Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 | 31 |
Tempus nativitatis, hebd. II
S. Raimundi de Penyafort, presbyteri, memoria ad libitum
Pro O.P.: S. Raimundi de Penyafort, presbyteri, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Magi vidéntes párvulum
eóa promunt múnera,
stratíque votis ófferunt
tus, myrrham et aurum régium.
Agnósce clara insígnia
virtútis ac regni tui,
Puer, cui trinam Pater
prædestinávit índolem:
Regem Deúmque annúntiant
thesáurus et fragrans odor
turis Sabǽi, at mýrrheus
pulvis sepúlcrum prǽdocet.
O sola magnárum úrbium
maior Bethlem, cui cóntigit
ducem salútis cǽlitus
incorporátum gígnere!
Hunc et prophétis téstibus
îsdémque signatóribus
testátor et sator iubet
adíre regnum et cérnere:
Regnum quod ambit ómnia
dia et marína et térrea
a solis ortu ad éxitum
et tártara et cælum supra.
Iesu, tibi sit glória,
qui te revélas géntibus,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)
I (2-5)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me,
3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
et descéndit super me manus tua. –
4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
et sicut onus grave gravant me nimis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
a fácie insipiéntiæ meæ.
7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
tota die contristátus ingrediébar. –
8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
et non est sánitas in carne mea.
9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
rugiébam a gémitu cordis mei. –
10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
et gémitus meus a te non est abscónditus.
11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –
12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
et propínqui mei de longe stetérunt.
13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
et dolos tota die meditabántur.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
et sicut mutus non apériens os suum;
15 et factus sum sicut homo non áudiens *
et non habens in ore suo redargutiónes. –
16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
tu exáudies, Dómine Deus meus.
17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –
18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
et dolor meus in conspéctu meo semper.
19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
et sollícitus sum de peccáto meo. –
20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.
21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
pro eo quod sequébar bonitátem. –
22 Ne derelínquas me, Dómine; *
Deus meus, ne discésseris a me.
Festína in adiutórium meum, *
Dómine, salus mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
V.
Annuntiavérunt cæli iustítiam eius.
R.
Et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
Spíritus Dómini Dei super me, eo quod únxerit Dóminus me; ad annuntiándum læta mansuétis misit me, ut medérer contrítis corde
et prædicárem captívis liberatiónem et clausis apertiónem; ut prædicárem annum placábilem Dómino et diem ultiónis Deo nostro;
ut consolárer omnes lugéntes, ut pónerem lugéntibus Sion et darem eis corónam pro cínere, óleum gáudii pro luctu, pállium laudis pro spíritu mæróris.
Et vocabúntur Terebínthi iustítiæ plantátio Dómini ad glorificándum. Et ædificábunt desérta a sǽculo et ruínas antíquas érigent,
et instaurábunt civitátes desértas, dissipátas in generatióne et generatióne. Et stabunt aliéni et pascent pécora vestra, et
fílii peregrinórum agrícolæ et vinitóres vestri erunt; vos autem Sacerdótes Dómini vocabímini, Minístri Dei nostri dicétur
vobis; fortitúdinem géntium comedétis et in glória eárum superbiétis.
Pro confusióne eórum dúplici et ignomínia laudábunt partem suam; proptérea in terra sua duplícia possidébunt, lætítia sempitérna
erit eis. Quia ego Dóminus díligens iudícium, ódio habens rapínam et iniquitátem; et dabo opus eórum in veritáte et fœdus
perpétuum fériam eis. Et sciétur in géntibus semen eórum et germen eórum in médio populórum; omnes, qui víderint eos,
cognóscent illos, quia isti sunt semen, cui benedíxit Dóminus.
Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo, quia índuit me vestiméntis salútis et induménto iustítiæ
circúmdedit me, quasi sponsum decorátum coróna et quasi sponsam ornátam monílibus suis. Sicut enim terra profert germen suum
et sicut hortus semen suum gérminat, sic Dóminus Deus germinábit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Petri Chrysólogi epíscopi
Quamvis in ipso domínicæ incarnatiónis sacraménto affúerint clara semper divinitátis insígnia, Deum tamen venísse in
humánum corpus multis modis áperit et revélat hodiérna sollémnitas, ne perdat per ignorántiam semper obscuritátibus
involúta mortálitas quod tantum tenére méruit et possidére per grátiam.
Nam qui nobis nasci vóluit, a nobis nóluit ignorári: et ídeo sic áperit, ne magnum pietátis sacraméntum magni fíeret erróris occásio.
Hódie magus, quem fulgéntem quærébat in stellis, in cunis réperit vagiéntem. Hódie magus clarum mirátur in pannis,
quem diu in astris patiebátur obscúrum.
Hódie magus quid ibi vídeat profúndo stupóre pervólvit: in terra cælum, in cælo terram, in Deo hóminem, in hómine Deum,
et univérso sǽculo non capácem conclúdi córpore perpusíllo. Iamque videns, crédere se et non discútere, mýsticis munéribus
confitétur: ture Deum, auro regem, myrrha esse moritúrum.
Hinc est quod gentílis, qui erat novíssimus, factus est primus: quia tunc ex magórum fide est géntium credúlitas dedicáta.
Hódie Christus Iordánis álveum, mundi peccátum lavatúrus, intrávit: ad hoc eum venísse Ioánnes ipse testátur: Ecce Agnus
Dei ecce qui tollit peccáta mundi. Hódie servus Dóminum, homo Deum, Ioánnes Christum tenet; tenet acceptúrus véniam, non datúrus.
Hódie, sicut ait Prophéta: Vox Dómini super aquas. Quæ vox? Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complácui.
Hódie Spíritus Sanctus supérnatat aquis in spécie colúmbæ, ut, sicut illa colúmba Noe nuntiáverat dilúvium discessísse
mundi, ita ista índice noscerétur perpétuum mundi cessásse naufrágium; neque sicut illa véteris olívæ súrculum portáret,
sed totam in caput paréntis novi chrísmatis pinguédinem fundit, ut ímpleat illud quod Prophéta prædíxit: Proptérea unxit
te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
Hódie Christus inítium dat signórum cæléstium, dum convértit aquas in vinum. Sed aqua in sánguinis erat converténda mystérium,
ut mera pócula de vase córporis sui Christus bibéntibus propináret, ut impléret illud Prophétæ: Et calix meus inébrians quam præclárus est!
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Corda nostra, quǽsumus, Dómine, tuæ maiestátis splendor illústret, quo per mundi huius ténebras transíre
valeámus, et perveniámus ad pátriam claritátis ætérnæ. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)