lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 iunius 2010
PER ANNUM, hebd. X
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Ipsum nunc nobis tempus est
quo voce evangélica
ventúrus sponsus créditur,
regni cæléstis cónditor.

Occúrrunt sanctæ vírgines
óbviam tunc advéntui,
gestántes claras lámpadas,
magno lætántes gáudio.

Stultæ vero quæ rémanent
exstínctas habent lámpadas,
frustra pulsántes iánuam,
clausa iam regni régia.

Nunc vigilémus sóbrii
gestántes mentes spléndidas,
ut veniénti Dómino
digni currámus óbviam.

Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.

Diurno tempore:

Vita sanctórum, via, spes salúsque,
Christe, largítor probitátis atque
cónditor pacis, tibi voce, sensu
   pángimus hymnum:

Cuius est virtus manifésta totum
quod pii possunt, quod habent, quod ore,
corde vel factis cúpiunt, amóris
   igne flagrántes.

Témporum pacem, fídei tenórem,
lánguidis curam veniámque lapsis,
ómnibus præsta páriter beátæ
   múnera vitæ.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
   glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Psalmus 30 (31), 2-17. 20-25
Afflicti supplicatio cum fiducia

Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)

I

2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
      in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
      accélera, ut éruas me.
  Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
      ut salvum me fácias. –

4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
      et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
      quóniam tu es fortitúdo mea. –

6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
      redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
      ego autem in Dómino sperávi.

8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
      quóniam respexísti humilitátem meam;
   agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †

9     nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
      statuísti in loco spatióso pedes meos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

II

10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
       conturbátus est in mæróre óculus meus, *
       ánima mea et venter meus.

11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
       et anni mei in gemítibus;
    infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
       et ossa mea contabuérunt. –

12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
       et vicínis meis valde et timor notis meis: *
       qui vidébant me foras, fugiébant a me.

13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
       factus sum tamquam vas pérditum.

14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
       horror in circúitu;
    in eo dum convenírent simul advérsum me, *
       auférre ánimam meam consiliáti sunt. -

15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
       dixi: "Deus meus es tu, *

16    in mánibus tuis sortes meæ."
    Eripe me de manu inimicórum meórum *
       et a persequéntibus me;

17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
       salvum me fac in misericórdia tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

Psalmus 30 (31) III

20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
       quam abscondísti timéntibus te.
    Perfecísti eis, qui sperant in te, *
       in conspéctu filiórum hóminum.

21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
       a conturbatióne hóminum;
    próteges eos in tabernáculo *
       a contradictióne linguárum. –

22 Benedíctus Dóminus, *
       quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.

23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
       "Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
    Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
       dum clamárem ad te. –

24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
       fidéles consérvat Dóminus *
       et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.

25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
       omnes, qui sperátis in Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

V. Dírige me, Dómine, in veritáte tua, et doce me.
R. Quia tu es Deus salútis meæ.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Iósue

1, 1–18
Iosue a Deo vocatus populum ad unitatem hortátur

     Factum est, ut post mortem Móysi servi Dómini loquerétur Dóminus ad Iósue fílium Nun minístrum Móysi et díceret ei: «Móyses servus meus mórtuus est; nunc ígitur surge et transi Iordánem istum, tu et omnis pópulus iste in terram, quam ego dabo fíliis Israel. Omnem locum, quem calcáverit vestígium pedis vestri, vobis trádidi, sicut locútus sum Móysi. A desérto et Líbano isto usque ad flúvium magnum Euphráten, omnis terra Hetthǽórum usque ad mare Magnum contra solis occásum erit términus vester. Nullus tibi póterit resístere cunctis diébus vitæ tuæ: sicut fui cum Móyse, ero et tecum; non dimíttam, nec derelínquam te.
     Confortáre et esto robústus; tu enim sorte dívides pópulo huic terram, pro qua iurávi pátribus suis, ut tráderem eam illis. Confortáre tantum et esto robústus valde, ut custódias et fácias iuxta omnem legem, quam præcépit tibi Móyses servus meus. Ne declínes ab ea ad déxteram vel ad sinístram, ut prosperéris in ómnibus, ad quæcúmque perréxeris. Non recédat hoc volúmen Legis de ore tuo, sed meditáberis in eo diébus ac nóctibus, ut custódias et fácias iuxta ómnia, quæ scripta sunt in eo: tunc óptime díriges viam tuam et tunc prosperáberis. Nonne præcépi tibi: Confortáre et esto robústus, noli metúere et noli timére, quóniam tecum est Dóminus Deus tuus in ómnibus, ad quæcúmque perréxeris?».
     Præcepítque Iósue præféctis pópuli dicens: «Transíte per médium castrórum et imperáte pópulo ac dícite: Præparáte vobis cibária, quóniam post diem tértium transíbitis Iordánem hunc et intrábitis ad possidéndam terram, quam Dóminus Deus vester datúrus est vobis».
     Rubenítis quoque et Gadítis et dimídiæ tríbui Manásse ait: «Mementóte sermónis, quem præcépit vobis Móyses fámulus Dómini dicens: “Dóminus Deus vester dedit vobis réquiem et terram hanc”. Uxóres vestræ et fílii ac iuménta manébunt in terra, quam trádidit vobis Móyses trans Iordánem; vos autem transíbitis armáti ante fratres vestros, omnes viri fortes, et adiuvábitis eos, donec det réquiem Dóminus frátribus vestris, sicut et vobis dedit, et possídeant ipsi quoque terram, quam Dóminus Deus vester datúrus est eis. Et sic revertémini in terram possessiónis vestræ et habitábitis in ea, quam vobis dedit Móyses fámulus Dómini trans Iordánem contra solis ortum».
     Responderúntque ad Iósue atque dixérunt: «Omnia quæ præcepísti nobis, faciémus et, quocúmque míseris, íbimus. Sicut obœdívimus in cunctis Móysi, ita obœdiémus et tibi; tantum sit Dóminus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Móyse. Quicúmque contradíxerit ori tuo et non obœdíerit cunctis sermónibus, quos præcéperis ei, moriátur; tu tantum confortáre et viríliter age».

