lat

BREVIARIUM ROMANUM

28 ianuarius 2020
S. Thomæ de Aquino, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria


Natus est circa annum 1225 ex familia comitum Aquinatum. Prius in monasterio montis Casini, deinde Neapoli studiis incubuit; postea, inter Fratres Prædicatores adscitus, ea Parisiis et Coloniæ, magistro sancto Alberto Magno, complevit. Multa erudite scripsit aliosque docuit, de disciplinis philosophicis et theologicis optime meritus. Mortuus est prope Tarracinam die 7 martii 1274. Eius memoria die 28 ianuarii colitur, qua die corpus eius Tolosam translatum est anno 1369.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Psalmus 67 (68)
Triumphalis ingressus Domini

Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. (Eph 4, 8)

I

2 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius; *
      et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

3 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; †
      sicut fluit cera a fácie ignis, *
      sic péreunt peccatóres a fácie Dei.

4 Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei *
      et delecténtur in lætítia. –

5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius; †
      iter fácite ei, qui fertur super nubes: *
      Dóminus nomen illi.
   Iubiláte in conspéctu eius; †

6     pater orphanórum et iudex viduárum, *
      Deus in habitáculo sancto suo.

7 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, †
      qui edúcit vinctos in prosperitátem; *
      verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra. –

8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, *
      cum pertransíres in desérto, terra mota est,

9 étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, *
       a fácie Dei Israel.

10 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; *
       hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.

11 Animália tua habitábant in ea, *
       parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

II

12 Dóminus dat verbum; *
       vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:

13 "Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, *
       et spécies domus dívidit spólia.

14 Et vos dormítis inter médias caulas: *
       alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eius pallóre auri.

15 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, *
       nive dealbátur Selmon." –

16 Mons Dei mons Basan, *
       mons cacúminum mons Basan.

17 Ut quid invidétis, montes cacúminum, †
       monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? *
       Etenim Dóminus habitábit in finem.

18 Currus Dei decem mília mílium: *
       Dóminus venit de Sínai in sancta.

19 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; †
       accepísti in donum hómines, *
       ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum. –

20 Benedíctus Dóminus die quotídie; *
       portábit nos Deus salutárium nostrórum.

21 Deus noster, Deus ad salvándum; *
       et Dómini, Dómini éxitus mortis.

22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, *
       vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis. –

23 Dixit Dóminus: "Ex Basan redúcam, *
       redúcam de profúndo maris,

24 ut intingátur pes tuus in sánguine, *
       lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

III

25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, *
       ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.

26 Præcédunt cantóres, †
       postrémi véniunt psalléntes, *
       in médio iuvénculæ tympanístriæ.

27 "In ecclésiis benedícite Deo, *
       Dómino, vos de fóntibus Israel."

28 Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos, †
       príncipes Iudæ cum turma sua, *
       príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. –

29 Manda, Deus, virtúti tuæ; *
       confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.

30 A templo tuo in Ierúsalem *
       tibi áfferent reges múnera.

31 Increpa feram arúndinis, †
       congregatiónem taurórum in vítulis populórum, *
       prostérnant se cum láminis argénti.
    Díssipa gentes, quæ bella volunt. †

32    Vénient optimátes ex Ægýpto, *
       Æthiópia prævéniet manus suas Deo. –

33 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, †
34     psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; *
       ecce dabit vocem suam, vocem virtútis. –

35 Tribúite virtútem Deo. †
       Super Israel magnificéntia eius *
       et virtus eius in núbibus.

36 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! †
       Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ.*
       Benedíctus Deus!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

V. Audiam quid loquátur Dóminus Deus.
R. Loquétur pacem ad plebem suam.

LECTIO PRIOR

De libro Deuteronómii

26,1-19
Professio fidei filiorum Abrahæ

     In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
     «Cum intráveris terram, quam Dóminus Deus tuus tibi datúrus est possidéndam, et obtinúeris eam atque habitáveris in illa, tolles primítias de cunctis frúgibus agri, quas collégeris de terra tua, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi, et pones in cartállo pergésque ad locum, quem Dóminus Deus tuus elégerit, ut ibi hábitet nomen eius, accedésque ad sacerdótem, qui fúerit in diébus illis, et dices ad eum: “Profíteor hódie coram Dómino Deo tuo quod ingréssus sim terram, pro qua iurávit pátribus nostris, ut daret eam nobis”. Suscipiénsque sacérdos cartállum de manu tua ponet ante altáre Dómini Dei tui, et loquéris in conspéctu Dómini Dei tui: “Syrus vagus erat pater meus et descéndit in Ægýptum et ibi peregrinátus est in paucíssimo número; crevítque in gentem magnam ac robústam et infinítæ multitúdinis. Afflixerúntque nos Ægýptii et persecúti sunt imponéntes ónera gravíssima. Et clamávimus ad Dóminum Deum patrum nostrórum, qui exaudívit nos et respéxit humilitátem nostram et labórem atque angústias, et edúxit nos Dóminus de Ægýpto in manu forti et bráchio exténto, in ingénti pavóre, in signis atque porténtis, et introdúxit ad locum istum et trádidit nobis terram hanc lacte et melle manántem. Et ecce nunc áttuli primítias frugum terræ, quam dedísti mihi, Dómine”. Et dimíttes eas in conspéctu Dómini Dei tui et adoráto Dómino Deo tuo. Et epuláberis in ómnibus bonis, quæ Dóminus Deus tuus déderit tibi et dómui tuæ, tu et Levítes et ádvena, qui tecum est.
     Quando compléveris décimam cunctárum frugum tuárum, anno tértio, anno decimárum, et déderis Levítæ et ádvenæ et pupíllo et víduæ, ut cómedant intra portas tuas et saturéntur, loquéris in conspéctu Dómini Dei tui: “Abstuli, quod sanctificátum est de domo mea, et dedi illud Levítæ et ádvenæ, pupíllo ac víduæ, sicut iussísti mihi; non præterívi mandáta tua, nec sum oblítus impérii tui, non comédi ex eis in luctu meo, nec separávi ex eis in quálibet immundítia, nec expéndi ex his quidquam mórtuo: obœdívi voci Dómini Dei mei et feci ómnia, sicut præcepísti mihi. Réspice de habitáculo sancto tuo, de cælo, et bénedic pópulo tuo Israel et terræ, quam dedísti nobis, sicut iurásti pátribus nostris, terræ lacte et melle manánti”.
     Hódie Dóminus Deus tuus mandávit tibi, ut fácias præcépta hæc atque iudícia et custódias et ímpleas illa ex toto corde tuo et ex tota ánima tua. Dóminum elegísti hódie, ut sit tibi Deus, et ámbules in viis eius et custódias præcépta illíus et mandáta atque iudícia et obœdias eius império; et Dóminus elégit te hódie, ut sis ei pópulus peculiáris, sicut locútus est tibi, et custódias ómnia mandáta illíus, et fáciat te excelsiórem cunctis géntibus, quas creávit in laudem et nomen et glóriam suam, ut sis pópulus sanctus Dómini Dei tui, sicut locútus est».
    

