lat

BREVIARIUM ROMANUM

16 februarius 2015
PER ANNUM, hebd. VI
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Ipsum nunc nobis tempus est
quo voce evangélica
ventúrus sponsus créditur,
regni cæléstis cónditor.

Occúrrunt sanctæ vírgines
óbviam tunc advéntui,
gestántes claras lámpadas,
magno lætántes gáudio.

Stultæ vero quæ rémanent
exstínctas habent lámpadas,
frustra pulsántes iánuam,
clausa iam regni régia.

Nunc vigilémus sóbrii
gestántes mentes spléndidas,
ut veniénti Dómino
digni currámus óbviam.

Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.

Diurno tempore:

Vita sanctórum, via, spes salúsque,
Christe, largítor probitátis atque
cónditor pacis, tibi voce, sensu
   pángimus hymnum:

Cuius est virtus manifésta totum
quod pii possunt, quod habent, quod ore,
corde vel factis cúpiunt, amóris
   igne flagrántes.

Témporum pacem, fídei tenórem,
lánguidis curam veniámque lapsis,
ómnibus præsta páriter beátæ
   múnera vitæ.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
   glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Psalmus 30 (31), 2-17. 20-25
Afflicti supplicatio cum fiducia

Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)

I

2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
      in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
      accélera, ut éruas me.
  Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
      ut salvum me fácias. –

4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
      et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
      quóniam tu es fortitúdo mea. –

6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
      redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
      ego autem in Dómino sperávi.

8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
      quóniam respexísti humilitátem meam;
   agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †

9     nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
      statuísti in loco spatióso pedes meos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

II

10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
       conturbátus est in mæróre óculus meus, *
       ánima mea et venter meus.

11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
       et anni mei in gemítibus;
    infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
       et ossa mea contabuérunt. –

12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
       et vicínis meis valde et timor notis meis: *
       qui vidébant me foras, fugiébant a me.

13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
       factus sum tamquam vas pérditum.

14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
       horror in circúitu;
    in eo dum convenírent simul advérsum me, *
       auférre ánimam meam consiliáti sunt. -

15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
       dixi: "Deus meus es tu, *

16    in mánibus tuis sortes meæ."
    Eripe me de manu inimicórum meórum *
       et a persequéntibus me;

17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
       salvum me fac in misericórdia tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

Psalmus 30 (31) III

20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
       quam abscondísti timéntibus te.
    Perfecísti eis, qui sperant in te, *
       in conspéctu filiórum hóminum.

21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
       a conturbatióne hóminum;
    próteges eos in tabernáculo *
       a contradictióne linguárum. –

22 Benedíctus Dóminus, *
       quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.

23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
       "Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
    Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
       dum clamárem ad te. –

24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
       fidéles consérvat Dóminus *
       et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.

25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
       omnes, qui sperátis in Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

V. Dírige me, Dómine, in veritáte tua, et doce me.
R. Quia tu es Deus salútis meæ.

LECTIO PRIOR

De libro Proverbiórum

3,1-20
Quomodo inveniatur sapientia

     Fili mi, ne obliviscáris legis meæ, et præcépta mea cor tuum custódiat; longitúdinem enim diérum et annos vitæ et pacem appónent tibi.
     Misericórdia et véritas te non déserant; circúmda eas gútturi tuo et descríbe in tábulis cordis tui, et invénies grátiam et succéssum bonum coram Deo et homínibus. Habe fidúciam in Dómino ex toto corde tuo et ne innitáris prudéntiæ tuæ. In ómnibus viis tuis cógita illum, et ipse díriget gressus tuos. Ne sis sápiens apud temetípsum; time Dóminum et recéde a malo. Sánitas quippe erit umbilíco tuo et irrigátio óssibus tuis.
     Honóra Dóminum de tua substántia et de primítiis ómnium frugum tuárum, et implebúntur hórrea tua fruménto, et vino torculária tua redundábunt.
     Disciplínam Dómini, fili mi, ne abícias, nec aspernéris, cum ab eo corríperis: quem enim díligit, Dóminus córripit, et quasi pater in fílio cómplacet sibi.
     Beátus homo, qui invénit sapiéntiam et qui áffluit prudéntia: mélior est acquisítio eius negotiatióne argénti, et auro primo fructus eius. Pretiósior est cunctis gemmis, et ómnia pretiósa tua huic non valent comparári; longitúdo diérum in déxtera eius, et in sinístra illíus divítiæ et glória. Viæ eius viæ pulchræ, et omnes sémitæ illíus pacíficæ. Lignum vitæ est his, qui apprehénderint eam, et, qui tenúerit eam, beátus.
     Dóminus sapiéntia fundávit terram, stabilívit cælos prudéntia; sapiéntia illíus erupérunt abýssi, et nubes rorem stillant.

