lat

BREVIARIUM ROMANUM

26 augustus 2015
PER ANNUM, hebd. XXI
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Rerum creátor óptime
rectórque noster, réspice;
nos a quiéte nóxia
mersos sopóre líbera.

Te, sancte Christe, póscimus;
ignósce tu crimínibus,
ad confiténdum súrgimus
morásque noctis rúmpimus.

Mentes manúsque tóllimus,
Prophéta sicut nóctibus
nobis geréndum prǽcipit
Paulúsque gestis cénsuit.

Vides malum quod géssimus;
occúlta nostra pándimus,
preces geméntes fúndimus;
dimítte quod peccávimus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Scientiárum Dómino,
sit tibi iubilátio,
qui nostra vides íntima
tuáque foves grátia.

Qui bonum, pastor óptime,
dum servas, quæris pérditum,
in páscuis ubérrimis
nos iunge piis grégibus,

Ne terror iræ iúdicis
nos hædis iungat réprobis,
sed simus temet iúdice
oves ætérnæ páscuæ.

Tibi, Redémptor, glória,
honor, virtus, victória,
regnánti super ómnia
per sæculórum sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Psalmus 17 (18), 2-30
Gratiarum actio pro salute et victoria

In illa hora factus est terræmotus magnus. (Ap 11, 13)

I

2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
3     Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
   Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
      protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.

4 Laudábilem invocábo Dóminum, *
      et ab inimícis meis salvus ero. –

5 Circumdedérunt me fluctus mortis, *
      et torréntes Bélial conturbavérunt me;

6 funes inférni circumdedérunt me, *
      præoccupavérunt me láquei mortis.

7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
      et ad Deum meum clamávi;
   exaudívit de templo suo vocem meam, *
      et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

II

8 Commóta est et contrémuit terra; †
      fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, *
      quóniam irátus est.

9 Ascéndit fumus de náribus eius, †
      et ignis de ore eius dévorans; *
      carbónes succénsi processérunt ab eo.

10 Inclinávit cælos et descéndit, *
      et calígo sub pédibus eius. –

11 Et ascéndit super cherub et volávit, *
      ferebátur super pennas ventórum.

12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
      in circúitu eius tabernáculum eius, *
      tenebrósa aqua, nubes áeris.

13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, *
      grando et carbónes ignis. –

14 Et intónuit de cælo Dóminus, †
      et Altíssimus dedit vocem suam: *
      grando et carbónes ignis.

15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
      fúlgura iecit et conturbávit eos.

16 Et apparuérunt fontes aquárum, *
      et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
    ab increpatióne tua, Dómine, *
      ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. –

17 Misit de summo et accépit me *
      et assúmpsit me de aquis multis;

18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
      et ab his, qui odérunt me, *
      quóniam confortáti sunt super me.

19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
      et factus est Dóminus fulciméntum meum;

20 et edúxit me in latitúdinem, *
      salvum me fecit, quóniam vóluit me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

III

21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,

22 quia custodívi vias Dómini, *
      nec ímpie recéssi a Deo meo.

23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
      et iustítias eius non réppuli a me;

24 et fui immaculátus cum eo *
      et observávi me ab iniquitáte.

25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. –

26 Cum sancto sanctus eris *
      et cum viro innocénte ínnocens eris

27 et cum elécto eléctus eris *
      et cum pervérso cállidus eris.

28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
      et óculos superbórum humiliábis.

29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
      Deus meus illúminat ténebras meas.

30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
      et in Deo meo transíliam murum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

V. Omnes mirabántur in verbis grátiæ.
R. Quæ procedébant de ore ipsíus.

LECTIO PRIOR

De libro Ieremíæ prophétæ

2, 1-13. 20-25
Infidelitas populi Dei

     Factum est verbum Dómini ad me dicens: «Vade et clama in áuribus Ierúsalem dicens: Hæc dicit Dóminus: Recordátus sum tui, caritátis adulescéntiæ tuæ et amóris desponsatiónis tuæ, quando secúta es me in desérto, in terra, quæ non seminátur. Sanctus Dómino Israel, primítiæ frugum eius; omnes, qui devorábant eum, delinquébant; mala veniébant super eos, dicit Dóminus. Audíte verbum Dómini, domus Iacob et omnes cognatiónes domus Israel. Hæc dicit Dóminus: Quid invenérunt patres vestri in me iniquitátis, quia elongavérunt a me et ambulavérunt post vanitátem et vani facti sunt? Et non dixérunt: “Ubi est Dóminus, qui ascéndere nos fecit de terra Ægýpti, qui tradúxit nos per desértum, per terram inhabitábilem et ínviam, per terram sitis et calíginis, per terram, in qua non ambulávit vir, neque habitávit homo?”. Et indúxi vos in terram hortórum, ut comederétis fructum eius et óptima illíus, et ingréssi contaminástis terram meam et hereditátem meam posuístis in abominatiónem. Sacerdótes non dixérunt: “Ubi est Dóminus?”. Et tractántes legem nesciérunt me, et pastóres prævaricáti sunt in me, et prophétæ prophetavérunt in Baal et, quæ nihil prosunt, secúti sunt. Proptérea adhuc iudício conténdam vobíscum, ait Dóminus, et cum fíliis filiórum vestrórum disceptábo. En transíte ad ínsulas Cetthim et vidéte et in Cedar míttite et consideráte veheménter et vidéte, si factum est huiuscémodi: si mutávit gens deos, et certe ipsi non sunt dii; pópulus vero meus mutávit glóriam suam in id, quod nihil prodest. Obstupéscite, cæli, super hoc et inhorréscite supra modum, dicit Dóminus. Duo enim mala fecit pópulus meus: me dereliquérunt fontem aquæ vivæ, ut fóderent sibi cistérnas. A sǽculo confregísti iugum tuum, rupísti víncula tua et dixísti: “Non sérviam”. In omni enim colle sublími et sub omni ligno frondóso tu prosternebáris méretrix. Ego autem plantávi te víneam eléctam, omne semen verum; quómodo ergo convérsa es in pálmites víneæ aliénæ? Si láveris te nitro et multiplicáveris tibi herbam fullónum, maculáta es in iniquitáte tua coram me, dicit Dóminus Deus. Quómodo dicis: “Non sum pollúta, post Báalim non ambulávi”? Vide viam tuam in conválle, scito quid féceris: camélus levis contórquens vias suas. Onager assuétus in solitúdine, in desidério ánimæ suæ áttrahit áerem; libídinem eius quis avértet? Omnes, qui quærunt eam, non defícient, in ménstruis eius invénient eam. Próhibe pedem tuum a nuditáte et guttur tuum a siti. Et dixísti: “Vanum est, nequáquam; adamávi quippe aliénos et post eos ambulábo”».“
 

