lat

BREVIARIUM ROMANUM

22 iulius 2010
S. Mariæ Magdalenæ, festum


Inter discipulos Christi adscita, eius morti affuit et summo mane Paschatis prima meruit Redemptorem videre a mórtuis resuscitatum (Mc 16, 9). Eius cultus præcipue sǽculo XII in Ecclésia occidentali diffusus est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Mágdalæ sidus, múlier beáta,
te pio cultu venerámur omnes,
quam sibi Christus sociávit arcti
  fœdere amóris.

Cum tibi illíus pátefit potéstas
dǽmonum vires ábigens treménda,
tu fide gaudes potióre necti
  grata medénti.

Hæret hinc urgens tibi caritátis
vis ut insístas pédibus Magístri,
férvidis illum comitáta semper
  sédula curis.

Tuque complóras Dóminum, crucíque
ímpetu flagrans pietátis astas;
membra tu terges studiósa et ungis
  danda sepúlcro.

Quos amor Christi péperit, triúmphis
nos fac adiúngi sócios per ævum,
atque Dilécto simul affluénter
  pángere laudes. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius.

Psalmus 18 (19), 2-7
Laus Domini rerum conditoris

Visitabit nos Oriens ex alto ... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. (Lc 1, 78. 79)

2 Cæli enárrant glóriam Dei, *
      et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
3 Dies diéi erúctat verbum, *
      et nox nocti índicat sciéntiam. –

4 Non sunt loquélæ neque sermónes, *
      quorum non intellegántur voces:
5 in omnem terram exívit sonus eórum *
      et in fines orbis terræ verba eórum. –

6 Soli pósuit tabernáculum in eis, †
      et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
      exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
7 A fínibus cælórum egréssio eius †
      et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
      nec est, quod se abscóndat a calóre eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius.

Ant. 2 Sanctæ mulíeres sperántes in Deum cantavérunt in corde suo.

Psalmus 44 (45)
Regis nuptiæ

Ecce Sponsus venit; exite obviam ei. (Mt 25, 6)

I

2 Eructávit cor meum verbum bonum, †
      dico ego ópera mea regi. *
      Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis. –

3 Speciósus forma es præ fíliis hóminum, †
      diffúsa est grátia in lábiis tuis, *
      proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.

4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime, *
      magnificéntia tua et ornátu tuo.

5 Et ornátu tuo procéde, currum ascénde *
      propter veritátem et mansuetúdinem et iustítiam.

6 Et dóceat te mirabília déxtera tua: †
      sagíttæ tuæ acútæ — pópuli sub te cadent — *
      in corda inimicórum regis. –

7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi; *
      sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.

8 Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem, †
      proptérea unxit te Deus, Deus tuus, *
      óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. –

9 Myrrha et áloe et cásia ómnia vestiménta tua; *
      e dómibus ebúrneis chordæ deléctant te.

10 Fíliæ regum in pretiósis tuis; *
       ástitit regína a dextris tuis ornáta auro ex Ophir.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Sanctæ mulíeres sperántes in Deum cantavérunt in corde suo.

Ant. 3 Adducéntur Dómino in lætítia et exsultatióne.

II

11 Audi, fília, et vide, †
       et inclína aurem tuam *
       et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui;

12 et concupíscet rex spéciem tuam. *
       Quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.

13 Fília Tyri cum munéribus; *
       vultum tuum deprecabúntur dívites plebis. –

14 Gloriósa nimis fília regis intrínsecus, *
       textúris áureis circumamícta.

15 In véstibus variegátis adducétur regi; *
       vírgines post eam, próximæ eius, afferúntur tibi.

16 Afferúntur in lætítia et exsultatióne, *
       adducúntur in domum regis. –

17 Pro pátribus tuis erunt tibi fílii; *
       constítues eos príncipes super omnem terram.

18 Memor ero nóminis tui *
       in omni generatióne et generatióne;
    proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum *
       et in sǽculum sǽculi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Adducéntur Dómino in lætítia et exsultatióne.

V. Meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
R. Dómine, adiútor meus et redémptor meus.

LECTIO PRIOR

De libro Proverbiórum

(31, 10-31)

Mulier timens Deum

    Mulíerem fortem quis invéniet? Longe super gemmas prétium eius. Confídit in ea cor viri sui et spóliis non indigébit. Reddet ei bonum et non malum ómnibus diébus vitæ suæ. Quæsívit lanam et linum et operáta est delectatióne mánuum suárum. Facta est quasi navis institóris de longe portans panem suum. Et de nocte surréxit dedítque prædam domésticis suis et cibária ancíllis suis. Considerávit agrum et emit eum; de fructu mánuum suárum plantávit víneam. Accínxit fortitúdine lumbos suos et roborávit bráchium suum. Gustávit et vidit quia bona est negotiátio eius; non exstinguétur in nocte lucérna eius. Manum suam misit ad colos, et dígiti eius apprehendérunt fusum.
     Palmas suas apéruit ínopi et manum suam exténdit ad páuperem. Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis: omnes enim doméstici eius vestíti sunt duplícibus. Stragulátam vestem fecit sibi; byssus et púrpura induméntum eius. Nóbilis in portis vir eius, quando séderit cum senatóribus terræ. Síndonem fecit et véndidit et cíngulum trádidit Chananǽo. Fortitúdo et decor induméntum eius et ridébit in die novíssimo. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius. Considerávit sémitas domus suæ et panem otiósa non comédit.
     Surrexérunt fílii eius et beatíssimam prædicavérunt, vir eius et laudávit eam: «Multæ fíliæ fórtiter operátæ sunt, tu supergréssa es univérsas». Fallax grátia et vana est pulchritúdo; múlier timens Dóminum ipsa laudábitur. Date ei de fructu mánuum suárum, et laudent eam in portis ópera eius.

RESPONSORIUM

Cf. Prov 31, 17. 18; cf. Ps 45 (46), 6

Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit brácchium suum: * Ideóque lucérna eius non exstinguétur in sempitérnum.
V. Adiuvábit eam Deus vultu suo, Deus in médio eius, non commovébitur. * Ideóque lucérna eius non exstinguétur in sempitérnum.

Vel alia, pro eadem sancta:

De Epístola prima beáti Petri apóstoli

(3, 1-6.8-17)

Christum sanctificate in cordibus vestris

     Mulíeres súbditæ sint suis viris, ut et si qui non credunt verbo, per mulíerum conversatiónem sine verbo lucrifíant, considerántes castam in timóre conversatiónem vestram; quarum sit non extrínsecus capillatúræ aut circumdatiónis auri aut induménti vestimentórum cultus, sed qui abscónditus cordis est homo in incorruptibilitáte mitis et quiéti spíritus, qui est in conspéctu Dei lócuples. Sic enim aliquándo et sanctæ mulíeres sperántes in Deo ornábant se subiéctæ própriis viris, sicut Sara obœdiébat Abrahæ dóminum eum vocans; cuius estis fíliæ benefaciéntes et non timéntes ullam perturbatiónem.
     In fine autem omnes unánimes, compatiéntes, fraternitátis amatóres, misericórdes, húmiles, non reddéntes malum pro malo vel maledíctum pro maledícto, sed e contrário benedicéntes, quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte accipiátis.
     «Qui enim vult vitam dilígere et vidére dies bonos, coérceat linguam suam a malo, et lábia eius ne loquántur dolum; declínet autem a malo et fáciat bonum, inquírat pacem et persequátur eam. Quia óculi Dómini super iustos, et aures eius in preces eórum; vultus autem Dómini super faciéntes mala».
     Et quis est qui vobis nóceat si boni æmulatóres fuéritis? Sed et si patímini propter iustítiam, beáti! Timórem autem eórum ne timuéritis et non conturbémini, Dóminum autem Christum sanctificáte in córdibus vestris, paráti semper ad defensiónem omni poscénti vos ratiónem de ea, quæ in vobis est spe, sed cum mansuetúdine et timóre, consciéntiam habéntes bonam, ut in quo de vobis detrectátur, confundántur, qui calumniántur vestram bonam in Christo conversatiónem. Mélius est enim benefaciéntes, si velit volúntas Dei, pati quam malefaciéntes.

