lat

BREVIARIUM ROMANUM

4 september 2017
PER ANNUM, hebd. XXII
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Ipsum nunc nobis tempus est
quo voce evangélica
ventúrus sponsus créditur,
regni cæléstis cónditor.

Occúrrunt sanctæ vírgines
óbviam tunc advéntui,
gestántes claras lámpadas,
magno lætántes gáudio.

Stultæ vero quæ rémanent
exstínctas habent lámpadas,
frustra pulsántes iánuam,
clausa iam regni régia.

Nunc vigilémus sóbrii
gestántes mentes spléndidas,
ut veniénti Dómino
digni currámus óbviam.

Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.

Diurno tempore:

Vita sanctórum, via, spes salúsque,
Christe, largítor probitátis atque
cónditor pacis, tibi voce, sensu
   pángimus hymnum:

Cuius est virtus manifésta totum
quod pii possunt, quod habent, quod ore,
corde vel factis cúpiunt, amóris
   igne flagrántes.

Témporum pacem, fídei tenórem,
lánguidis curam veniámque lapsis,
ómnibus præsta páriter beátæ
   múnera vitæ.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
   glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Psalmus 30 (31), 2-17. 20-25
Afflicti supplicatio cum fiducia

Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)

I

2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
      in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
      accélera, ut éruas me.
  Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
      ut salvum me fácias. –

4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
      et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
      quóniam tu es fortitúdo mea. –

6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
      redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
      ego autem in Dómino sperávi.

8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
      quóniam respexísti humilitátem meam;
   agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †

9     nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
      statuísti in loco spatióso pedes meos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

II

10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
       conturbátus est in mæróre óculus meus, *
       ánima mea et venter meus.

11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
       et anni mei in gemítibus;
    infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
       et ossa mea contabuérunt. –

12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
       et vicínis meis valde et timor notis meis: *
       qui vidébant me foras, fugiébant a me.

13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
       factus sum tamquam vas pérditum.

14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
       horror in circúitu;
    in eo dum convenírent simul advérsum me, *
       auférre ánimam meam consiliáti sunt. -

15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
       dixi: "Deus meus es tu, *

16    in mánibus tuis sortes meæ."
    Eripe me de manu inimicórum meórum *
       et a persequéntibus me;

17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
       salvum me fac in misericórdia tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

Psalmus 30 (31) III

20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
       quam abscondísti timéntibus te.
    Perfecísti eis, qui sperant in te, *
       in conspéctu filiórum hóminum.

21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
       a conturbatióne hóminum;
    próteges eos in tabernáculo *
       a contradictióne linguárum. –

22 Benedíctus Dóminus, *
       quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.

23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
       "Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
    Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
       dum clamárem ad te. –

24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
       fidéles consérvat Dóminus *
       et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.

25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
       omnes, qui sperátis in Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

V. Dírige me, Dómine, in veritáte tua, et doce me.
R. Quia tu es Deus salútis meæ.

LECTIO PRIOR

De libro Ieremíæ prophétæ

19, 1-5. 10 – 20, 6
Actio symbolica: laguncula fracta

     Hæc dicit Dóminus: «Vade et eme lagúnculam fíguli tésteam et áccipe de senióribus pópuli et de senióribus sacerdótum et egrédere ad vallem Benénnom, quæ est iuxta intróitum portæ Fictílium, et prædicábis ibi verba, quæ ego loquar ad te, et dices: Audíte verbum Dómini, reges Iudæ et habitatóres Ierúsalem: Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israel: Ecce ego indúcam afflictiónem super locum istum, ita ut omnis qui audíerit illam, tínniant aures eius, eo quod derelíquerint me et aliénum fécerint locum istum et sacrificáverint in eo diis aliénis, quos nesciérunt ipsi et patres eórum et reges Iudæ; et replevérunt locum istum sánguine innocéntium; et ædificavérunt excélsa Baal ad comburéndos fílios suos igne in holocáustum Baal: quæ non præcépi, nec locútus sum, nec ascendérunt in cor meum.
     Et cónteres lagúnculam in óculis virórum, qui ibunt tecum, et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Sic cónteram pópulum istum et civitátem istam, sicut contéritur vas fíguli, quod non potest ultra instaurári; et in Topheth sepeliéntur, eo quod non sit álius locus ad sepeliéndum. Sic fáciam loco huic, ait Dóminus, et habitatóribus eius, ut ponam civitátem istam sicut Topheth; et erunt domus Ierúsalem et domus regum Iudæ sicut locus Topheth, immúndæ: omnes domus, in quarum domátibus sacrificavérunt omni milítiæ cæli et libavérunt libámina diis aliénis».
     Venit autem Ieremías de Topheth, quo míserat eum Dóminus ad prophetándum, et stetit in átrio domus Dómini et dixit ad omnem pópulum: «Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israel: Ecce ego indúcam super civitátem hanc et super omnes urbes eius univérsa mala, quæ locútus sum advérsum eam, quóniam induravérunt cervícem suam ut non audírent sermónes meos».
     Et audívit Phassur fílius Emmer sacérdos, qui constitútus erat princeps in domo Dómini, Ieremíam prophetántem sermónes istos; et percússit Phassur Ieremíam prophétam et misit eum in nervum, quod erat in porta Béniamin superióre in domo Dómini. Cumque illuxísset in crástinum, edúxit Phassur Ieremíam de nervo, et dixit ad eum Ieremías: «Non Phassur vocávit Dóminus nomen tuum, sed Pavórem úndique. Quia hæc dicit Dóminus: Ecce ego dabo te in pavórem, te et omnes amícos tuos, et córruent gládio inimicórum suórum, et óculi tui vidébunt; et omnem Iudam dabo in manu regis Babylónis, et tradúcet eos in Babylónem et percútiet eos gládio. Et dabo univérsam substántiam civitátis huius et omnem labórem eius omnéque prétium et cunctos thesáuros regum Iudæ dabo in manu inimicórum eórum et dirípient eos et tollent et ducent in Babylónem. Tu autem, Phassur, et omnes habitatóres domus tuæ, íbitis in captivitátem; et in Babylónem vénies et ibi moriéris ibíque sepeliéris, tu et omnes amíci tui, quibus prophetásti mendácium».

