Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
O vir beáte, Apóstolis
comes labórum sédule
adiútor atque múneris,
laudes precésque súscipe.
Christi per illos núntios
exórta sunt lætíssima
et veritátis sǽcula
et pacis atque gáudii.
Assúmptus et tu cǽlitus
ad tanta consors póndera,
compar nitéscis glória
potentiáque prómines.
Tu, seminátor lúminis,
fac sole Christi vívido
virére ubíque gérmina
cæli replénda ad hórrea.
Simúlque cum primóribus
summo astitúrus Iúdici,
da nostra solvi débita,
nos da fovéri grátia.
Sit Trinitáti glória,
quæ præstet in cæléstibus
nos eius omni témpore
gaudére tecum prǽmiis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.
Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)
I
2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
ut non delínquam in lingua mea;
ponam ori meo custódiam, *
donec consístit peccátor advérsum me." –
3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
et dolor meus renovátus est.
4 Concáluit cor meum intra me, *
et in meditatióne mea exársit ignis.
5 Locútus sum in lingua mea: *
"Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
et númerum diérum meórum quis est, *
ut sciam quam brevis sit vita mea." –
6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
Etenim ut imágo pertránsit homo.
7 Etenim vánitas est et concitátur; *
thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.
Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.
8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
Spes mea apud te est.
9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
oppróbrium insipiénti ne ponas me.
10 Obmútui et non apériam os meum, *
quóniam tu fecísti. –
11 Amove a me plagas tuas: *
ab ictu manus tuæ ego deféci.
12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
Etenim vánitas omnis homo. –
13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
et clamórem meum áuribus pércipe.
Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
quóniam ádvena ego sum apud te, *
peregrínus sicut omnes patres mei.
14 Avértere a me, ut refrígerer, *
priúsquam ábeam et non sim ámplius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.
Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.
Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)
3 Quid gloriáris in malítia, *
qui potens es iniquitáte?
4 Tota die insídias cogitásti; *
lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.
5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
mendácium magis quam loqui æquitátem. *
6 Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –
7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
et radícem tuam de terra vivéntium.
8 Vidébunt iusti et timébunt *
et super eum ridébunt:
9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
et præváluit in insídiis suis.“ –
10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
Sperávi in misericórdia Dei *
in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
in conspéctu sanctórum tuórum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.
V.
Sustínuit ánima mea in verbo eius.
R.
Sperávit ánima mea in Dómino.
LECTIO PRIOR
De libro Iósue
In diébus illis: Iósue de nocte consúrgens movit castra. Egredientésque de Settim venérunt ad
Iordánem, ipse et omnes fílii Israel; et moráti sunt ibi, ántequam transírent. Tribus diébus evolútis, transiérunt præfécti
per castrórum médium et præcepérunt pópulo: «Quando vidéritis arcam fœderis Dómini Dei vestri et sacerdótes stirpis levíticæ
portántes eam, vos quoque consúrgite et sequímini eam — sitque inter vos et arcam spátium cubitórum duum fere mílium, et
cavéte, ne appropinquétis ad eam — ut sciátis per quam viam ingrediámini, quia prius non ambulástis per eam». Dixítque
Iósue ad pópulum: «Sanctificámini; cras enim fáciet Dóminus inter vos mirabília». Et ait ad sacerdótes: «Tóllite arcam
fœderis et præcédite pópulum». Qui tulérunt et ambulavérunt ante eos.
Dixítque Dóminus ad Iósue: «Hódie incípiam exaltáre te coram omni Israel, ut sciant quod, sicut cum Móyse fui, ita et tecum
sim. Tu autem prǽcipe sacerdótibus, qui portant arcam fœderis, et dic eis: Cum venéritis ad oram aquæ Iordánis, state in
Iordáne». Dixítque Iósue ad fílios Israel: «Accédite huc et audíte verba Dómini Dei vestri». Et rursum: «In hoc, inquit,
sciétis quod Deus vivens in médio vestri est et dispérdet in conspéctu vestro Chananǽum et Hetthǽum, Hevǽum et Pherezǽum,
Gergesǽum quoque et Amorrǽum et Iebusǽum. Ecce arca fœderis Dómini omnis terræ antecédet vos per Iordánem. Paráte duódecim
viros de tríbubus Israel, síngulos per síngulas tribus; et cum posúerint vestígia pedum suórum sacerdótes, qui portant
arcam Dómini Dei univérsæ terræ, in aquis Iordánis, aquæ, quæ inferióres sunt, decúrrent, quæ autem désuper véniunt, in una mole consístent».
