lat

BREVIARIUM ROMANUM

21 martius 2010
V DOMINICA Quadragesimæ


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Ex more docti mýstico
servémus abstinéntiam,
deno diérum círculo
ducto quater notíssimo.

Lex et prophétæ prímitus
hanc prætulérunt, póstmodum
Christus sacrávit, ómnium
rex atque factor témporum.

Utámur ergo párcius
verbis, cibis et pótibus,
somno, iocis et árctius
perstémus in custódia.

Vitémus autem péssima
quæ súbruunt mentes vagas,
nullúmque demus cállido
hosti locum tyránnidis.

Præsta, beáta Trínitas,
concéde, simplex Unitas,
ut fructuósa sint tuis
hæc parcitátis múnera. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.

Psalmus 1
De duabus hominum viis

Beati qui, sperantes in crucem, in aquam descenderunt. (Ex auctore quodam II sǽculi)

1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum †
      et in via peccatórum non stetit *
      et in convéntu derisórum non sedit,
2 sed in lege Dómini volúntas eius, *
      et in lege eius meditátur die ac nocte. –

3 Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum, *
      quod fructum suum dabit in témpore suo;
  et fólium eius non défluet, *
      et ómnia, quæcúmque fáciet, prosperabúntur. –

4 Non sic ímpii, non sic, *
      sed tamquam pulvis, quem próicit ventus.
5 ídeo non consúrgent ímpii in iudício *
      neque peccatóres in concílio iustórum. –

6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum, *
      et iter impiórum períbit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.

Ant. 2 Ego constítui Regem meum super Sion.

Psalmus 2
Messias rex et victor

Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti. (Act 4, 27)

1 Quare fremuérunt gentes, *
      et pópuli meditáti sunt inánia?
2 Astitérunt reges terræ, †
      et príncipes convenérunt in unum *
      advérsus Dóminum et advérsus christum eius:

3 „Dirumpámus víncula eórum *
      et proiciámus a nobis iugum ipsórum!“ –

4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos, *
      Dóminus subsannábit eos.

5 Tunc loquétur ad eos in ira sua *
      et in furóre suo conturbábit eos:

6 „Ego autem constítui regem meum *
      super Sion, montem sanctum meum!“ –

7 Prædicábo decrétum eius. †
      Dóminus dixit ad me: *
      "Fílius meus es tu; ego hódie génui te.

8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
      et possessiónem tuam términos terræ.

9 Reges eos in virga férrea *
      et tamquam vas fíguli confrínges eos.“ –

10 Et nunc, reges, intellégite; *
      erudímini, qui iudicátis terram.

11 Servíte Dómino in timóre *
      et exsultáte ei cum tremóre.

12 Apprehéndite disciplínam, ne quando irascátur, †
      et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. *
      Beáti omnes, qui confídunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego constítui Regem meum super Sion.

Ant. 3 Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.

Psalmus 3
Dominus protector meus

Dormivit et somnum cepit et resurrexit, quóniam Dominus suscepit eum. (S. Irenæus)

2 Dómine, quid multiplicáti sunt, qui tríbulant me? *
      Multi insúrgunt advérsum me,

3 multi dicunt ánimæ meæ: *
      „Non est salus ipsi in Deo.“ –

4 Tu autem, Dómine, protéctor meus es, *
      glória mea et exáltans caput meum.

5 Voce mea ad Dóminum clamávi, *
      et exaudívit me de monte sancto suo. –

6 Ego obdormívi et soporátus sum, *
      exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.

7 Non timébo mília pópuli *
      circumdántis me. –

8 Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus; †
      quóniam tu percussísti in maxíllam omnes adversántes mihi, *
      dentes peccatórum contrivísti.

9 Dómini est salus, *
      et super pópulum tuum benedíctio tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.

V. Si quis sermónem meum serváverit.
R. Mortem non vidébit in ætérnum.

LECTIO PRIOR

Incipit Epístola ad Hebrǽos

1, 1-2, 4

Filius heres universorum et super angelos exaltatus

     Multifáriam et multis modis olim Deus locútus pátribus in prophétis, in novíssimis his diébus locútus est nobis in Fílio, quem constítuit herédem universórum, per quem fecit et sǽcula; qui, cum sit splendor glóriæ et figúra substántiæ eius et portet ómnia verbo virtútis suæ, purgatióne peccatórum facta, consédit ad déxteram maiestátis in excélsis, tanto mélior ángelis efféctus, quanto differéntius præ illis nomen hereditávit.
     Cui enim dixit aliquándo angelórum: «Fílius meus es tu; ego hódie génui te» et rursum: «Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in fílium»?
     Cum autem íterum introdúcit primogénitum in orbem terræ, dicit: «Et adórent eum omnes ángeli Dei».
     Et ad ángelos quidem dicit: ,«Qui facit ángelos suos spíritus et minístros suos flammam ignis»; ad Fílium autem: «Thronus tuus, Deus, in sǽculum sǽculi, et virga æquitátis virga regni tui. Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem, proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo exsultatiónis præ particípibus tuis» et: «Tu in princípio, Dómine, terram fundásti; et ópera mánuum tuárum sunt cæli. Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; et omnes ut vestiméntum veteráscent, et velut amíctum invólves eos, sicut vestiméntum et mutabúntur. Tu autem idem es, et anni tui non defícient».
     Ad quem autem angelórum dixit aliquándo: «Sede a dextris meis, donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum» ?
     Nonne omnes sunt administratórii spíritus, qui in ministérium mittúntur propter eos, qui hereditátem cápient salútis?
     Proptérea abundántius opórtet observáre nos ea, quæ audívimus, ne forte præterfluámus. Si enim, qui per ángelos dictus est, sermo factus est firmus, et omnis prævaricátio et inobœdiéntia accépit iustam mercédis retributiónem, quómodo nos effugiémus si tantam neglexérimus salútem? Quæ, cum inítium accepísset enarrári per Dóminum, ab eis, qui audiérunt, in nos confirmáta est, contestánte Deo signis et porténtis et váriis virtútibus et Spíritus Sancti distributiónibus secúndum suam voluntátem.

