lat

BREVIARIUM ROMANUM

16 augustus 2010
PER ANNUM, hebd. XX
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Ipsum nunc nobis tempus est
quo voce evangélica
ventúrus sponsus créditur,
regni cæléstis cónditor.

Occúrrunt sanctæ vírgines
óbviam tunc advéntui,
gestántes claras lámpadas,
magno lætántes gáudio.

Stultæ vero quæ rémanent
exstínctas habent lámpadas,
frustra pulsántes iánuam,
clausa iam regni régia.

Nunc vigilémus sóbrii
gestántes mentes spléndidas,
ut veniénti Dómino
digni currámus óbviam.

Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.

Diurno tempore:

Vita sanctórum, via, spes salúsque,
Christe, largítor probitátis atque
cónditor pacis, tibi voce, sensu
   pángimus hymnum:

Cuius est virtus manifésta totum
quod pii possunt, quod habent, quod ore,
corde vel factis cúpiunt, amóris
   igne flagrántes.

Témporum pacem, fídei tenórem,
lánguidis curam veniámque lapsis,
ómnibus præsta páriter beátæ
   múnera vitæ.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
   glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Psalmus 72 (73)
Cur iustus vexetur

Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)

I

1 Quam bonus rectis est Deus, *
      Deus his, qui mundo sunt corde!

2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
      pæne effúsi sunt gressus mei,

3 quia zelávi super gloriántes, *
      pacem peccatórum videns. –

4 Quia non sunt eis impediménta, *
      sanus et pinguis est venter eórum.

5 In labóre mortálium non sunt *
      et cum homínibus non flagellántur. –

6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
      et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.

7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
      erúmpunt cogitatiónes cordis.

8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
      iniquitátem ab excélso locúti sunt. –

9 Posuérunt in cælo os suum, *
       et lingua eórum transívit in terra.

10 ídeo in alto sedent, *
       et aquæ plenæ non pervénient ad eos.

11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
       et si est sciéntia in Excélso?"

12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
       multiplicavérunt divítias.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

II

13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
       et lavi in innocéntia manus meas;

14 et fui flagellátus tota die, *
       et castigátio mea in matutínis." –

15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
       ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.

16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
       labor erat in óculis meis,

17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
       et intelléxi novíssima eórum.

18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
       deiecísti eos in ruínas. –

19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
       Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.

20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
       surgens imáginem ipsórum contémnes.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

III

21 Quia exacerbátum est cor meum, *
       et renes mei compúncti sunt;

22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
       ut iuméntum factus sum apud te.

23 Ego autem semper tecum; *
       tenuísti manum déxteram meam.

24 In consílio tuo dedúces me *
       et póstea cum glória suscípies me. –

25 Quis enim mihi est in cælo? *
       Et tecum nihil vólui super terram.

26 Defécit caro mea et cor meum; *
       Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
       perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
       pónere in Dómino Deo spem meam,
    ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
       in portis fíliæ Sion.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

V. Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R. Super mel ori meo.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

3, 1-15
Obiurgationes contra Ierusalem

     Ecce Dominátor Dóminus exercítuum aufert a Ierúsalem et a Iuda robur et præsídium, omne robur panis et omne robur aquæ, fortem et virum bellatórem, iúdicem et prophétam et haríolum et senem, príncipem super quinquagínta et honorábilem vultu et consiliárium et sapiéntem magum, et prudéntem incantatórem, et dabo púeros príncipes eórum, et infántes dominabúntur eis. Et írruet pópulus, vir ad virum, unusquísque ad próximum suum: tumultuábitur puer contra senem et ignóbilis contra nóbilem. Apprehéndet enim vir fratrem suum in domo patris sui: «Vestiméntum tibi est, princeps esto noster, ruína autem hæc sub manu tua».
     Clamábit in die illa dicens: «Non sum médicus, et in domo mea non est panis neque vestiméntum; nolíte constitúere me príncipem pópuli». Ruit enim Ierúsalem, et Iudas cóncidit, quia lingua eórum et adinventiónes eórum contra Dóminum, ut provocárent óculos maiestátis eius. Procácitas vultus eórum accúsat eos, et peccátum suum quasi Sódoma prædicavérunt nec abscondérunt; væ ánimæ eórum, quóniam réddita sunt eis mala! Dícite iusto: «Bene!», quóniam fructum adinventiónum suárum cómedet. Væ ímpio in malum: retribútio enim mánuum eius fiet ei! Pópulum meum ópprimit infans, et mulíeres dominántur ei. Pópule meus, qui te beátum dicunt, ipsi te decípiunt et viam gréssuum tuórum díssipant.
     Surgit ad arguéndum Dóminus et stat ad iudicándos pópulos. Dóminus ad iudícium véniet cum sénibus pópuli sui et princípibus eius: «Vos enim depásti estis víneam, et rapína páuperis in dómibus vestris. Quare attéritis pópulum meum et fácies páuperum commolítis?», dicit Dóminus Deus exercítuum.
    

