lat

BREVIARIUM ROMANUM

28 ianuarius 2013
S. Thomæ de Aquino, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria


Natus est circa annum 1225 ex familia comitum Aquinatum. Prius in monasterio montis Casini, deinde Neapoli studiis incubuit; postea, inter Fratres Prædicatores adscitus, ea Parisiis et Coloniæ, magistro sancto Alberto Magno, complevit. Multa erudite scripsit aliosque docuit, de disciplinis philosophicis et theologicis optime meritus. Mortuus est prope Tarracinam die 7 martii 1274. Eius memoria die 28 ianuarii colitur, qua die corpus eius Tolosam translatum est anno 1369.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

V. Audi, pópule meus, et loquar.
R. Deus, Deus tuus ego sum.

LECTIO PRIOR

De libro Deuteronómii

24,1-25,4
Præcepta erga proximum

     In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
     «Si accéperit homo uxórem et habúerit eam, et non invénerit grátiam ante óculos eius propter áliquam fœditátem et scrípserit libéllum repúdii dederítque in manu illíus et dimíserit eam de domo sua, cumque egréssa alteríus uxor facta fúerit, et ille quoque óderit eam dederítque ei libéllum repúdii et dimíserit de domo sua, vel mórtuus fúerit, non póterit prior marítus recípere eam in uxórem, quia pollúta est; hoc esset abominátio coram Dómino; ne peccáre fácias terram tuam, quam Dóminus Deus tuus tradíderit tibi possidéndam.
     Cum accéperit homo nuper uxórem, non procédet ad bellum, nec ei quíppiam necessitátis iniungétur públicæ, sed vacábit liber dómui suæ, ut uno anno lætétur cum uxóre sua.
     Non accípies loco pígnoris molam vel superiórem lápidem molárem, quia ánimam suam appósuit tibi.
     Si deprehénsus fúerit homo rápiens unum de frátribus suis de fíliis Israel et, véndito eo, accípiens prétium, interficiétur; et áuferes malum de médio tui.
     Obsérva diligénter, si incúrras plagam lepræ, quæcúmque docúerint vos sacerdótes levítici géneris; quod præcépi eis, impléte sollícite. Meménto, quæ fécerit Dóminus Deus tuus Maríæ in via, cum egrederémini de Ægýpto.
     Cum mútuam dabis próximo tuo rem áliquam, non ingrediéris domum eius, ut pignus áuferas, sed stabis foris, et ille tibi pignus próferet, quod habúerit. Sin autem pauper est, non pernoctábit apud te pignus, sed statim reddes ei ad solis occásum, ut dórmiens in vestiménto suo benedícat tibi, et hábeas iustítiam coram Dómino Deo tuo.
     Non negábis mercédem indigéntis et páuperis ex frátribus tuis sive ádvenis, qui tecum morántur in terra intra portas tuas, sed eádem die reddes ei prétium labóris sui ante solis occásum, quia pauper est et illud desíderat ánima sua; ne clamet contra te ad Dóminum, et reputétur tibi in peccátum.
     Non occidéntur patres pro fíliis, nec fílii pro pátribus, sed unusquísque pro peccáto suo moriétur.
     Non pervértes iudícium ádvenæ et pupílli, nec áuferes pígnoris loco víduæ vestiméntum. Meménto quod servíeris in Ægýpto, et erúerit te Dóminus Deus tuus inde; idcírco præcípio tibi, ut fácias hanc rem. Quando messúeris ségetem in agro tuo et oblítus manípulum relíqueris, non revertéris, ut tollas eum, sed ádvenam et pupíllum et víduam auférre patiéris, ut benedícat tibi Dóminus Deus tuus in omni ópere mánuum tuárum. Si fruges collégeris olivárum, quidquid remánserit in arbóribus, non revertéris, ut cólligas, sed relínques ádvenæ, pupíllo ac víduæ. Si vindemiáveris víneam tuam, non cólliges remanéntes racémos, sed cedent in usus ádvenæ, pupílli ac víduæ. Meménto quod et tu servíeris in Ægýpto; et idcírco præcípio tibi, ut fácias hanc rem.
     Si fúerit causa inter áliquos, et interpelláverint iúdices, quem iustum esse perspéxerint, illi iustítiæ palmam dabunt; quem ímpium, condemnábunt impietátis. Sin autem iudex eum, qui peccávit, dignum víderit plagis, prostérnet et coram se fáciet verberári; pro mensúra peccáti erit et plagárum modus, ita dumtáxat, ut quadragenárium númerum non excédant, ne ultra percússus plagis multis et fœde lacerátus ante óculos tuos ábeat frater tuus.
     Non ligábis os bovis teréntis in área fruges tuas».