Igitur egréssus est pópulus de tabernáculis suis, ut transíret Iordánem; et sacerdótes, qui portábant arcam fœderis,
pergébant ante eum. Venerúntque usque ad Iordánem et, pédibus eórum in ora aquæ tinctis — Iordánis autem omnes ripas
álvei sui toto témpore messis impléverat — stetérunt aquæ désuper descendéntes in loco uno instar molis procul valde
apud urbem, quæ vocátur Adam, ex látere Sarthan; quæ autem inferióres erant in mare Arabæ, quod est mare Salsíssimum,
descendérunt, úsquequo omníno defícerent. Pópulus autem incedébat contra Iéricho, et sacerdótes qui portábant arcam
fœderis Dómini, stabant super siccam humum in médio Iordánis fírmiter, donec omnis Israel compléret per aréntem álveum tránsitum Iordánis.
In illo die magnificávit Dóminus Iósue coram omni Israel, ut timérent eum, sicut timúerant Móysen, ómnibus diébus vitæ
suæ. Dixítque ad eum: «prǽcipe sacerdótibus, qui portant arcam testimónii, ut ascéndant de Iordáne». Qui præcépit eis
dicens: «Ascéndite de Iordáne». Cumque ascendíssent portántes arcam fœderis Dómini et siccam humum calcáre cœpíssent,
revérsæ sunt aquæ in álveum suum et fluébant sicut ante super omnes ripas suas.
Pópulus autem ascéndit de Iordáne décimo die mensis primi, et castrametáti sunt in Gálgalis, in término orientáli Iéricho.
Manserúntque fílii Israel in Gálgalis et fecérunt Pascha quarta décima die mensis ad vésperum in campéstribus Iéricho;
et comedérunt de frúgibus terræ a die áltero, ázymos panes et poléntam hoc ipso die. Defecítque manna a die sequénti,
postquam comedérunt de frúgibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo fílii Israel, sed comedérunt de frúgibus terræ Chánaan in anno illo.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátibus sancti Chromátii epíscopi in Evangélium Matthǽi/b>
Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi super montem pósita, neque accéndunt lucérnam et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat
ómnibus qui in domo sunt. Sal terræ Dóminus discípulos suos appellávit, quia infatuáta a diábolo corda humáni géneris, per cæléstem sapiéntiam, condiérunt.
Nunc quoque lumen mundi eos núncupat, quia, a se ipso, qui verum et ætérnum lumen est, illumináti, ipsi quoque lumen facti sunt tenebrárum.
Nam quia ipse sol iustítiæ est, non immérito étiam discípulos suos lumen mundi cognóminat; quia per ipsos, quasi per quosdam micántes rádios, univérso
orbi cognitiónis suæ lumen infúdit; fugavérunt enim a córdibus hóminum ténebras erróris, luce veritátis osténsa.
Per ipsos namque illumináti étiam nos, ex ténebris lumen sumus effécti, dicénte Apóstolo: Erátis enim aliquándo ténebræ, nunc autem lux in Dómino; sicut
fílii lucis ambuláte. Et íterum: Non estis fílii noctis neque tenebrárum, sed estis fílii lúminis et fílii diéi.
Mérito et sanctus Ioánnes in epístola sua testátus est, dicens: Deus lux est, et qui manet in Deo, in lúmine est, sicut et ipse est in lúmine. Unde,
quia de ténebris erróris liberátos nos esse gaudémus, semper quasi fílii lucis in lúmine ambuláre debémus. Unde Apóstolus ait: Inter quos lucétis sicut
luminária in hoc mundo, verba vitæ continéntes.
Quod si non faciámus, vidébimur tam necessárii lúminis utilitátem, ad damnum tam nostrum quam aliórum, infidelitáte nostra velut quodam velámine obtégere
et obumbráre. Quaprópter et illum, qui taléntum, ad lucrum cæléstis negotiatiónis accéptum, abscóndere magis vóluit quam ad mensam nummuláriis dare,
débitam pœnam incurrísse scimus et légimus.
Et idcírco lucérna illa splendens, quæ ad usum salútis nostræ accénsa est, semper lucére debet in nobis. Habémus enim lucérnam cæléstis mandáti et grátiæ
spiritális, de qua David rétulit: Mandátum tuum lucérna pédibus meis, et lux sémitis meis. De qua et Sálomon ait: Quóniam lucérna est præcéptum legis.
Unde lucérna hæc legis ac fídei non occultánda nobis est, sed ad salútem multórum semper in Ecclésia velut in candelábro constituénda, ut veritátis ipsíus
luce et nos fruámur, et omnes credéntes illuminéntur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beátum Bárnabam, plenum fide et Spíritu Sancto, ad géntium conversiónem segregáre præcepísti, concéde, ut Evangélium Christi,
quod strénue prædicávit, ore et ópere fidéliter nuntiétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)