RESPONSORIUM

Is 3, 10. 11, 13

R. Dícite iusto: «Bene!», quóniam fructum adinventiónum suárum cómedet. * Væ ímpio in malum: retribútio mánuum eius fiet ei!
V. Surgit ad arguéndum Dóminus et stat ad iudicándos pópulos. * Væ ímpio in malum: retribútio mánuum eius fiet ei!

LECTIO ALTERA

Ex Morálium libris sancti Gregórii Magni papæ in Iob

(Lib. 3, 39-40: PL 75, 619-620)

Foris pugnæ, intus timores

     Sancti viri tribulatiónum bello deprehénsi, cum uno eodémque témpore álios feriéntes, álios suadéntes ferunt, illis oppónunt scutum patiéntiæ, istis intórquent iácula doctrínæ; atque ad utrúmque pugnándi modum mira virtútis arte se érigunt; quátenus et pervérsa intus sapiénter dóceant, et foras fórtiter advérsa contémnant; hos docéntes córrigant, illos tolerántes premant. Insurgéntes namque hostes patiéndo despíciunt, infirmántes vero cives compatiéndo ad salútem redúcunt: illis resístunt, ne et álios súbtrahant; istis métuunt, ne vitam rectitúdinis fúnditus perdant.
     Videámus castrórum Dei mílitem contra utráque prœliántem: Ait: Foris pugnæ, intus timóres. Enúmerat bella, quæ extrínsecus tólerat, dicens: Perículis flúminum, perículis latrónum, perículis ex génere, perículis ex géntibus, perículis in civitáte, perículis in solitúdine, perículis in mari, perículis in falsis frátribus. In hoc autem bello, quæ contra adversárium spícula intórqueat, adiúngat: In labóre et ærúmna, in vigíliis multis, in fame et siti, in ieiúniis multis, in frígore et nuditáte.
     Sed inter tot certámina deprehénsus, dicat quanto vigiliárum munímine étiam castra custódiat. Nam prótinus adiúngit: Præter illa quæ extrínsecus sunt, instántia mea cotidiána, sollicitúdo ómnium Ecclesiárum. Ecce in se bella fórtiter súscipit et tuéndis se próximis misericórditer impéndit. Narrat mala quæ pátitur, subiúngit bona quæ impartítur.
     Pensémus ergo, cuius labóris sit uno eodémque témpore foris advérsa toleráre, intus infírma protégere. Foris pugnas pátitur, quia verbéribus scínditur, caténis ligátur; intus metum tólerat, quia passiónem suam non sibi, sed discípulis obésse formídat. Unde et eísdem scribit, dicens: Nemo moveátur in tribulatiónibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc pósiti sumus. Aliórum quippe casus in própria passióne metuébat, ne dum ipsum discípuli afflíctum pro fide verbéribus agnóscerent, fidéles se profitéri recusárent.
     O imménsæ caritátis víscera! Déspicit quod ipse pátitur, et curat ne quid pravæ persuasiónis discípuli in corde patiántur. In se contémnit vúlnera córporis et in áliis vúlnera medétur cordis. Habent quippe hoc iusti próprium, ut in dolóre pósiti tribulatiónis suæ, curam non déserant utilitátis aliénæ; et cum de se advérsa patiéntes dolent, áliis necessária docéntes prǽvident, et quasi percússi quidam magni médici ægrótant. Ipsi tólerant scissúras vúlneris, et áliis próferunt medicaménta sanitátis.

RESPONSORIUM

Cf. Iob 13, 20, 21; cf. Ier 10, 24

R. Non abscóndas me, Dómine, a fácie tua; manum tuam longe fac a me, * Et formído tua non me térreat.
V. Córripe me, Dómine, in misericórdia, non in furóre tuo, ne forte ad níhilum rédigas me. * Et formído tua non me térreat.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui diligéntibus te bona invisibília præparásti, infúnde córdibus nostris tui amóris afféctum, ut, te in ómnibus et super ómnia diligéntes, promissiónes tuas, quæ omne desidérium súperant, consequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)