RESPONSORIUM

Cf. Mc 12, 32-33; Sir 35, 4b-5a

R. In veritáte dixísti, Magíster, quia unus est Deus et dilígere eum ex toto corde; * Et dilígere próximum tamquam seípsum maius est ómnibus holocautomátibus et sacrifíciis.
V. Qui facit eleemósynam offert sacrifícium laudis; beneplácitum est Dómino recédere ab iniquitáte. * Et dilígere próximum tamquam seípsum maius est ómnibus holocautomátibus et sacrifíciis.

LECTIO ALTERA

Ex Collatiónibus sancti Thomæ de Aquíno, presbýteri

(Collatio 6 super Credo in Deum)

Nullum virtutis exemplum abest a cruce

     Quæ necéssitas quod Fílius Dei pro nobis paterétur? Magna, et potest cólligi duplex necéssitas; una est ad remédium contra peccáta, ália est ad exémplum quantum ad agénda.
     Ad remédium quidem quia contra ómnia mala, quæ incúrrimus propter peccáta, invenímus remédium per passiónem Christi.
     Sed non minor est utílitas quantum ad exémplum. Nam pássio Christi súfficit ad informándum totáliter vitam nostram. Quicúmque enim vult perfécte vívere, nihil áliud fáciat nisi ut contémnat quæ Christus in cruce contémpsit et áppetat quae Christus appétiit. Nullum enim virtútis exémplum abest a cruce.
     Si enim quæris exémplum caritátis: Maiórem caritátem nemo habet ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis. Hoc Christus in cruce. Et ídeo si pro nobis dedit ánimam suam, non debet esse grave sustinére quæcúmque mala pro eo.
     Si quæris patiéntiam, excelléntior in cruce invenítur. Patiéntia enim ex duóbus rédditur magna, aut cum magna quis patiénter suffert, aut cum ea suffert quæ vitáre posset et non vitat. Sed Christus magna pértulit in cruce, et patiénter, quia cum paterétur non comminabátur; tamquam ovis ad víctimam ductus est et non apéruit os suum. Magna ergo est patiéntia Christi in cruce: per patiéntiam currámus ad propósitum nobis certámen, aspiciéntes in auctórem fídei et consummatórem Iesum, qui propósito sibi gáudio sustínuit crucem, confusióne contémpta.
     Si quæris exémplum humilitátis, réspice crucifíxum: nam Deus vóluit iudicári sub Póntio Piláto et mori.
     Si quæris exémplum obœdiéntiæ, séquere eum qui factus est obœdiens Patri usque ad mortem: Sicut enim per inobœdiéntiam uníus, scílicet Adæ, peccatóres constitúti sunt multi, ita per uníus obœdiéntiam iusti constituéntur multi.
     Si quæris exémplum contemnéndi terréna, séquere eum, qui est rex regum et dóminus dominántium, in quo sunt omnes thesáuri sapiéntiæ et sciéntiæ abscónditi, in cruce nudátum, delúsum, conspútum, cæsum, spinis coronátum et demum acéto et felle potátum.
     Non ergo afficiáris ad vestes et divítias, quia divisérunt sibi vestiménta mea; non ad honóres, quia ludíbria et vérbera expértus; non ad dignitátes, quia plecténtes corónam spíneam imposuérunt cápiti meo; non ad delícias, quia in siti mea potavérunt me acéto.

RESPONSORIUM

Sap 7, 7-8; 9, 17

R. Optávi, et datus est mihi sensus; et invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ. * Præpósui illam regnis et sédibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus.
V. Consílium autem tuum, Dómine, quis sciet, nisi tu déderis sapiéntiam, et míseris spíritum sanctum tuum de altíssimis? * Præpósui illam regnis et sédibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Thomam sanctitátis zelo ac sacræ doctrínæ stúdio conspícuum effecísti, da nobis, quǽsumus, et quæ dócuit intelléctu conspícere, et quæ gessit imitatióne complére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)