lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 december 2022
S. Francisci Xavier, presbyteri, memoria


Natus est in Hispania anno 1506; cum Parisiis litteris studeret, sancto Ignatio sese iunxit. Venetiis sacerdotio initiatus est anno 1537 et in opera caritatis incubuit. Anno 1541 in Orientem profectus, Indiam et Iaponiam per decem annos strenue evangelizavit multosque ad fidem convertit. Mortuus est anno 1552 in Sinarum insula Sanciana.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit.

Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)

I

1 Meménto, Dómine, David *
      et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
      votum vovit Poténti Iacob: –

3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
      non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
      et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
      tabernáculum Poténti Iacob.“ –

6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
      invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
      adorémus ad scabéllum pedum eius. –

8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
      tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
      et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
      non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum.

Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne.

II

11 Iurávit Dóminus David veritátem *
      et non recédet ab ea:
   „De fructu ventris tui *
      ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
      et testimónia mea, quæ docébo eos,
   fílii eórum usque in sǽculum *
      sedébunt super sedem tuam.“ –

13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
      desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
      hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –

15 Cibária eius benedícens benedícam, *
      páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
      et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –

17 Illic germináre fáciam cornu David, *
      parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
      super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne.

V. Annúntiat Dóminus verbum suum Iacob.
R. Iustítias et iudícia sua Israel.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

21, 6-12
Custos nuntiat ruinam Babylonis

     Hæc enim dixit mihi Dóminus: «Vade et pone speculatórem; quodcúmque víderit, annúntiet. Si víderit currum, bigam équitum, ascensórem ásini et ascensórem caméli, intueátur diligénter multo intúitu».
     Et clamávit speculátor: «Super spécula, Dómine, ego sum stans iúgiter per diem, et super custódiam meam ego sum stans totis nóctibus. Ecce huc venit agmen virórum, biga équitum».
     Et respóndit et dixit: «Cécidit, cécidit Bábylon, et ómnia sculptília deórum eius contríta sunt in terram».
     Tritúra mea et fili áreæ meæ, quæ audívi a Dómino exercítuum, Deo Israel, annuntiávit vobis.
     Oráculum Duma. Ad me clamat ex Seir: «Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte?». Dixit custos: «Venit mane, sed étiam nox; si quǽritis, quǽrite, revertímini, veníte».

RESPONSORIUM

Ap 18, 2. 4. 5

R. Exclamávit Angelus in forti voce: Cécidit Bábylon magna; et audívi áliam vocem de cælo dicéntem: * Exíte de illa, pópulus meus, ne compartícipes sitis peccatórum eius.
V. Pervenérunt peccáta eius usque ad cælum, et recordátus est Dóminus iniquitátum eius. * Exíte de illa, pópulus meus, ne compartícipes sitis peccatórum eius.

LECTIO ALTERA

E Lítteris sancti Francísci Xavier presbýteri ad sanctum Ignátium

(H. Tursellini: Vita Francisci Xaverii, Romae 1596, lib. 4, epist. 4 [1542] et 5 [1544])

Væ mihi, si non evangelizavero!

     Obíimus neophytórum vicos, qui paucis abhinc annis christiána sacra suscéperant. Hæc terra nequáquam a Lusitánis incólitur, útpote quæ summe et stérilis est et pauper: christiáni autem indígenæ, destitúti a sacerdótibus, nihil áliud norunt nisi se esse christiános. Nemo est qui eis rem divínam fáciat; nemo est qui sýmbolum, Pater et Ave divinǽque legis præcépta tradat.
     Ex quo ígitur huc veni, haudquáquam cessávi: vicos sédulo circumíbam, púeros omnes nondum baptizátos sacra abluébam aqua. Itaque permágnum infántium númerum expiávi, qui, ut dici solet, plane ignorárent quid interésset inter déxteram et sinístram. Púeri autem me neque divínum offícium persólvere neque cibum súmere neque quiétem cápere sinébant, quoad áliquam precatiónem eos docuíssem; tum vero sentíre cœpi tálium esse regnum cælórum.
     Proínde cum tam pium postulátum non possem nisi ímpie repudiáre, inítio facto a confessióne Patris, Fílii et Spíritus Sancti, sýmbolum Apostolórum, oratiónes Pater noster et Ave María eis inculcábam. Animadvérti magna in illis ingénia; ac si foret qui christiánis eos præcéptis informáret, non dúbito quin perbóni christiáni essent futúri.
     Complúres his locis ob id unum modo christiáni non fiunt, quod desint, qui eos fáciant christiános. Mihi vero persǽpe venit in mentem circum Európæ academías, ac præcípue Parisiénsem, cursáre et insáni ritu passim vociferáre, eósque qui doctrínæ plus habent quam caritátis his compéllere verbis: «Heu, quam ingens animórum númerus, vestro vítio exclúsus cælo, deturbátur ad ínferos!».
     Utinam illi quemádmodum in lítteras, ita in hanc quoque curam incúmberent, ut réddere Deo possent doctrínæ creditorúmque talentórum ratiónem!
     Enimvéro istórum plúrimi, hac cogitatióne commóti, appósitis rerum divinárum meditatiónibus, exercérent sese ut audírent quid in eis loquerétur Dóminus, suísque cupiditátibus ac rebus humánis posthábitis, se totos ad Dei nutum atque arbítrium fígerent. Clamárent útique ex ánimo: Dómine, ecce adsum; quid me vis fácere? Mitte me quocúmque tibi cordi est, vel usque in Indiam.

RESPONSORIUM

Lc 10, 2; Act 1, 8

R. Messis quidem multa, operárii autem pauci; * rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam.
V. Accipiétis virtútem superveniéntis Spíritus Sancti in vos, et éritis mihi testes usque ad últimum terræ. * Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beáti Francísci prædicatióne multos tibi pópulos acquisísti, da ut fidélium ánimi eódem fídei zelo férveant, et ubérrima ubíque prole Ecclésia sancta lætétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)