RESPONSORIUM

Prov 3, 11. 12; Hebr 12, 7b

R. Disciplínam Dómini ne abícias, nec aspernéris cum ab eo corríperis; * Quem enim díligit Dóminus córripit, et quasi pater in fílio cómplacet sibi.
V. Tamquam fílios vos tractat Deus; quis enim fílius quem non córripit pater? * Quem enim díligit Dóminus córripit, et quasi pater in fílio cómplacet sibi.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis

(Sermo de diversis 15: PL 183, 577-579)

De quærenda sapientia

     Operémur cibum qui non perit: operémur opus salútis nostræ. Operémur in vínea Dómini: ut denárium diúrnum accípere mereámur. Operémur in sapiéntia, quæ dicit: Qui operántur in me, non peccábunt. Ager est mundus, ait Véritas; fodiámus in eo; thesáurus abscónditus latet, effodiámus eum. Ipsa est enim sapiéntia, quæ tráhitur de occúltis. Omnes eam quǽrimus, omnes concupíscimus eam.
     Si quǽritis, inquit, quǽrite: convertímini, et veníte. Quæris unde convertáris? A voluntátibus, inquit, tuis avértere. Et si in voluntátibus meis non invénio, ubi, inquis, invénio sapiéntiam? Veheménter enim eam desíderat ánima mea; nec invenísse suffíciet, si contígerit inveníre, nisi mensúram bonam et confértam et coagitátam et supereffluéntem ponam in sinum meum. Mérito quidem. Beátus enim homo qui invénit sapiéntiam, et qui áffluit prudéntia. Quære ergo dum inveníri potest; et dum prope est, ínvoca illam.
     Vis audíre quam prope sit? Prope est verbum in corde tuo et in ore tuo: tantum illud recto si quæsíeris corde. Sic enim invénies corde sapiéntiam, ore áfflues prudéntia; sed afflúere, non efflúere vel evómere cura.
     Nimírum mel invenísti, si invenísti sapiéntiam; tantum ne multum cómedas, ne satiátus évomas illud. Sic cómede ut semper esúrias. Nam ipsa dicit: Qui edunt me, adhuc esúrient. Noli multum reputáre quod habes; noli satiári, ne évomas, et hoc ipsum quod vidéris habére, auferátur a te, quippe qui ante tempus quǽrere destitísti. Neque enim dum potest inveníri, dum prope est, ab inquisitióne vel invocatióne cessándum est. Aliter quoque sicut qui mel cómedit multum, ut ait idem Sálomon, non est ei bonum; ita qui scrutátor est maiestátis, opprimétur a glória.
     Sicut autem beátus homo qui invénit sapiéntiam: sic étiam beátus vir, vel beátior étiam qui morábitur in sapiéntia: forte enim hoc ad affluéntiam spectat.
     Sane in his tribus ore áffluis sapiéntia vel prudéntia, si sit in ore conféssio própriæ iniquitátis, si gratiárum áctio et vox laudis, si étiam sermo ædificatiónis. Nimírum corde créditur ad iustítiam, ore autem conféssio fit ad salútem. Atque in princípio quidem sermónis iustus accusátor est sui: nam in médio magnificáre Dóminum, in tértio quoque (si eátenus áffluit sapiéntia) ædificáre próximum debet.

RESPONSORIUM

Sap 7, 10ab. 11a; 8, 2ac

R. Super salútem et spéciem diléxi sapiéntiam et propósui pro luce habére illam; * Venérunt mihi ómnia bona páriter cum illa.
V. Hanc amávi et exquisívi a iuventúte mea, et amátor factus sum formæ illíus. * Venérunt mihi ómnia bona páriter cum illa.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui te in rectis et sincéris manére pectóribus ásseris, da nobis tua grátia tales exsístere, in quibus habitáre dignéris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)