RESPONSORIUM

Hebr 1, 3; 12, 2

R. Christus Iesus, cum sit splendor glóriæ Patris et figúra substántiæ eius et portet ómnia verbo virtútis suæ, purgatióne peccatórum facta, * Consédit ad déxteram maiestátis in excélsis.
V. Auctor fídei nostræ, pro gáudio sibi propósito, sustínuit crucem. * Consédit ad déxteram maiestátis in excélsis.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis paschálibus sancti Athanásii epíscopi

(Ep. 14, 1-2: PG 26, 1419-1420)

Festum Domini proximum non verbis sed operibus implemus

     Próximum nobis est Verbum illud, quod pro nobis ómnia factum est, Dóminus, inquam, noster Iesus Christus, qui apud nos indesinénter spondet se esse mansúrum. Quámobrem clamat, dicens: Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus sǽculi. Quemádmodum autem ipse pastor est, summus sacérdos, via et iánua, simúlque ómnia pro nobis factus est, ita étiam festum atque sollémnitas nobis appáruit, ceu beátus ait Apóstolus: Pascha nostrum immolátus est Christus, qui exspectabátur. Sed ad Psalmístæ quoque preces illúxit dicéntis: Exsultátio mea, érue me a circumdántibus me. Hæc est vera exsultátio, hæc est germána sollémnitas, malórum nempe depúlsio; ad quam ut unusquísque pervéniat, rectis omníno móribus sit, suáque mente meditétur in quiéte timóris Dei.
     Sic étiam sancti dum víverent, omni ætáte sua lætabántur, tamquam in festo; quorum unus, nempe beátus David, noctu surgébat haud semel sed sépties, et Deum précibus propitiábat. Alter, magnus vidélicet Móyses, hymnis exsultábat, laudésque canébat ob victóriam de Pharaóne relátam, et de iis qui labóribus Hebrǽos opprésserant. Postrémo álii assídua cum hilaritáte sacro cultu perfungebántur, véluti magnus Sámuel et beátus ille Elías; qui morum suórum mérito libertátem sunt adépti, et nunc festum agunt in cælo, de sua in umbra olim peregrinatióne lætántur, et iam veritátem a figúra discérnunt.
     Nos autem nunc sollemnitátem agéntes, quas vias corrípimus? Et festo huic propinquántes, quem ducem habébimus? Néminem profécto, dilécti mei, nisi quem vos ipsi mecum dicétis Dóminum nostrum Iesum Christum, qui ait: Ego sum via. Ipse est qui, ut beátus inquit Ioánnes, tollit peccátum mundi: ipse ánimas nostras puríficat, ceu dicit alícubi Ieremías prophéta: State super vias, et vidéte, et dispícite quænam sit via bona, et in ea inveniétis animárum vestrárum emendatiónem.
     Olim vero hircórum sanguis, et cinis vítuli super immúndos aspérsus, purificándo tantum córpori aptus erat; nunc per Verbi Dei grátiam unusquísque abúnde mundátur: quod si mox sectábimur, licébit nobis hic tamquam in vestíbulis cæléstis Ierúsalem festum illud ætérnum præmeditári; sicut étiam beáti Apóstoli, qui ducem suum Salvatórem sequebántur, et tunc erant, et adhuc in præsénti sunt huiúsmodi grátiæ magístri; namque aiébant: Ecce nos relíquimus ómnia et secúti sumus te. Vidélicet nos séquimur Dóminum; et festum Dómini, non verbis tantum sed opéribus implémus.

RESPONSORIUM

Cf. Hebr 6, 20; Io 1, 29

R. Præcúrsor pro nobis ingréditur, agnus sine mácula, * secúndum órdinem Melchísedech póntifex factus in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
V. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccátum mundi. * Secúndum órdinem Melchísedech póntifex factus in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

ORATIO

Orémus:
Quǽsumus, Dómine Deus noster, ut in illa caritáte, qua Fílius tuus díligens mundum morti se trádidit, inveniámur ipsi, te opitulánte, alácriter ambulántes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)