| Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
|---|---|---|---|---|---|---|
| 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
| 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
| 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
| 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
| 27 | 28 | 29 | 30 | 31 | ||
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Magi vidéntes párvulum
eóa promunt múnera,
stratíque votis ófferunt
tus, myrrham et aurum régium.
Agnósce clara insígnia
virtútis ac regni tui,
Puer, cui trinam Pater
prædestinávit índolem:
Regem Deúmque annúntiant
thesáurus et fragrans odor
turis Sabǽi, at mýrrheus
pulvis sepúlcrum prǽdocet.
O sola magnárum úrbium
maior Bethlem, cui cóntigit
ducem salútis cǽlitus
incorporátum gígnere!
Hunc et prophétis téstibus
îsdémque signatóribus
testátor et sator iubet
adíre regnum et cérnere:
Regnum quod ambit ómnia
dia et marína et térrea
a solis ortu ad éxitum
et tártara et cælum supra.
Iesu, tibi sit glória,
qui te revélas géntibus,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
4 Qui facit mirabília magna solus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
26 Confitémini Deo cæli, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
V.
Erat lux vera.
R.
Quæ illúminat omnem hóminem.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
Lætámini cum Ierúsalem et exsultáte in ea, omnes, qui dilígitis eam; gaudéte cum ea gáudio, univérsi, qui lugebátis super eam,
ut sugátis et repleámini ab úbere consolatiónis eius, ut mulgeátis et delíciis affluátis ex ubéribus glóriæ eius.
Quia hæc dicit Dóminus: «Ecce ego dírigam ad eam quasi flúvium pacem et quasi torréntem inundántem glóriam géntium. Sugétis, in
ulnis portabímini, et super génua blandiéntur vobis. Quómodo si quem mater consolátur, ita ego consolábor vos; et in Ierúsalem
consolabímini. Vidébitis, et gaudébit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinábunt, et manifestábitur manus Dómini in
servis eius et indignábitur inimícis suis.
Ego autem cognóscens ópera eórum et cogitatiónes eórum véniam, ut cóngregem omnes gentes et linguas; et vénient et vidébunt glóriam
meam. Et ponam in eis signum et mittam ex eis, qui salváti fúerint, ad gentes in Tharsis, Phut, Lud, Mosoc, Ros, Tubal et Iavan,
ad ínsulas longínquas, ad eos, qui non audiérunt de me et non vidérunt glóriam meam, et annuntiábunt glóriam meam géntibus; et
addúcent omnes fratres vestros de cunctis géntibus oblatiónem Dómino, in equis et in quadrígis et in lectícis et in mulis et in
dromedáriis, ad montem sanctum meum Ierúsalem, dicit Dóminus: quómodo si ínferant fílii Israel oblatiónem in vase mundo in domum
Dómini. Et assúmam ex eis in sacerdótes et Levítas, dicit Dóminus.
Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego fáciam, stabunt coram me, dicit Dóminus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
Et erit: unoquóque novilúnio et quovis sábbato, véniet omnis caro, ut adóret coram fácie mea», dicit Dóminus.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus Fausti Regiénsis epíscopi
Die autem tértio núptiæ fiébant. Quæ istæ sunt núptiæ, nisi vota et gáudia salútis humánæ, quæ vel per confessiónem Trinitátis,
vel per fidem resurrectiónis, die tértio in huius númeri mystério celebrántur?
Nam ídeo et in ália Evangélii lectióne, cum choro et symphóniis, et nuptiálibus véstibus, réditus fílii iunióris, id est,
convérsio pópuli gentílis excípitur.
Itaque tamquam sponsus procédens de thálamo suo descéndit ad terras Ecclésiæ ex géntibus congregándæ, suscépta incarnatióne
iungéndus, cui et arras et dotem dedit: arras, quando Deus hómini iunctus est: dotem, quando pro salúte hóminis immolátus est.
Arras, præséntem redemptiónem: dotem vero, vitam intellégimus ætérnam. Hæc ítaque vidéntibus mirácula erant, intellegéntibus
sacraménta. Si enim bene respícimus, quodámmodo in aquis ipsis similitúdo baptísmatis et regeneratiónis expónitur. Dum enim
áliud ex álio intra se effícitur, dum inférior creatúra in spéciem meliórem secréta conversióne transfúnditur, mystérium secúndæ
nativitátis perágitur. Mutántur súbito aquæ, hómines póstmodum mutatúræ.
Operánte ergo Christo in Galilæa vinum fit, id est, recédit lex, grátia succédit: umbra removétur, véritas repræsentátur: carnália
spiritálibus comparántur: in novum testaméntum observátio vetústa transfértur: sicut beátus Apóstolus dicit: Vétera transiérunt,
et ecce facta sunt nova: et sicut aquæ, quæ in hýdriis continéntur, nihil mínuunt ex eo quod erant, et tunc incípiunt esse quod
non erant, ita lex non perit per advéntum Christi manifésta, sed próficit.
Vino ergo deficiénte, vinum áliud ministrátur: bonum quidem vinum est véteris testaménti, sed novi mélius; vetus testaméntum,
quod Iudǽi obsérvant, vanéscit in líttera; novum, quod ad nos pértinet, sapórem vitæ reddit in grátiam.
Bonum vinum, idest, bonum præcéptum, est legis, quando audis: Díliges próximum tuum, et ódio habébis inimícum tuum. Sed mélius
et fórtius vinum est Evangélii, quando audis: Ego autem dico vobis, dilígite inimícos vestros, et benefácite iis qui odérunt vos.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui per Unigénitum tuum novam creatúram nos tibi esse fecísti, præsta, quǽsumus,
ut per grátiam tuam in illíus inveniámur forma, in quo tecum est nostra substántia. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)