lat

BREVIARIUM ROMANUM

24 november 2021
SS. Andreæ Dung-Lac, presbyteri, et sociorum, martyrum, memoria


In remotis Asiæ orientalis regionibus et quidem in natione Vietnamensi, per sǽcula XVII, XVIII et XIX (ab anno 1625 ad annum 1886) permulti Christi discipuli in crudeli persecutione fidei testes gloriosi exstiterunt atque pro ea vitam ponere non dubitarunt.
Inter hos sanctos martyres nominantur missionarii Ordinis sancti Dominici atque e Societate Missionum Exterarum Parisiensium necnon Vietnamenses cuiusque condicionis ac ætatis, qui Evangelii nuntium sanguine suo generose fecundarunt.


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio

Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)

I

2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
      ut non delínquam in lingua mea;
   ponam ori meo custódiam, *
      donec consístit peccátor advérsum me." –

3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
      et dolor meus renovátus est.

4 Concáluit cor meum intra me, *
      et in meditatióne mea exársit ignis.

5 Locútus sum in lingua mea: *
      "Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   et númerum diérum meórum quis est, *
      ut sciam quam brevis sit vita mea." –

6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
      et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
      Etenim ut imágo pertránsit homo.

7 Etenim vánitas est et concitátur; *
      thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

II

8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
      Spes mea apud te est.

9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
      oppróbrium insipiénti ne ponas me.

10 Obmútui et non apériam os meum, *
       quóniam tu fecísti. –

11 Amove a me plagas tuas: *
       ab ictu manus tuæ ego deféci.

12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
       et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
       Etenim vánitas omnis homo. –

13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
       et clamórem meum áuribus pércipe.
    Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
       quóniam ádvena ego sum apud te, *
       peregrínus sicut omnes patres mei.

14 Avértere a me, ut refrígerer, *
       priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem

Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)

3 Quid gloriáris in malítia, *
      qui potens es iniquitáte?

4 Tota die insídias cogitásti; *
      lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
      mendácium magis quam loqui æquitátem. *

6    Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –

7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
      evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
      et radícem tuam de terra vivéntium.

8 Vidébunt iusti et timébunt *
      et super eum ridébunt:

9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
      sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
      et præváluit in insídiis suis.“ –

10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
       Sperávi in misericórdia Dei *
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
       et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
       in conspéctu sanctórum tuórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

V. Sustínuit ánima mea in verbo eius.
R. Sperávit ánima mea in Dómino.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda beáti Petri apóstoli

2,1-9
Falsi doctores

     Caríssimi: Fuérunt vero et pseudoprophétæ in pópulo, sicut et in vobis erunt magístri mendáces, qui introdúcent sectas perditiónis, et eum, qui emit eos, Dominatórem negántes superdúcent sibi célerem perditiónem. Et multi sequéntur eórum luxúrias, propter quos via veritátis blasphemábitur; et in avarítia fictis verbis de vobis negotiabúntur. Quibus iudícium iam olim non cessat, et perdítio eórum non dormítat.
     Si enim Deus ángelis peccántibus non pepércit, sed rudéntibus inférni detráctos in tártarum trádidit in iudícium reservátos; et origináli mundo non pepércit, sed octávum Noe iustítiæ præcónem custodívit dilúvium mundo impiórum indúcens; et civitátes Sódomæ et Gomórræ in cínerem rédigens eversióne damnávit, exémplum ponens eórum, quæ sunt ímpiis futúra; et iustum Lot oppréssum a nefandórum luxúria conversatiónis éruit: aspéctu enim et audítu iustus hábitans apud eos, diem de die ánimam iustam iníquis opéribus cruciábat. Novit Dóminus pios de tentatióne erípere, iníquos vero in diem iudícii puniéndos reserváre.

RESPONSORIUM

Mt 7, 15; 24, 11. 24

R. Atténdite a falsis prophétis, qui véniunt ad vos in vestiméntis óvium, * Intrínsecus autem sunt lupi rapáces.
V. Multi pseudoprophétæ surgent, et dabunt signa, et sedúcent multos. * Intrínsecus autem sunt lupi rapáces.

