Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 | 31 |
S. Ioannis Bosco, presbyteri, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)
I
1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –
3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
qui sanat omnes infirmitátes tuas;
4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;
5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –
6 Fáciens iustítias Dóminus *
et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
7 Notas fecit vias suas Móysi, *
fíliis Israel adinventiónes suas.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Non in perpétuum conténdet, *
neque in ætérnum irascétur.
10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –
11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
præváluit misericórdia eius super timéntes eum;
12 quantum distat ortus ab occidénte, *
longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
misértus est Dóminus timéntibus se.
14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
recordátus est quóniam pulvis sumus.
15 Homo sicut fenum dies eius, *
tamquam flos agri sic efflorébit.
16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
et non cognóscet eum ámplius locus eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
et usque in ætérnum super timéntes eum; *
et iustítia illíus in fílios filiórum,
18 in eos, qui servant testaméntum eius *
et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.
19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –
20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
in audiéndo vocem sermónum eius.
21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
in omni loco dominatiónis eius. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
V.
Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R.
Et exercébor in mirabílibus tuis.
LECTIO PRIOR
De Epístola prima ad Thessalonicénses
De tempóribus et moméntis, fratres, non indigétis, ut scribátur vobis, ipsi enim diligénter scitis quia dies Dómini
sicut fur in nocte ita véniet. Cum enim díxerint: «Pax et secúritas», tunc repentínus eis supervéniet intéritus,
sicut dolor in útero habénti, et non effúgient. Vos autem, fratres, non estis in ténebris, ut vos dies ille tamquam
fur comprehéndat; omnes enim vos fílii lucis estis et fílii diéi. Non sumus noctis neque tenebrárum; ígitur non dormiámus
sicut céteri, sed vigilémus et sóbrii simus.
Qui enim dórmiunt, nocte dórmiunt, et qui ébrii sunt, nocte inebriántur; nos autem, qui diéi sumus, sóbrii simus, indúti
lorícam fídei et caritátis et gáleam spem salútis; quóniam non pósuit nos Deus in iram sed in acquisitiónem salútis per
Dóminum nostrum Iesum Christum, qui mórtuus est pro nobis, ut sive vigilémus sive dormiámus, simul cum illo vivámus.
Propter quod consolámini ínvicem et ædificáte altérutrum, sicut et fácitis.
Rogámus autem vos, fratres, ut novéritis eos, qui labórant inter vos et præsunt vobis in Dómino et monent vos, ut habeátis
illos superabundánter in caritáte propter opus illórum. Pacem habéte inter vos. Hortámur autem vos, fratres: Corrípite
inquiétos, consolámini pusillánimes, suscípite infírmos, longánimes estóte ad omnes. Vidéte, ne quis malum pro malo alícui
reddat, sed semper, quod bonum est, sectámini et in ínvicem et in omnes. Semper gaudéte, sine intermissióne oráte, in ómnibus
grátias ágite; hæc enim volúntas Dei est in Christo Iesu erga vos. Spíritum nolíte exstínguere, prophetías nolíte spérnere;
ómnia autem probáte, quod bonum est tenéte, ab omni spécie mala abstinéte vos.
Ipse autem Deus pacis sanctíficet vos per ómnia, et ínteger spíritus vester et ánima et corpus sine queréla in advéntu
Dómini nostri Iesu Christi servétur. Fidélis est, qui vocat vos, qui étiam fáciet.
Fratres, oráte étiam pro nobis.
Salutáte fratres omnes in ósculo sancto. Adiúro vos per Dóminum, ut legátur epístula ómnibus frátribus.
Grátia Dómini nostri Iesu Christi vobíscum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Ioánnis Bosco, presbýteri
In primis, si vidéri cúpimus sollíciti veræ beatitúdinis nostrórum alumnórum quo facílius eos inducámus ad própria offícia adimplénda, opórtet ne
umquam obliviscámini vos vices ágere paréntum iúvenum dilectórum, pro quibus semper amánter adlaborávi, stúdui et sacerdotália múnera exércui,
et non ego solus, sed tota Salesiána socíetas.
Quóties, filíoli mei, in meo non brevi currículo mihi persuadéndum fuit de huiúsmodi magna veritáte! Facílius est irásci quam sustinére, púero
minári quam persuadére; dicam immo commódius esse nostræ impatiéntiæ et supérbiæ pœna affícere pervicáces pótius quam eos corrígere, fírmiter suavitérque tolerándo.
Caritátem tamen Pauli vobis comméndo, qua ipse se gerébat in neóphytos, quæ sæpe ad lácrimas eum adducébat et ad supplicatiónem, quando eos parum
dóciles et suæ dilectióni obniténtes inveniébat.
Cavéte ne quis iúdicet vos veheménti ánimi ímpetu commovéri. Diffícile est in puniéndo illam ánimi constántiam serváre, quæ necessária est,
ne dúbium exoriátur nos ad ostendéndam nostram auctoritátem ágere vel ad ánimi ímpetum effundéndum.
Ut fílios aspiciámus eos, in quos áliqua potéstas est nobis exercénda. Constituámus nos quasi in eórum famulátum, quemádmodum Iesus, qui ad
obœdiéndum venit, non ad imperándum, pudeátque nos ipsíus speciéi dominándi; nec dominémur in ipsis, nisi ad mélius eísdem serviéndum.
Huiúsmodi erat agéndi rátio Iesu cum Apóstolis, qui eos, ignorántes et rudes, immo et parum fidéles sustinébat, et in peccatóres se ea cum
benignitáte et familiári amicítia gerébat, ut álii stupórem, álii vero scándalum concíperent, aliíque dénique spem a Deo impetrándi véniam.
Ideóque nobis mandávit ut essémus mites et húmiles corde.
Nostri sunt fílii, quaprópter cum eórum erróres compéscimus, omnem iram deponámus vel ádeo temperémus quasi omníno exstinxérimus.
Non in ánimo concitátio, non in óculis contémptio, non in ore contumélia, sed misericórdia in præsénti, spes futúri témporis, ut veros decet
patres, qui veræ stúdeant correctióni et emendatióni.
In gravíssimis rerum adiúnctis præstat Deum supplíciter et humíliter exoráre, quam verbórum flumen emíttere, quæ, dum audiéntium ánimos offéndunt,
nullam sóntibus áfferunt utilitátem.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beátum Ioánnem presbýterum adulescéntium patrem et magístrum excitásti, concéde, quǽsumus, ut, eódem caritátis igne
succénsi, ánimas quǽrere tibíque soli servíre valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)