RESPONSORIUM

1 Petr 2, 9a. 10; cf. Deut 7, 7. 8

R. Vos estis pópulus in acquisitiónem, qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei; * Qui non consecúti misericórdiam, nunc autem misericórdiam consecúti.
V. Dóminus elégit vos, quia diléxit vos, et redémit de domo servitútis. * Qui non consecúti misericórdiam, nunc autem misericórdiam consecúti.

LECTIO ALTERA

Ex Collatiónibus sancti Thomæ de Aquíno, presbýteri

(Collatio 6 super Credo in Deum)

Nullum virtutis exemplum abest a cruce

     Quæ necéssitas quod Fílius Dei pro nobis paterétur? Magna, et potest cólligi duplex necéssitas; una est ad remédium contra peccáta, ália est ad exémplum quantum ad agénda.
     Ad remédium quidem quia contra ómnia mala, quæ incúrrimus propter peccáta, invenímus remédium per passiónem Christi.
     Sed non minor est utílitas quantum ad exémplum. Nam pássio Christi súfficit ad informándum totáliter vitam nostram. Quicúmque enim vult perfécte vívere, nihil áliud fáciat nisi ut contémnat quæ Christus in cruce contémpsit et áppetat quae Christus appétiit. Nullum enim virtútis exémplum abest a cruce.
     Si enim quæris exémplum caritátis: Maiórem caritátem nemo habet ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis. Hoc Christus in cruce. Et ídeo si pro nobis dedit ánimam suam, non debet esse grave sustinére quæcúmque mala pro eo.
     Si quæris patiéntiam, excelléntior in cruce invenítur. Patiéntia enim ex duóbus rédditur magna, aut cum magna quis patiénter suffert, aut cum ea suffert quæ vitáre posset et non vitat. Sed Christus magna pértulit in cruce, et patiénter, quia cum paterétur non comminabátur; tamquam ovis ad víctimam ductus est et non apéruit os suum. Magna ergo est patiéntia Christi in cruce: per patiéntiam currámus ad propósitum nobis certámen, aspiciéntes in auctórem fídei et consummatórem Iesum, qui propósito sibi gáudio sustínuit crucem, confusióne contémpta.
     Si quæris exémplum humilitátis, réspice crucifíxum: nam Deus vóluit iudicári sub Póntio Piláto et mori.
     Si quæris exémplum obœdiéntiæ, séquere eum qui factus est obœdiens Patri usque ad mortem: Sicut enim per inobœdiéntiam uníus, scílicet Adæ, peccatóres constitúti sunt multi, ita per uníus obœdiéntiam iusti constituéntur multi.
     Si quæris exémplum contemnéndi terréna, séquere eum, qui est rex regum et dóminus dominántium, in quo sunt omnes thesáuri sapiéntiæ et sciéntiæ abscónditi, in cruce nudátum, delúsum, conspútum, cæsum, spinis coronátum et demum acéto et felle potátum.
     Non ergo afficiáris ad vestes et divítias, quia divisérunt sibi vestiménta mea; non ad honóres, quia ludíbria et vérbera expértus; non ad dignitátes, quia plecténtes corónam spíneam imposuérunt cápiti meo; non ad delícias, quia in siti mea potavérunt me acéto.

RESPONSORIUM

Sap 7, 7-8; 9, 17

R. Optávi, et datus est mihi sensus; et invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ. * Præpósui illam regnis et sédibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus.
V. Consílium autem tuum, Dómine, quis sciet, nisi tu déderis sapiéntiam, et míseris spíritum sanctum tuum de altíssimis? * Præpósui illam regnis et sédibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Thomam sanctitátis zelo ac sacræ doctrínæ stúdio conspícuum effecísti, da nobis, quǽsumus, et quæ dócuit intelléctu conspícere, et quæ gessit imitatióne complére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)