lat

BREVIARIUM ROMANUM

15 december 2022
TEMPUS ADVENTUS, hebd. III
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Verbum supérnum pródiens,
a Patre lumen éxiens,
qui natus orbi súbvenis
cursu declívi témporis:

Illúmina nunc péctora
tuóque amóre cóncrema;
audíta per præcónia
sint pulsa tandem lúbrica.

Iudéxque cum post áderis
rimári facta péctoris,
reddens vicem pro ábditis
iustísque regnum pro bonis,

Non demum artémur malis
pro qualitáte críminis,
sed cum beátis cómpotes
simus perénnes cǽlites.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David

Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)

IV

39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
       irátus es contra christum tuum;

40 evertísti testaméntum servi tui, *
       profanásti in terram diadéma eius.

41 Destruxísti omnes muros eius, *
       posuísti munitiónes eius in ruínas.

42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
       factus est oppróbrium vicínis suis. –

43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
       lætificásti omnes inimícos eius.

44 Avertísti áciem gládii eius *
       et non es auxiliátus ei in bello.

45 Finem posuísti splendóri eius *
       et sedem eius in terram collisísti.

46 Minorásti dies iuventútis eius, *
       perfudísti eum confusióne.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

V

47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
       exardéscet sicut ignis ira tua?

48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
       Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?

49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
       éruet ánimam suam de manu ínferi? –

50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
       sicut iurásti David in veritáte tua?

51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
       quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
       quo exprobravérunt vestígia christi tui. –


53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
       Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)

1 Dómine, refúgium factus es nobis *
      a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
      aut gignerétur terra et orbis, *
      a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –

3 Redúcis hóminem in púlverem: *
      et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
      et custódia in nocte. –

5 Auferes eos, sómnium erunt: *
      mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
      véspere décidit et aréscit. –

7 Quia defécimus in ira tua *
      et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
      occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –

9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
       consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
       aut in valéntibus octogínta anni,
    et maior pars eórum labor et dolor, *
       quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
       et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
       ut inducámus cor ad sapiéntiam. –

13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
       Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
       et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
       pro annis, quibus vídimus mala. –

16 Appáreat servis tuis opus tuum *
       et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
       et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
       et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

V. Audíte verbum Dómini, gentes.
R. Et annuntiáte illud in fínibus terræ.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

32, 15 – 33, 6
Salus promittitur. Exspectatio credentium

     In diébus illis: Effundétur super nos spíritus de excélso. Et erit desértum in hortum, et hortus in saltum reputábitur, et habitábit in solitúdine iudícium, et iustítia in horto sedébit; et erit opus iustítiæ pax, et cultus iustítiæ siléntium, et secúritas usque in sempitérnum.
     Et sedébit pópulus meus in habitatióne pacis et in tabernáculis fidúciæ et in locis secúris. Et pénitus cadet saltus, et profúnde deprimétur cívitas. Beáti, qui seminátis super omnes aquas, immitténtes pedem bovis et ásini.
     Væ, qui prædáris, cum nemo te prædátus sit; qui devástas, cum nemo te devastáverit! Cum consummáveris deprædatiónem, deprædáberis; cum perféceris devastatiónem, te devastábunt.
     Dómine, miserére nostri, te enim exspectávimus; esto brácchium nostrum in mane et salus nostra in témpore tribulatiónis. A voce fragóris fugérunt pópuli, ab exaltatióne tua dispérsæ sunt gentes. Et congregabúntur spólia, sicut collígitur bruchus; sicut discúrrunt locústæ, ad ea discúrritur.
     Sublímis est Dóminus, quóniam hábitat in excélso; implet Sion iudício et iustítia. Et erit fírmitas in tempóribus tuis; divítiæ salútis sapiéntia et sciéntia: timor Dómini ipse est thesáurus eius.

RESPONSORIUM

Is 32, 18. 17; Io 14, 27

R. Sedébit pópulus meus in habitatióne pacis et in tabernáculis fidúciæ: * Et erit opus iustítiæ pax.
V. Pacem meam do vobis: non turbétur cor vestrum neque formídet. * Et erit opus iustítiæ pax.

LECTIO ALTERA

Ex Constitutióne dogmática Dei Verbum Concílii Vaticáni secúndi de divína revelatióne

(Dei Verbum, n. 3-4)

Christus totam revelationem consummat

     Deus, per Verbum ómnia creans et consérvans, in rebus creátis perénne sui testimónium homínibus præbet et, viam salútis supérnæ aperíre inténdens, ínsuper protoparéntibus inde ab inítio semetípsum manifestávit.
     Post eórum autem lapsum, eos, redemptióne promíssa, in spem salútis eréxit et sine intermissióne géneris humáni curam egit, ut ómnibus, qui secúndum patiéntiam boni óperis salútem quærunt, vitam ætérnam daret.
     Suo autem témpore Abraham vocávit, ut fáceret eum in gentem magnam, quam post patriárchas per Móysen et prophétas erudívit ad se solum Deum vivum et verum, próvidum patrem et iúdicem iustum, agnoscéndum, et ad promíssum Salvatórem exspectándum, atque ita per sǽcula viam Evangélio præparávit. Postquam vero multifáriam multísque modis Deus locútus est in prophétis, novíssime diébus istis locútus est nobis in Fílio.
     Misit enim Fílium suum, ætérnum scílicet Verbum, qui omnes hómines illúminat, ut inter hómines habitáret iísque íntima Dei enarráret.
     Iesus Christus ergo, Verbum caro factum, homo ad hómines missus, verba Dei lóquitur, et opus salutáre consúmmat quod dedit ei Pater faciéndum.
     Quaprópter ipse, quem qui videt, videt et Patrem, tota sui ipsíus præséntia ac manifestatióne verbis et opéribus, signis et miráculis, præsértim autem morte sua et gloriósa ex mórtuis resurrectióne, misso tandem Spíritu veritátis, revelatiónem compléndo pérficit ac testimónio divíno confírmat, Deum nempe nobíscum esse ad nos ex peccáti mortísque ténebris liberándos et in ætérnam vitam resuscitándos.
     Œconomía ergo christiána, útpote fœdus novum et definitívum, numquam præteríbit, et nulla iam nova revelátio pública exspectánda est ante gloriósam manifestatiónem Dómini nostri Iesu Christi.

RESPONSORIUM

Is 30, 20-21; Deut 18, 15

R. Erunt óculi tui vidéntes præceptórem tuum; * Et aures tuæ áudient verbum monéntis: Hæc est via, ambuláte in ea.
V. Prophétam de gente tua et de frátribus tuis suscitábit tibi Dóminus Deus tuus. * Et aures tuæ áudient verbum monéntis: Hæc est via, ambuláte in ea.

ORATIO

Orémus:
Indígnos, quǽsumus, Dómine, nos fámulos tuos, quos actiónis própriæ culpa contrístat, Unigéniti tui advéntu salutári lætífica. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)