lat

BREVIARIUM ROMANUM

14 februarius 2019
SS. Cyrilli, monachi, et Methodii, episcopi, memoria


Thessalonicæ natus, Cyrillus optime eruditus est Constantinopoli. Cum fratre Methodio in Moraviam se contulit ad fidem prædicandam. Textus liturgicos ambo paraverunt lingua slavica, typis «cyrillicis» postea sic dictis conscriptos. Romam cum essent vocati, ibi Cyrillus mortuus est die 14 februarii anno 869, Methodius vero episcopus creatus, qui deinde in Pannoniam se contulit, quam indefesse evangelizavit. Multa perpessus est ab invidis, sed a Pontificibus Romanis adiutus est. Mortem obiit die 6 aprilis anno 885 Velahradii in Cecoslovachia.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Dum sacerdótum célebrant fidéles
festa sollémni veneránda cultu,
in tuas laudes honor hic redúndat,
  summe Sacérdos.

Cuius ex dono potuére patres
sémitas lucis pópulos docére,
móribus sanctis régere atque verbo
  páscere vitæ.

Sed nec advérsis póterant movéri
a tuæ certo fídei tenóre,
quos futurórum rata præmiórum
  spes animábat.

Unde post vitæ frágilis labóres
rite decúrsos, pátrias adépti
cǽlitus sedes, sólida beáti
  pace fruúntur.

Glóriæ summum decus atque laudis,
rex, tibi, regum, Déitas perénnis,
quicquid est rerum célebret per omne
  tempus et ævum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Psalmus 17 (18), 31-51
Gratiarum actio

Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)

IV

31 Deus, impollúta via eius, †
      elóquia Dómini igne examináta; *
      protéctor est ómnium sperántium in se.

32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
      Aut quæ munítio præter Deum nostrum?

33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
      et pósuit immaculátam viam meam;

34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
      et super excélsa státuit me;

35 qui docet manus meas ad prœlium, *
      et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

V

36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
      et déxtera tua suscépit me, *
      et exaudítio tua magnificávit me.

37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
      et non sunt infirmáta vestígia mea.

38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
      et non convertébar, donec defícerent.

39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
      cadébant subtus pedes meos.

40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
      et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –

41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
      et odiéntes me disperdidísti.

42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
      ad Dóminum, nec exaudívit eos.

43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
      ut lutum plateárum contrívi eos.

44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
      constituísti me in caput géntium.
    Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *

45     in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
      fílii aliéni inveteráti sunt, *
      contremuérunt in ábditis suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

VI

47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
      et exaltétur Deus salútis meæ.

48 Deus qui das vindíctas mihi †
      et subdis pópulos sub me, *
      liberátor meus de inimícis meis iracúndis;

49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
      a viro iníquo éripis me. –

50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
      et nómini tuo psalmum dicam,

51 magníficans salútes regis sui †
      et fáciens misericórdiam christo suo, *
      David et sémini eius usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

V. Revéla, Dómine, óculos meos.
R. Et considerábo mirabília de lege tua.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Gálatas

4, 8-31
Hereditas divina et libertas novi fœderis

     Fratres: Tunc ignorántes Deum, his, qui natúra non sunt dii, servístis; nunc autem, cum cognovéritis Deum, immo cógniti sitis a Deo, quómodo convertímini íterum ad infírma et egéna eleménta, quibus rursus ut ántea servíre vultis? Dies observátis et menses et témpora et annos! Tímeo vos, ne forte sine causa laboráverim in vobis.
     Estóte sicut ego, quia et ego sicut vos, fratres, óbsecro vos. Nihil me læsístis; scitis autem quia per infirmitátem carnis pridem vobis evangelizávi, et tentatiónem vestram in carne mea non sprevístis, neque respuístis, sed sicut ángelum Dei excepístis me, sicut Christum Iesum.
     Ubi est ergo beatitúdo vestra? Testimónium enim perhíbeo vobis, quia si fíeri posset óculos vestros eruissétis et dedissétis mihi. Ergo inimícus vobis factus sum verum dicens vobis? Æmulántur vos non bene, sed exclúdere vos volunt, ut illos æmulémini. Bonum est autem æmulári in bono semper, et non tantum cum præsens sum apud vos, filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis! Vellem autem esse apud vos modo et mutáre vocem meam, quóniam incértus sum in vobis.
     Dícite mihi, qui sub lege vultis esse: Legem non audítis? Scriptum est enim quóniam Abraham duos fílios hábuit, unum de ancílla et unum de líbera. Sed qui de ancílla, secúndum carnem natus est, qui autem de líbera, per promissiónem. Quæ sunt per allegoríam dicta: ipsæ enim sunt duo Testaménta, unum quidem a monte Sínai, in servitútem génerans, quod est Agar. Illud vero Agar mons est Sínai in Arábia, respóndet autem Ierúsalem, quæ nunc est; servit enim cum fíliis suis. Illa autem, quæ sursum est Ierúsalem, líbera est, quæ est mater nostra; scriptum est enim: «Lætáre, stérilis, quæ non paris, erúmpe et excláma, quæ non párturis, quia multi fílii desértæ magis quam eius, quæ habet virum».
     Vos autem, fratres, secúndum Isaac promissiónis fílii estis. Sed quómodo tunc, qui secúndum carnem natus fúerat, persequebátur eum, qui secúndum spíritum, ita et nunc. Sed quid dicit Scriptúra? «Eice ancíllam et fílium eius; non enim heres erit fílius ancíllæ cum fílio líberæ». Itaque, fratres, non sumus ancíllæ fílii sed líberæ.