RESPONSORIUM

Cf. Ios 1, 5b. 9; cf. Deut 31, 20a

R. Sicut fui cum Móyse, ero et tecum, dicit Dóminus; * Confortáre et esto robústus; introdúces pópulum meum ad terram lacte et melle manántem.
V. Noli timére, quóniam tecum sum; ad quæcúmque perréxeris, non dimíttam neque derelínquam te. * Confortáre et esto robústus; introdúces pópulum meum ad terram lacte et melle manántem.

LECTIO ALTERA

De Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Romános

(Nn. 3, 1-5, 3: Funk 1, 215-219)

Non solum dicar christianus, sed et inveniar

     Néminem umquam fascinástis; álios docuístis. Ego vero illa quoque firma esse volo, quæ docétis et præcípitis. Vires tantum mihi et intérnas et extérnas pétite, ut non solum loquar, sed et velim; ut non solum dicar christiánus, sed et invéniar. Si enim invéntus fúero, étiam dici pótero christiánus, et tunc fidélis esse valébo, cum mundo ámplius non apparébo. Nihil, quod appáret, bonum est. Namque ipse Deus noster Iesus Christus, íterum in Patre exsístens, magis manifestátur. Non suasiónis opus, sed magnitúdinis est christianísmus, quando ódio habétur a mundo.
     Ego ómnibus Ecclésiis scribo omnibúsque mando, quod lubens pro Deo móriar, síquidem vos me non impediátis. Obsecro vos, ne intempestívam mihi benevoléntiam exhibeátis. Sínite me ferárum cibum esse, per quas Deum cónsequi licet. Fruméntum sum Dei et per ferárum dentes molar, ut purus panis Christi invéniar.
     Feris pótius blandímini, ut mihi sepúlcrum fiant nihílque mei córporis relínquant, ne, postquam obdormíero, gravis alícui fiam. Tunc verus Christi discípulus ero, cum neque corpus meum mundus vidébit. Christum pro me supplicáte, ut per hæc instruménta Deo hóstia invéniar. Non ut Petrus et Paulus vobis præcípio. Illi apóstoli, ego condemnátus; illi líberi, ego usque nunc servus. Sed si pátiar, libértus fiam Iesu Christi et in ipso resúrgam liber. Nunc vinctus disco nihil concupíscere.
     A Sýria Romam usque cum béstiis pugno, terra maríque, noctu et intérdiu, alligátus ad decem leopárdos, qui est manípulus mílitum; qui étiam benefício accépto peióres sunt. Illórum autem iniúriis magis erúdior, sed propter hoc non iustificátus sum. Utinam fruar béstiis mihi præparátis, quas et opto mihi velóces inveníri; quibus et blándiar, ut cito me dévorent, non ut quosdam véritæ non tetigérunt. Sin autem illæ repugnántes nolúerint, ego eas vi appéllam. Véniam mihi date; quid mihi prosit, ego novi. Nunc incípio discípulus esse. Nulla res tam eárum, quæ visíbiles sunt, quam eárum, quæ sub óculos non cadunt, ánimum meum cápiat, ut Iesu Christo possim potíri. Ignis et crux et ferárum catérvæ, laceratiónes, distractiónes, disiunctiónes óssium, concísio membrórum, totíus córporis contusiónes, dira diáboli torménta in me véniant; solúmmodo ut Iesum Christum cónsequar.

RESPONSORIUM

Gal 2, 19. 20

R. Legi mórtuus sum, ut Deo vivam; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Fílii Dei, * Qui diléxit me et trádidit seípsum pro me.
V. Christo confíxus sum cruci; vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus. * Qui diléxit me et trádidit seípsum pro me.

ORATIO

Orémus:
Deus, a quo bona cuncta procédunt, tuis largíre supplícibus, ut cogitémus, te inspiránte, quæ recta sunt, et, te gubernánte, éadem faciámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)