lat

BREVIARIUM ROMANUM

2 augustus 2021
PER ANNUM, hebd. XVIII
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Ipsum nunc nobis tempus est
quo voce evangélica
ventúrus sponsus créditur,
regni cæléstis cónditor.

Occúrrunt sanctæ vírgines
óbviam tunc advéntui,
gestántes claras lámpadas,
magno lætántes gáudio.

Stultæ vero quæ rémanent
exstínctas habent lámpadas,
frustra pulsántes iánuam,
clausa iam regni régia.

Nunc vigilémus sóbrii
gestántes mentes spléndidas,
ut veniénti Dómino
digni currámus óbviam.

Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.

Diurno tempore:

Vita sanctórum, via, spes salúsque,
Christe, largítor probitátis atque
cónditor pacis, tibi voce, sensu
   pángimus hymnum:

Cuius est virtus manifésta totum
quod pii possunt, quod habent, quod ore,
corde vel factis cúpiunt, amóris
   igne flagrántes.

Témporum pacem, fídei tenórem,
lánguidis curam veniámque lapsis,
ómnibus præsta páriter beátæ
   múnera vitæ.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
   glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Psalmus 30 (31), 2-17. 20-25
Afflicti supplicatio cum fiducia

Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)

I

2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
      in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
      accélera, ut éruas me.
  Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
      ut salvum me fácias. –

4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
      et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
      quóniam tu es fortitúdo mea. –

6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
      redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
      ego autem in Dómino sperávi.

8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
      quóniam respexísti humilitátem meam;
   agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †

9     nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
      statuísti in loco spatióso pedes meos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

II

10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
       conturbátus est in mæróre óculus meus, *
       ánima mea et venter meus.

11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
       et anni mei in gemítibus;
    infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
       et ossa mea contabuérunt. –

12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
       et vicínis meis valde et timor notis meis: *
       qui vidébant me foras, fugiébant a me.

13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
       factus sum tamquam vas pérditum.

14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
       horror in circúitu;
    in eo dum convenírent simul advérsum me, *
       auférre ánimam meam consiliáti sunt. -

15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
       dixi: "Deus meus es tu, *

16    in mánibus tuis sortes meæ."
    Eripe me de manu inimicórum meórum *
       et a persequéntibus me;

17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
       salvum me fac in misericórdia tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

Psalmus 30 (31) III

20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
       quam abscondísti timéntibus te.
    Perfecísti eis, qui sperant in te, *
       in conspéctu filiórum hóminum.

21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
       a conturbatióne hóminum;
    próteges eos in tabernáculo *
       a contradictióne linguárum. –

22 Benedíctus Dóminus, *
       quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.

23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
       "Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
    Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
       dum clamárem ad te. –

24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
       fidéles consérvat Dóminus *
       et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.

25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
       omnes, qui sperátis in Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

V. Dírige me, Dómine, in veritáte tua, et doce me.
R. Quia tu es Deus salútis meæ.

LECTIO PRIOR

De libro Amos prophétæ

2,4-16
Iudicia Domini in Iuda et Israel

     Hæc dicit Dóminus: «Super tribus sceléribus Iudæ et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod abiécerint legem Dómini et mandáta eius non custodíerint, — decepérunt enim eos idóla sua — post quæ abíerant patres eórum: mittam ignem in Iudam, et devorábit ædes Ierúsalem». Hæc dicit Dóminus: «Super tribus sceléribus Israel et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod vendíderint pro argénto iustum et páuperem pro calceaméntis; qui contríverint super púlverem terræ cápita páuperum et viam humílium declináverint, et fílius ac pater eius íverint ad puéllam, ut violárent nomen sanctum meum; et super vestiméntis pignorátis accubúerint iuxta omne altáre, et vinum damnatórum bíberint in domo Dei sui. Ego autem extermináveram Amorrǽum a fácie eórum, cuius altitúdo sicut altitúdo cedrórum et fortitúdo quasi quércuum; extermináveram fructum eius désuper et radíces eius subter. Ego ascéndere vos feci de terra Ægýpti, et duxi vos in desérto quadragínta annis, ut possiderétis terram Amorrǽi; et suscitávi de fíliis vestris prophétas et de iuvénibus vestris nazarǽos. Numquid non ita est, fílii Israel?, dicit Dóminus. Et propinástis nazarǽis vinum, et prophétis mandástis dicéntes: “Ne prophetétis”. Ecce ego cómprimam vos ad solum, sicut cómprimit plaustrum onústum feno; déerit fuga a velóce, et fortis non firmábit virtútem suam, et robústus non salvábit ánimam suam; tenens arcum non stabit, et velox pédibus suis non salvábitur; ascénsor equi non salvábit ánimam suam, et fortíssimus corde inter robústos nudus fúgiet in illa die», dicit Dóminus.

