lat

BREVIARIUM ROMANUM

27 martius 2018
Feria Tertia Hebd. Sanctæ


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Pange, lingua, gloriósi
prœlium certáminis,
et super crucis tropǽo
dic triúmphum nóbilem,
quáliter redémptor orbis
immolátus vícerit.

De paréntis protoplásti
fraude factor cóndolens,
quando pomi noxiális
morte morsu córruit,
ipse lignum tunc notávit,
damna ligni ut sólveret.

Hoc opus nostræ salútis
ordo depopóscerat,
multifórmis perditóris
arte ut artem fálleret,
et medélam ferret inde,
hostis unde lǽserat.

Quando venit ergo sacri
plenitúdo témporis,
missus est ab arce Patris
Natus, orbis cónditor,
atque ventre virgináli
carne factus pródiit.

Lustra sex qui iam perácta
tempus implens córporis,
se volénte, natus ad hoc,
passióni déditus,
agnus in crucis levátur
immolándus stípite.

Æqua Patri Filióque,
ínclito Paráclito,
sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória,
cuius alma nos redémit
atque servat grátia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Psalmus 36 (37)
Sors malorum et iustorum

Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)

I

1 Noli æmulári in malignántibus, *
      neque zeláveris faciéntes iniquitátem,

2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
      et quemádmodum herba virens décident. –

3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
      et inhabitábis terram et pascéris in fide.

4 Delectáre in Dómino, *
      et dabit tibi petitiónes cordis tui. –

5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
      et ipse fáciet;

6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
      et iudícium tuum tamquam merídiem. –

7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
      noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
      in hómine, qui molítur insídias.

8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
      noli æmulári, quod vertit ad malum,

9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
      sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –

10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
       et quæres locum eius et non invénies.

11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
       et delectabúntur in multitúdine pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

II

12 Insidiábitur peccátor iusto *
       et stridébit super eum déntibus suis.

13 Dóminus autem irridébit eum, *
       quóniam próspicit quod véniet dies eius. –

14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
       intendérunt arcum suum,
    ut deíciant páuperem et ínopem, *
       ut trucídent recte ambulántes in via.

15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
       et arcus eórum confringétur. –

16 Mélius est módicum iusto *
       super divítias peccatórum multas,

17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
       confírmat autem iustos Dóminus. –

18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
       et heréditas eórum in ætérnum erit.

19 Non confundéntur in témpore malo *
       et in diébus famis saturabúntur. –

20 Quia peccatóres períbunt, †
       inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
       quemádmodum fumus defícient. –

21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
       iustus autem miserétur et tríbuet.

22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
       maledícti autem eius exterminabúntur. –

23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
       et viam eius volet.

24 Cum cecíderit, non collidétur, *
       quia Dóminus susténtat manum eius. –

25 Iúnior fui et sénui †
       et non vidi iustum derelíctum, *
       nec semen eius quǽrens panem.

26 Tota die miserétur et cómmodat, *
       et semen illíus in benedictióne erit. –

27 Declína a malo et fac bonum, *
       et inhabitábis in sǽculum sǽculi,

28 quia Dóminus amat iudícium *
       et non derelínquet sanctos suos.
    Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
       et semen impiórum exterminábitur.

29 Iusti autem hereditábunt terram *
       et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

III

30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
       et lingua eius loquétur iudícium;

31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
       et non vacillábunt gressus eius.

32 Consíderat peccátor iustum *
       et quærit mortificáre eum;

33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
       nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –

34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
       et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
       cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.

35 Vidi ímpium superexaltátum *
       et elevátum sicut cedrum viréntem;

36 et transívit, et ecce non erat, *
       et quæsívi eum, et non est invéntus. –

37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
       quóniam est postéritas hómini pacífico.

38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
       postéritas impiórum exterminábitur.

39 Salus autem iustórum a Dómino, *
       et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.

40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
       et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
       quia speravérunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

