sumit, etiam in festis.
Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris complementarem.
In sollemnitatibus dicuntur psalmi e psalmodia complementari in tribus Horis. Si tamen die dominica occurrant,
sumuntur psalmi de dominica hebdomadæ I.
Extra sollemnitates, antiphonæ sumuntur de tempore occurrente.
LECTIO BREVIS
Post psalmodiam fit lectio brevis.
In officio dominicali et feriali per annum, lectio brevis indicatur in Psalterio currente.
In officio dominicali et feriali ceteris in temporibus, lectio brevis ponitur in Proprio de Tempore.
In sollemnitatibus vero et festis, lectio brevis invenitur in Proprio vel in Communi.
Post lectionem brevem, pro opportunitate, spatium aliquod silentii servari potest. Præterea præbetur
brevissimum responsorium seu versus, qui eodem loco indicatur quo lectio brevis.
ORATIO
Postea dicitur oratio propria diei, cui præmittitur invitatio Orémus. et
additur conclusio conveniens, id est:
Si oratio dirigitur ad Patrem:
Per Christum Dóminum nostrum.
Si dirigitur ad Patrem, sed in fine ipsius fit mentio Filii:
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
Si dirigitur ad Filium:
Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
Et respondetur:
Amen.
<
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómine.
R. Deo grátias.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)