lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 maius 2015
TEMPUS PASCHALE, hebd. V
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.

Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.

Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.

Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.

Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.

Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit. Allelúia.

Psalmus 104 (105)
Dominus promissionibus fidelis

Apostoli gentibus manifestant mirabilia Dei in adventu eius. (S. Athanasius)

I

1 Confitémini Dómino et invocáte nomen eius, *
      annuntiáte inter gentes ópera eius.

2 Cantáte ei et psállite ei, *
      meditámini in ómnibus mirabílibus eius.

3 Laudámini in nómine sancto eius, *
      lætétur cor quæréntium Dóminum. –

4 Quǽrite Dóminum et poténtiam eius, *
      quǽrite fáciem eius semper.

5 Mementóte mirabílium eius, quæ fecit, *
      prodígia eius et iudícia oris eius:

6 semen Abraham, servi eius, *
      fílii Iacob, elécti eius. –

7 Ipse Dóminus Deus noster; *
      in univérsa terra iudícia eius.

8 Memor fuit in sǽculum testaménti sui, *
      verbi, quod mandávit in mille generatiónes,

9 quod dispósuit cum Abraham, *
      et iuraménti sui ad Isaac. –

10 Et státuit illud Iacob in præcéptum *
      et Israel in testaméntum ætérnum

11 dicens: „Tibi dabo terram Chánaan *
      funículum hereditátis vestræ.“

12 Cum essent número brevi, *
      paucíssimi et peregríni in ea

13 et pertransírent de gente in gentem *
      et de regno ad pópulum álterum,

14 non permísit hóminem nocére eis *
      et corrípuit pro eis reges:

15 „Nolíte tángere christos meos *
      et in prophétis meis nolíte malignári.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit. Allelúia.

Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum. Allelúia.

II

16 Et vocávit famem super terram *
      et omne báculum panis contrívit.

17 Misit ante eos virum, *
      in servum venúmdatus est Ioseph.

18 Strinxérunt in compédibus pedes eius, *
      in ferrum intrávit collum eius,

19 donec veníret verbum eius, *
      elóquium Dómini purgáret eum. –

20 Misit rex et solvit eum, *
      princeps populórum, et dimísit eum;

21 constítuit eum dóminum domus suæ *
      et príncipem omnis possessiónis suæ,

22 ut erudíret príncipes eius sicut semetípsum *
      et senes eius prudéntiam docéret.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum. Allelúia.

Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne. Allelúia.

III

23 Et intrávit Israel in Ægýptum, *
      et Iacob peregrínus fuit in terra Cham.

24 Et auxit pópulum suum veheménter *
      et confortávit eum super inimícos eius.

25 Convértit cor eórum, ut odírent pópulum eius *
      et dolum fácerent in servos eius.

26 Misit Móysen servum suum, *
      Aaron, quem elégit.

27 Pósuit in eis verba signórum suórum *
      et prodigiórum in terra Cham. –

28 Misit ténebras et obscurávit, *
      et restitérunt sermónibus eius.

29 Convértit aquas eórum in sánguinem *
      et occídit pisces eórum.

30 Edidit terra eórum ranas *
      in penetrálibus regum ipsórum.

31 Dixit, et venit cœnomýia *
      et scínifes in ómnibus fínibus eórum.

32 Pósuit plúvias eórum grándinem, *
      ignem comburéntem in terra ipsórum.

33 Et percússit víneas eórum et ficúlneas eórum *
      et contrívit lignum fínium eórum. –

34 Dixit, et venit locústa *
      et bruchus, cuius non erat númerus,

35 et comédit omne fenum in terra eórum *
      et comédit fructum terræ eórum.

36 Et percússit omne primogénitum in terra eórum, *
      primítias omnis róboris eórum. –

37 Et edúxit eos cum argénto et auro; *
      et non erat in tríbubus eórum infírmus.

38 Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum, *
      quia incúbuit timor eórum super eos.

39 Expándit nubem in protectiónem *
      et ignem, ut lucéret eis per noctem. –

40 Petiérunt, et venit cotúrnix, *
      et pane cæli saturávit eos.

41 Dirúpit petram, et fluxérunt aquæ, *
      abiérunt in sicco flúmina.

42 Quóniam memor fuit verbi sancti sui *
      ad Abraham púerum suum. –

43 Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, *
      eléctos suos in lætítia.

44 Et dedit illis regiónes géntium, *
      et labóres populórum possedérunt,

45 ut custódiant iustificatiónes eius *
      et leges eius servent.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne. Allelúia.