LECTIO ALTERA

E lítteris sancti Pauli Le-Bao-Tinh alúmnis Seminárii Ke-Vinh anno 1843 expedítis

(Launay A.: Le clergé tonkinois et ses prètres martyrs, MEP, Paris 1925, 80-83)

Participatio martyrum in victoria Christi capitis

     Ego, Paulus, pro nómine vinctus, tribulatiónes meas vobis reférre volo quibus cotídie immérsus sum, ita ut, amóre erga Deum accénsi laudes mecum Deo præbeátis, quóniam in ætérnum misericórdia eius. Hic carcer vere imágo est inférni ætérni: ad supplícia crudélia omnis géneris, ut sunt cómpedes, cátenæ férreæ et víncula, addúntur ódium, vindíctæ, calúmniæ, verba indecéntia, quærélæ, actus mali, iuraménta iniústa, maledictiónes et tandem angústiæ et tristítia. Deus autem qui olim liberávit tres púeros de camíno ignis, mihi semper adest meque ab istis tribulatiónibus liberávit et eas in dulcédinem convértit, quóniam in ætérnum misericórdia eius.
     In médio autem horum tormentórum, quæ álios contérrere solent, grátia Dei, gáudio replétus sum et lætítia, quia non solus sed cum Christo sum.
     Ipse magíster noster totum pondus crucis sústinet, mihi mínimam tantum et últimam partem impónens. Certáminis mei non solum spectátor, sed ipse est bellátor et victor totiúsque agónis consummátor. Proptérea super caput eius pósita est coróna victóriæ, cuius glóriam partícipant étiam eius membra.
     Quómodo autem sustíneam spectáculum istud, videns cotídie imperátores, mandarínos eorúmque satéllites blasphemántes nomen sanctum tuum, Dómine, qui sedes super Chérubim et Séraphim? Ecce, crux tua a pédibus paganórum conculcáta est! Ubi est glória tua? Videns hæc ómnia, malo, amóre tui succénsus, abscíssis membris, mori in testimónium amóris tui.
     Osténde, Dómine, poténtiam tuam, salva me et sústine me, ut virtus in infirmitáte mea ostendátur et glorificétur coram géntibus, ne, cum vacíllem forte in via, inimíci tui in supérbia sua caput possint eleváre.
     Fratres caríssimi, audiéntes hæc ómnia, grátias agátis immortáles in lætítia Deo, a quo bona cuncta procédunt, benedícite Dómino mecum, quóniam in ætérnum misericórdia eius! Magníficet ánima mea Dóminum et exsúltet spíritus meus in Deo meo, quóniam respéxit humilitátem fámuli sui et ex hoc beátum me dicent omnes generatiónes futúræ: quóniam in ætérnum misericórdia eius.
     Laudáte Dóminum omnes gentes, collaudáte eum omnes pópuli quóniam quæ infírma sunt mundi, elégit Deus ut confúndat fórtia et ignobília mundi et contemptibília elégit Deus ut nobília confúndat. Per os meum atque intelléctum meum confúdit philósophos qui discípuli sunt sapiéntum huius mundi, quóniam in ætérnum misericórdia eius.
     Scribo vobis hæc ómnia, ut uniántur fides vestra et mea. In médio huius tempestátis áncoram iácio usque ad thronum Dei; spem vivam, quæ est in corde meo.
     Vos autem, fratres caríssimi, sic cúrrite ut corónam comprehendátis, indúite lorícam fídei et arma Christi súmite a dextris et a sinístris, sicut dócuit sanctus Paulus, patrónus meus. Bonum vobis est, unóculos vel débiles in vitam intráre, quam ómnia membra habéntes foris mitti.
     Succúrrite mihi précibus vestris, ut secúndum legem certáre, et quidem bonum certámen certáre et usque in finem certáre váleam, cursum meum felíciter consummatúrus; si in hac vita non iam nos vidébimus, in futúro tamen sǽculo hæc felícitas nostra erit, quando astántes ad thronum Agni immaculáti, unánimes laudes eius cantábimus exsultántes in gáudio victóriæ in perpétuum. Amen.

RESPONSORIUM

Cf. Hebr 12, 1c-2a. 3

R. Per patiéntiam currámus propósitum nobis certámen. * Aspiciéntes in ducem fídei et consummatórem Iesum.
V. Recogitáte eum qui talem sustínuit a peccatóribus advérsum semetípsum contradictiónem, ut ne fatigémini ánimis vestris deficiéntes. * Aspiciéntes in ducem fídei et consummatórem Iesum.

ORATIO

Orémus:
Deus, omnis paternitátis fons et orígo, qui beátos mártyres Andréam et sócios eius Cruci Fílii tui usque ad sánguinis effusiónem fidéles effecísti, eórum intercessióne concéde, ut amórem tuum inter fratres propagántes fílii tui nominári et esse valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)