RESPONSORIUM

Cf. Mt 23, 27; cf. Ier 19, 15

R. Ierúsalem, quæ occídis prophétas et lápidas eos qui ad te missi sunt, * Quótiens vólui congregáre fílios tuos, quemádmodum gallína cóngregat pullos suos sub alas, et noluísti?
V. Indurásti cervícem tuam, ut non audíres sermónes meos. * Quótiens vólui congregáre fílios tuos, quemádmodum gallína cóngregat pullos suos sub alas, et noluísti?

LECTIO ALTERA

E Libro De imitatióne Christi

(Lib. 3, 3)

Ego docui prophetas meos

     Audi, fili, verba mea, verba suavíssima, omnem philosophórum et sapiéntium huius mundi sciéntiam excedéntia. Verba mea spíritus et vita sunt, nec humáno sensu pensánda.
     Non sunt ad vanam complacéntiam trahénda, sed in siléntio audiénda et cum omni humilitáte atque magno afféctu suscipiénda.
     Et dixi: Beátus quem tu erudíeris, Dómine, et de lege tua docúeris eum: ut mítiges ei a diébus malis, et non desolétur in terra.
     Ego, inquit Dóminus, dócui prophétas ab inítio et usque nunc non cesso ómnibus loqui, sed multi ad vocem meam surdi sunt et duri.
     Plures mundum libéntius áudiunt quam Deum; facílius sequúntur carnis suæ appetítum quam Dei beneplácitum.
     Promíttit mundus temporália et parva, et servítur ei aviditáte magna; ego promítto summa et ætérna, et torpéscunt mortálium corda.
     Quis tanta cura mihi in ómnibus servit et obœdit, sicut mundo et dóminis eius servítur?
     Erubésce ergo, serve piger et querulóse, quod illi paratióres inveniúntur ad perditiónem quam tu ad vitam.
     Gaudent illi ámplius ad vanitátem quam tu ad veritátem.
     Equidem a spe sua nonnúmquam frustrántur, sed promíssio mea néminem fallit, nec confidéntem mihi dimíttit inánem.
     Quod promísi dabo, quod dixi implébo, si tamen usque in finem fidélis in dilectióne mea quis permánserit.
     Ego remunerátor sum ómnium bonórum, et fortis probátor ómnium devotórum.
     Scribe verba mea in corde tuo et pertrácta diligénter: erunt enim in témpore tentatiónis valde necessária.
     Quod non intéllegis cum legis, cognósces in die visitatiónis.
     Duplíciter sóleo eléctos meos visitáre: tentatióne scílicet et consolatióne.
     Et duas lectiónes eis lego cotídie: unam increpándo eórum vítia, álteram exhortándo ad virtútum increménta.
     Qui habet verba mea et spernit ea, habet qui iúdicet eum in novíssimo die.

RESPONSORIUM

Cf. Prov 23, 26; 1, 9; 5, 1

R. Præbe, fili, cor tuum mihi, et óculi tui vias meas custódiant, * Ut addátur grátia cápiti tuo.
V. Atténde, fili mi, ad sapiéntiam meam, et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam. * Ut addátur grátia cápiti tuo.

ORATIO

Orémus:
Deus virtútum, cuius est totum quod est óptimum, ínsere pectóribus nostris tui nóminis amórem, et præsta, ut in nobis, religiónis augménto, quæ sunt bona nútrias, ac, vigilánti stúdio, quæ sunt nutríta custódias. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)