V. Deus regenerávit nos in spem vivam, allelúia.
R. Per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

22, 10-21
Attestatio spei nostræ

     Dicit mihi Ioánni ángelus: «Ne signáveris verba prophetíæ libri huius; tempus enim prope est! Qui nocet, nóceat adhuc, et qui sórdidus est, sordéscat adhuc, et iustus iustítiam fáciat adhuc, et sanctus sanctificétur adhuc.
     Ecce vénio cito, et merces mea mecum est, réddere unicuíque sicut opus eius est. Ego Alpha et Omega, primus et novíssimus, princípium et finis. Beáti, qui lavant stolas suas, ut sit potéstas eórum super lignum vitæ, et portis intrent in civitátem. Foris canes et venéfici et impudíci et homicídæ et idólis serviéntes et omnis, qui amat et facit mendácium!
     Ego Iesus misi ángelum meum testificári vobis hæc super ecclésiis. Ego sum radix et genus David, stella spléndida matutína».
     Et Spíritus et sponsa dicunt: «Veni!». Et qui audit, dicat: «Veni!». Et qui sitit, véniat; qui vult, accípiat aquam vitæ gratis.
     Contéstor ego omni audiénti verba prophetíæ libri huius: Si quis apposúerit ad hæc, appónet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; et si quis abstúlerit de verbis libri prophetíæ huius, áuferet Deus partem eius de ligno vitæ et de civitáte sancta, de his, quæ scripta sunt in libro isto.
     Dicit, qui testimónium pérhibet istórum: «étiam, vénio cito». «Amen. Veni, Dómine Iesu!». Grátia Dómini Iesu cum ómnibus.

RESPONSORIUM

Ap 22, 16b. 17ab. 20; Is 55, 1a. 3a

R. Ego sum radix et genus David, stella spléndida matutína; et Spíritus et Sponsa dicunt: Veni; * et qui audit dicat: Veni. Amen. Veni, Dómine Iesu, allelúia.
V. Omnes sitiéntes, veníte ad aquas; inclináte aurem vestram et veníte ad me. * Et qui audit dicat: Veni. Amen. Veni, Dómine Iesu, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos

(Ps. 148, 1-2: CCL 40, 2165-2166)

Allelúia paschale

     Meditátio præséntis vitæ nostræ in laude Dei esse debet, quia exsultátio sempitérna futúræ nostræ vitæ, laus Dei erit; et nemo potest idóneus fíeri futúræ vitæ, qui non se ad illam modo exercúerit. Modo ergo laudámus Deum, sed et rogámus Deum. Laus nostra lætítiam habet, orátio gémitum. Promíssum est enim nobis áliquid quod nondum habémus; et quia verax est qui promísit, in spe gaudémus; quia tamen nondum habémus, in desidério gémimus. Bonum est nobis perseveráre in desidério, donec véniat quod promíssum est, et tránseat gémitus, succédat sola laudátio.
     Propter hæc duo témpora, unum quod nunc est in tentatiónibus et tribulatiónibus huius vitæ, álterum quod tunc erit in securitáte et exsultatióne perpétua, institúta est nobis étiam celebrátio duórum témporum, ante Pascha, et post Pascha. Illud quod est ante Pascha, signíficat tribulatiónem in qua modo sumus; quod vero nunc ágimus post Pascha, signíficat beatitúdinem in qua póstea érimus. Ante Pascha ergo quod celebrámus, hoc et ágimus; post Pascha autem quod celebrámus, significámus quod nondum tenémus. Proptérea illud tempus in ieiúniis et oratiónibus exercémus; hoc vero tempus relaxátis ieiúniis in láudibus ágimus. Hoc est enim: Allelúia, quod cantámus.
     In cápite enim nostro nobis utrúmque figurátum est, utrúmque demonstrátum est. Pássio Dómini osténdit nobis vitam præséntis necessitátis, quia opórtet laboráre et tribulári et ad extrémum mori; resurréctio vero et clarificátio Dómini osténdit nobis vitam quam acceptúri sumus.
     Nunc ergo, fratres, exhortámur vos ut laudétis Deum; et hoc est quod nobis omnes dícimus, quando dícimus: Allelúia. Laudáte Dóminum, dicis tu álteri, dicit ipse tibi; cum se omnes exhortántur, omnes fáciunt quod hortántur. Sed laudáte de totis vobis; id est, ut non sola lingua et vox vestra laudet Deum, sed et consciéntia vestra, vita vestra, facta vestra.
     Etenim laudámus modo in ecclésia quando congregámur; cum quisque discédit ad própria, quasi cessat laudáre Deum. Non cesset bene vívere, et semper laudat Deum. Tunc désinis laudáre Deum, quando a iustítia, et ab eo quod illi placet, declínas. Nam si a vita bona numquam declínes, lingua tua tacet, vita tua clamat; et aures Dei ad cor tuum. Quómodo enim aures nostræ ad voces nostras, sic aures Dei ad cogitatiónes nostras.

RESPONSORIUM

Io 16, 20

R. Tristítia vestra * vertétur in gáudium, allelúia.
V. Mundus autem gaudébit, vos contristabímini; sed tristítia vestra * vertétur in gáudium, allelúia.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens ætérne Deus, qui nobis regeneratióne baptísmatis cæléstem vitam conférre dignátus es, præsta, quǽsumus, ut, quos immortalitátis éfficis iustificándo capáces, usque ad plenitúdinem glóriæ, te moderánte, pervéniant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)