RESPONSORIUM

Phil 2, 2. 3. 4; 1 Th 5, 14-15

R. Caritátem habéte, in humilitáte superióres sibi ínvicem arbitrántes: * Non quæ sua sunt sínguli considerántes, sed ea quæ aliórum.
V. Suscípite infírmos, longánimes estóte ad omnes; semper, quod bonum est, sectámini et in ínvicem et in omnes. * Non quæ sua sunt sínguli considerántes, sed ea quæ aliórum.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia

(Hom. 25, 1-2. 4-5: PL 76, 1189-1193)

Christi, quem ablatum credidit, ardebat desiderio

     María Magdaléne, postquam venit ad monuméntum, ibíque corpus domínicum non invénit, sublátum crédidit atque discípulis nuntiávit. Qui veniéntes vidérunt atque ita esse ut múlier díxerat credidérunt. Et de eis prótinus scriptum est: Abiérunt ergo discípuli ad semetípsos. Ac deínde subiúngitur: María autem stabat ad monuméntum foris plorans.
     Qua in re pensándum est huius mulíeris mentem quanta vis amóris accénderat, quæ a monuménto Dómini, étiam discípulis recedéntibus, non recedébat. Exquirébat quem non invénerat, flebat inquiréndo et, amóris sui igne succénsa, eius quem ablátum crédidit ardébat desidério. Unde cóntigit ut eum sola tunc vidéret, quæ remánsit ut quǽreret, quia nimírum virtus boni óperis perseverántia est, et voce Veritátis dícitur: Qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.
     Quæsívit ergo prius, et mínime invénit; perseverávit ut quǽreret, unde et cóntigit ut inveníret, actúmque est ut desidéria diláta créscerent, et crescéntia cáperent quod inveníssent. Sancta enim desidéria dilatióne crescunt. Si autem dilatióne defíciunt, desidéria non fuérunt. Hoc amóre arsit, quisquis ad veritátem pertíngere pótuit. Hinc namque David ait: Sitívit ánima mea ad Deum vivum; quando véniam et apparébo ante fáciem Dei? Hinc íterum Ecclésia in Cánticis canticórum dicit: Vulneráta caritáte ego sum. Hinc rursus ait: ánima mea liquefácta est.
     Múlier, quid ploras? Quem quæris? Interrogátur dolóris causa, ut augeátur desidérium, quátenus cum nomináret quem quǽreret in amóre eius ardéntius æstuáret.
     Dicit ei Iesus: María. Postquam eam commúni vocábulo appellávit ex sexu, et ágnitus non est, vocat ex nómine. Ac si ei apérte dicat: «Recognósce eum, a quo recognósceris. Non te generáliter ut céteros, sed speciáliter scio». María ergo, quia vocátur ex nómine, recognóscit auctórem, atque eum prótinus «rabbóni», id est «magístrum» vocat, quia et ipse erat qui quærebátur extérius, et ipse qui eam intérius ut quǽreret docébat.

RESPONSORIUM

_

R. Rédiens a monuménto Dómini, María Magdaléna nuntiávit discípulis: Quia vidi Dóminum. * Beáta quæ digna fuit vitæ resurgéntis primum ferre núntium.
V. Diu diléctum flens quæsítum vidit, visum nuntiávit. * Beáta quæ digna fuit vitæ resurgéntis primum ferre núntium.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Deus, cuius Unigénitus Maríæ Magdalénæ ante omnes gáudium nuntiándum paschále commísit, præsta, quǽsumus, ut, eius intercessióne et exémplo, Christum vivéntem prædicémus, et in glória tua regnántem videámus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)