RESPONSORIUM

Cf. Gal 4, 28. 31; 5, 1a; 2 Cor 3, 17

R. Nos secúndum Isaac promissiónis fílii sumus. Itaque non sumus ancíllæ fílii sed líberæ, * Qua libertáte Christus nos liberávit.
V. Dóminus Spíritus est; ubi autem Spíritus Dómini, ibi libértas. * Qua libertáte Christus nos liberávit.

LECTIO ALTERA

E Vita Constantíni slávica

(Cap. 18: Denkschriften der kaiserl. Akademie der Wissenschaften, 19, [Wien 1870], 246)

Auge Ecclésiam tuam, et omnes in unitate collige

     Constantínus Cyríllus multis labóribus onerátus in morbum íncidit et, morbum per multos dies ferens, vidit quondam visiónem Dei et ita cánere cœpit: «De iis, quæ mihi dixérunt: In domum Dómini intrábimus, lætátus est spíritus meus et cor exsultávit».
     Postquam indútus est venerándis vestiméntis, ita permánsit totum diem illum, gavísus et dicens: «Ab hoc témpore non sum servus neque imperatóris neque hóminis cuiúspiam in terra, sed Dei tantum omnipoténtis. Non eram et éxstiti et ero in ætérnum. Amen». Sequénte vero die, sanctum hábitum monásticum índuit, et lucem luci addens índidit sibi nomen Cyrílli. In hoc hábitu permánsit quinquagínta dies.
     Cum hora venísset, ut réquiem accíperet et migráret in habitatiónes ætérnas, mánibus ad Deum sublátis orábat, ita cum lácrimis loquens:
     «Dómine, Deus meus, qui omnes angélicos órdines et vires incorpóreas creásti, cælum extendísti et terram firmásti et ómnia, quæ exsístunt, ex nonexsisténtia in exsisténtiam perduxísti; qui semper exáudis eos, qui voluntátem tuam fáciunt et te veréntur et præcépta tua servant, exáudi oratiónem meam et fidélem gregem tuum serva, cui me servum tuum inéptum et indígnum præfecísti.
     Líbera eos ab ímpia et gentíli malítia eórum qui te blasphémant, et auge Ecclésiam tuam multitúdine, et omnes in unitáte cóllige. Fac pópulum exímium, concórdem in vera fide tua et confessióne recta, et inspíra córdibus eórum verbum doctrínæ tuæ: tuum enim est donum, quod nos ad prædicatiónem Evangélii Christi tui accepísti, incitántes ad bona ópera et faciéntes ea, quæ tibi grata sunt. Quos mihi dedísti, tamquam tuos tibi reddo; rege eos forti tua déxtera, et tege eos tégmine alárum tuárum, ut omnes laudent et gloríficent nomen tuum, Patris et Fílii et Spíritus Sancti. Amen».
     Deosculátus vero omnes sancto ósculo, dixit: «Benedíctus Deus, qui nos non in prædam dedit déntibus invisibílium adversariórum nostrórum, sed rete eórum rupit et nos a perditióne eórum liberávit». Et ita obdormívit in Dómino, quadragínta duos annos natus.
     Præcépit Apostólicus ut omnes Græci, qui essent Romæ, et Románi céreos feréntes congregáti super eum cánerent, et ut funus eius prosequeréntur non áliter ac ipsi papæ fecíssent; quod étiam fecérunt.

RESPONSORIUM

Cf. Ps 88 (89), 20. 21-22a; Ier 3, 15

R. Locútus es sanctis tuis, et dixísti: Exaltávi eléctum de plebe. Invéni David servum meum; * Oleo sancto meo unxi eum; manus enim mea firma erit cum eo.
V. Dabo vobis pastóres iuxta cor meum, et pascent vos sciéntia et doctrína. * Oleo sancto meo unxi eum; manus enim mea firma erit cum eo.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui per beátos fratres Cyríllum et Methódium Slavóniæ gentes illuminásti, da córdibus nostris tuæ doctrínæ verba percípere, nosque pérfice pópulum in vera fide et recta confessióne concórdem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)