V. Cum exaltátus fúero a terra.
R. Omnia traham ad meípsum.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Hebrǽos

12, 1-13
Christo duce ad certámen curramus

     Fratres: Tantam habéntes circumpósitam nobis nubem téstium, deponéntes omne pondus et circúmstans nos peccátum, per patiéntiam currámus ad propósitum nobis certámen, aspiciéntes in auctórem fídei et consummatórem Iesum, qui pro gáudio sibi propósito sustínuit crucem, confusióne contémpta, atque in déxtera throni Dei sedet. Recogitáte enim eum, qui talem sustínuit a peccatóribus advérsum semetípsum contradictiónem, ut ne fatigémini ánimis vestris deficiéntes.
     Nondum usque ad sánguinem restitístis advérsus peccátum repugnántes et oblíti estis exhortatiónis, quæ vobis tamquam fíliis lóquitur: «Fili mi, noli neglégere disciplínam Dómini, neque defícias, dum ab eo argúeris: quem enim díligit, Dóminus castígat, flagéllat autem omnem fílium, quem récipit».
     Ad disciplínam suffértis; tamquam fílios vos tractat Deus. Quis enim fílius, quem non córripit pater? Quod si extra disciplínam estis, cuius partícipes facti sunt omnes, ergo adulteríni et non fílii estis! Deínde patres quidem carnis nostræ habebámus eruditóres et reverebámur; non multo magis obtemperábimus Patri spirítuum et vivémus? Et illi quidem ad tempus paucórum diérum, secúndum quod videbátur illis, castigábant, hic autem ad id, quod útile est ad participándam sanctitátem eius. Omnis autem disciplína in præsénti quidem vidétur non esse gáudii sed mæróris, póstea autem fructum pacíficum exercitátis per eam reddit iustítiæ.
     Propter quod remíssas manus et solúta génua erígite et gressus rectos fácite pédibus vestris, ut, quod claudum est, non extorqueátur, magis autem sanétur.

RESPONSORIUM

Hebr 12, 2; Flp 2, 8

R. Auctor fídei et consummátor Iesus, pro gáudio sibi propósito, sustínuit crucem, confusióne contémpta, * atque in déxtera throni Dei sedet.
V. Humiliávit semetípsum, factus obœdiens usque ad mortem. * Atque in déxtera throni Dei sedet.

LECTIO ALTERA

E Libro sancti Basilíi Magni epíscopi De Spíritu Sancto

(Cap. 15, 35: PG 32, 127-130)

Una est pro mundo mors, et una ex mórtuis resurrectio

     Dei ac Servatóris nostri circa hóminem dispensátio revocátio est a lapsu, reditúsque ad Dei familiaritátem ab alienatióne quam indúxit inobœdiéntia. Hanc ob causam advéntus Christi in carne evangélicæ conversatiónis formæ, afflictiónes, crux, sepultúra, resurréctio, ut homo, qui salvus fit per imitatiónem Christi, véterem illam filiórum adoptiónem recípiat.
     Itaque necessárium est ad vitæ perfectiónem Christum imitári, non solum in exémplis, quæ in vita demonstrávit, lenitátis, humilitátis ac patiéntiæ, verum étiam ipsíus mortis, sicut Paulus ait Christi imitátor: Conformátus morti eius, si modo pervéniam ad resurrectiónem ex mórtuis.
     Quómodo ígitur fit, ut simus in similitúdine mortis eius? Consepúlti cum illo per baptísma. Quis ígitur est modus sepultúræ, aut quis ex imitatióne fructus? Primum quidem necésse est vitæ prióris sériem interrúmpi. Id autem nemo potest cónsequi nisi natus dénuo, iuxta Dómini vocem; síquidem regenerátio, uti ipsum étiam nomen declárat, alteríus vitæ inítium est. Quare ántequam álteram vitam incípias, opórtet prióri finem impónere. Quemádmodum enim in his qui stádii finem assecúti sese refléctunt, státio quædam et réquies inter contrárias motiónes interpónitur, sic et in mutatióne vitæ videbátur necessárium ut mors inter priórem et posteriórem vitam intercéderet, quæ et præcedéntia fíniat et inítium det sequéntibus.
     Quómodo ígitur asséquimur descénsum ad ínferos? Christi sepultúram imitántes per baptísmum. Eórum enim qui baptizántur córpora, quodámmodo in aquis sepeliúntur. Proin depositiónem óperum carnis arcáno modo signíficat baptísmus, iuxta Apóstolum dicéntem: Circumcísi estis circumcisióne non facta manu, in exspoliatióne córporis carnis, in circumcisióne Christi, sepúlti cum illo in baptísmo. Ac baptísma quodam modo repúrgat ánimam a sórdibus, quæ ei a carnáli sensu accédunt, iuxta id quod scriptum est: Lavábis me, et super nivem dealbábor. Hanc ob causam unum nóvimus salutíferum baptísma; quandóquidem una est pro mundo mors et una ex mórtuis resurréctio, quarum figúra est baptísma.

RESPONSORIUM

Rom 6, 3. 5. 4

R. Quicúmque baptizáti sumus in Christo Iesu, in mortem ipsíus baptizáti sumus. * Si enim complantáti facti sumus similitúdini mortis eius, sed et resurrectiónis érimus.
V. Consepúlti sumus cum illo per baptísmum in mortem. * Si enim complantáti facti sumus similitúdini mortis eius, sed et resurrectiónis érimus.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, da nobis ita domínicæ passiónis sacraménta perágere, ut indulgéntiam percípere mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)