RESPONSORIUM

Ier 2, 21; Mt 21, 43; Is 5, 7b

R. Ego plantávi te víneam eléctam, omne semen verum; quómodo ergo convérsa es in pálmites víneæ aliénæ? * ídeo auferétur a vobis regnum Dei, et dábitur genti faciénti fructus eius.
V. Exspectávi ut fáceret iudícium, et ecce iníquitas, et iustítiam, et ecce nequítia. * ídeo auferétur a vobis regnum Dei, et dábitur genti faciénti fructus eius.

LECTIO ALTERA

Ex Instructiónibus sancti Columbáni abbátis

(Instr. 13, De Christo fonte vitae, 1-2: Opera, Dublin 1957, 116-118)

Qui sitit, veniat ad me et bibat

     Fratres caríssimi, dictis nostris aures præbéte, quasi áliquid necessárium auditúri; et ánimi vestri sitim divíni fontis undis, de quo nunc dícere cúpimus, refocilláte, sed non exstínguite; bíbite, sed non satiámini, iam enim vocat nos ad se fons vivus, fons vitæ, et dicit: Qui sitit, véniat ad me et bibat.
     Quid bibátis, intellégite. Dicat vobis Ieremías, dicat vobis fons ipse: Me autem dereliquérunt, fontem aquæ vivæ, dicit Dóminus. Dóminus ergo ipse, Deus noster Iesus Christus, est fons vitæ, et ídeo invítat nos ad se fontem, ut illum bibámus. Bibit eum qui amat; bibit qui Dei verbo satiátur; qui satis díligit, satis desíderat; bibit qui sapiéntiæ amóre flagrat.
     Vidéte unde iste fons manat: inde enim unde et panis descéndit; quia idem est qui panis et fons, Fílius únicus, Deus noster Christus Dóminus, quem semper esuríre debémus. Licet eum edámus amándo, devorémus licet desiderándo, adhuc eum quasi esuriéntes desiderémus. Símili modo ut fontem, eum semper dilectiónis nimietáte bibámus; eum semper desidérii plenitúdine bibámus et suavitáte quadam eius dulcédinis delectémur.
     Dulcis enim et suávis Dóminus; licet eum edámus et bibámus, tamen semper esuriámus et sitiámus, quia cibus noster et potus, non totus umquam sumi potest et bibi; qui licet súmitur, non consúmitur, licet bíbitur, non adímitur, quia panis noster ætérnus est et fons noster perénnis est, fons noster dulcis est. Unde dicit Prophéta: Qui sitítis, ite ad fontem; sitiéntium enim, non saturántium iste fons; et ídeo esuriéntes, quos álibi beatificávit, ad se vocat, quibus numquam bíbere satis sit, sed quanto plus háuserint, tanto plus sítient.
     Mérito, fratres, fons sapiéntiæ Verbum Dei in excélsis a nobis desiderándus, quæréndus, semper amándus sit, in quo sunt, iuxta Apóstoli dictum, omnes thesáuri sapiéntiæ et sciéntiæ abscónditi, quos hauríre vocat qui sítiunt.
     Si sitis, bibe fontem vitæ; si ésuris, ede panem vitæ. Beáti qui esúriunt hunc panem et sítiunt hunc fontem; semper enim edéntes et bibéntes adhuc édere et bíbere desíderant. Dulce enim nimis est, quod semper éditur et bíbitur, et semper esurítur et sitítur, semper gustátur et semper desiderátur; unde rex prophéta dicit: Gustáte et vidéte, quam dulcis est, quam suávis est Dóminus.

RESPONSORIUM

Io 7, 37-38

R. Stabat Iesus et clamábat dicens: * Si quis sitit, véniat ad me et bibat.
V. Qui credit in me, flúmina de ventre eius fluent aquæ vivæ. * Si quis sitit, véniat ad me et bibat.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui fidélium mentes uníus éfficis voluntátis, da pópulis tuis id amáre quod prǽcipis, id desideráre quod promíttis, ut, inter mundánas varietátes, ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gáudia. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)