RESPONSORIUM

Am 2, 10a. 11a. 12b; Ps 94 (95), 10b-11a

R. Ego sum qui ascéndere vos feci de terra Ægýpti, et duxi vos in desérto quadragínta annis. * Et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti, et ipsi non cognovérunt vias meas.
V. Suscitávi de fíliis vestris prophétas, et prophétis mandástis dicéntes: Ne prophetétis. * Et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti, et ipsi non cognovérunt vias meas.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola Bárnabæ nuncupáta

(Cap. 2,6-10; 3,1.3; 4,10-14: Funk 1,7-9.13)

Nova lex Domini nostri

     Hæc ígitur abrogávit, ut nova lex Dómini nostri Iesu Christi, quæ sine iugo necessitátis est, oblatiónem hábeat non factam ab homínibus. Dicit autem illis íterum: Numquid ego mandávi pátribus vestris, cum exiérunt e terra Ægýpti, ut mihi ófferant holocáusta et sacrifícia? Sed hoc præcépi iis: Unusquísque vestri advérsus próximum suum ne malum cógitet in corde suo, et iuraméntum mendax ne diligátis.
     Intellégere ergo debémus, cum non insipiéntes simus, sensum bonitátis Patris nostri; lóquitur enim nobis, nolens nos simíliter illis errántes quǽrere, quómodo accedámus ad ipsum. Nobis ígitur sic dicit: Sacrifícium Dómino cor contrítum, odor suavitátis Dómino cor gloríficans eum, qui plasmávit ipsum. Accuráte ergo, fratres, inquírere debémus de salúte nostra, ne seductúrus nos nequam irrépat in nos et nos eíciat a vita nostra.
     Dicit ergo illis íterum de his rebus: Quo ieiunátis mihi, dicit Dóminus, ut hódie audiátur vox vestra in clamóre? Non tale ieiúnium ego elégi, dicit Dóminus, non hóminem ánimam suam humiliántem. Nobis autem dicit: Ecce hoc ieiúnium, quod ego elégi, dicit Dóminus: solve omne vínculum iniustítiæ, dissólve obligatiónes contráctuum violentórum, dimítte fractos in remissióne et omnem sýngrapham iníquam discérpe. Frange esuriéntibus panem tuum, et cum nudum víderis óperi eum; eos qui sine tecto sunt, induc in domum tuam.
     Fugiámus ergo ab omni vanitáte, perfécto ódio habeámus ópera viæ iníquæ. Ne in vobismetípsis involúti, vobis solis vivátis tamquam iam iustificáti, sed in unum conveniéntes conquirátis id, quod ómnibus prodest. Dicit enim Scriptúra: Væ, qui sunt prudéntes apud se ipsos et coram se sapiéntes. Efficiámur spiritáles, efficiámur Deo templum perféctum. Quantum in nobis est, meditémur timórem Dei et custodíre contendámus mandáta eius, ut in eius iustificatiónibus lætémur. Dóminus sine acceptióne personárum iudicábit mundum. Unusquísque secúndum quæ fecit accípiet: si fúerit bonus, iustítia ipsíus præcédet ante eum; si fúerit nequam, merces nequítiæ coram eo; ne quando requiescéntes tamquam vocáti obdormiámus in peccátis nostris et princeps nequam potestáte in nos accépta avéllat nos a regno Dómini.
     Adhuc autem et illud, fratres mei, intellégite: si post tanta signa ac prodígia, quæ facta sunt in Israel, vidéritis nihilóminus illos derelíctos esse, attendámus ne quando, sicut scriptum est, multi vocáti, pauci vero elécti inveniámur.

RESPONSORIUM

Gal 3, 24.25.23

R. Lex pædagógus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificémur. * At ubi venit fides, iam non sumus sub pædagógo.
V. Prius quam veníret fides, sub lege custodiebámur, conclúsi in eam fidem quæ revelánda erat. * At ubi venit fides, iam non sumus sub pædagógo.

ORATIO

Orémus:
Adésto, Dómine, fámulis tuis, et perpétuam benignitátem largíre poscéntibus, ut his, qui te auctórem et gubernatórem gloriántur habére, et grata restáures, et restauráta consérves. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)