lat

BREVIARIUM ROMANUM

4 october 2023
S. Francisci Assisiensis, memoria


Assisii natus est anno 1182; post levem iuventutem conversus, bonis paternis renuntiavit et Deo firmiter adhæsit. Paupertatem amplexus vitam egit evangelicam, omnibus amorem Dei prǽdicans. Asseclas optimis informavit institutis quæ Sedes Apostolica probavit. Initium fecit étiam ordinis monialium, cœtui pænitentium in sæculo viventium, necnon prædicationi apud infideles. Mortuus est anno 1226.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio

Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)

I

2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
      ut non delínquam in lingua mea;
   ponam ori meo custódiam, *
      donec consístit peccátor advérsum me." –

3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
      et dolor meus renovátus est.

4 Concáluit cor meum intra me, *
      et in meditatióne mea exársit ignis.

5 Locútus sum in lingua mea: *
      "Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   et númerum diérum meórum quis est, *
      ut sciam quam brevis sit vita mea." –

6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
      et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
      Etenim ut imágo pertránsit homo.

7 Etenim vánitas est et concitátur; *
      thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

II

8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
      Spes mea apud te est.

9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
      oppróbrium insipiénti ne ponas me.

10 Obmútui et non apériam os meum, *
       quóniam tu fecísti. –

11 Amove a me plagas tuas: *
       ab ictu manus tuæ ego deféci.

12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
       et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
       Etenim vánitas omnis homo. –

13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
       et clamórem meum áuribus pércipe.
    Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
       quóniam ádvena ego sum apud te, *
       peregrínus sicut omnes patres mei.

14 Avértere a me, ut refrígerer, *
       priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem

Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)

3 Quid gloriáris in malítia, *
      qui potens es iniquitáte?

4 Tota die insídias cogitásti; *
      lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
      mendácium magis quam loqui æquitátem. *

6    Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –

7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
      evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
      et radícem tuam de terra vivéntium.

8 Vidébunt iusti et timébunt *
      et super eum ridébunt:

9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
      sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
      et præváluit in insídiis suis.“ –

10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
       Sperávi in misericórdia Dei *
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
       et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
       in conspéctu sanctórum tuórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

V. Sustínuit ánima mea in verbo eius.
R. Sperávit ánima mea in Dómino.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Philippénses

2, 12-30
Salutem vestram operamini

     Caríssimi mei, sicut semper obœdístis, non ut in præséntia mei tantum sed multo magis nunc in abséntia mea, cum metu et tremóre vestram salútem operámini; Deus est enim, qui operátur in vobis et velle et perfícere pro suo beneplácito. Omnia fácite sine murmuratiónibus et hæsitatiónibus, ut efficiámini sine queréla et símplices, fílii Dei sine reprehensióne in médio generatiónis pravæ et pervérsæ, inter quos lucétis sicut luminária in mundo Verbum vitæ continéntes ad glóriam meam in die Christi, quia non in vácuum cucúrri, neque in vácuum laborávi. Sed et si delíbor supra sacrifícium et obséquium fídei vestræ, gáudeo et congáudeo ómnibus vobis; idípsum autem et vos gaudéte et congaudéte mihi.
     Spero autem in Dómino Iesu Timótheum cito me míttere ad vos, ut et ego bono ánimo sim, cógnitis, quæ circa vos sunt. Néminem enim hábeo tam unánimem, qui sincére pro vobis sollícitus sit; omnes enim sua quærunt, non quæ sunt Iesu Christi. Probatiónem autem eius cognóscitis, quóniam sicut patri fílius mecum servívit in evangélium. Hunc ígitur spero me míttere, mox ut vídero, quæ circa me sunt; confído autem in Dómino, quóniam et ipse cito véniam.
     Necessárium autem existimávi Epaphrodítum fratrem et cooperatórem et commilitónem meum, vestrum autem apóstolum et minístrum necessitátis meæ, míttere ad vos, quóniam omnes vos desiderábat et mæstus erat, proptérea quod audierátis illum infirmátum. Nam et infirmátus est usque ad mortem, sed Deus misértus est eius; non solum autem eius, verum et mei, ne tristítiam super tristítiam habérem. Festinántius ergo misi illum, ut, viso eo, íterum gaudeátis, et ego sine tristítia sim. Excípite ítaque illum in Dómino cum omni gáudio et eiúsmodi cum honóre habetóte, quóniam propter opus Christi usque ad mortem accéssit in intéritum tradens ánimam suam, ut suppléret id, quod vobis déerat, erga me ministérii.

RESPONSORIUM

2 Petr 1, 10a. 11; Eph 5, 8b. 11a

R. Magis satágite ut firmam vestram vocatiónem et electiónem faciátis. * Sic enim abundánter ministrábitur vobis intróitus in ætérnum regnum Dómini nostri et salvatóris Iesu Christi.
V. Ut fílii lucis ambuláte; et nolíte communicáre opéribus infructuósis tenebrárum. *Sic enim abundánter ministrábitur vobis intróitus in ætérnum regnum Dómini nostri et salvatóris Iesu Christi.

LECTIO ALTERA

E Lítteris a sancto Francísco Assisiénsi ómnibus fidélibus scriptis

(Opuscula, edit. Quarancchi 1949, 87-94)

Debemus esse simplices, humiles et puri

     Verbum Patris tam dignum, tam sanctum et gloriósum nuntiávit altíssimus Pater de cælo ventúrum per sanctum Gabriélem archángelum suum sanctæ et gloriósæ Vírgini Maríæ, ex cuius útero veram recépit carnem humanitátis et fragilitátis nostræ. Qui, cum dives esset super ómnia, vóluit tamen ipse cum beatíssima matre sua elígere paupertátem. Et prope passiónem suam celebrávit Pascha cum discípulis suis. Deínde orávit ad Patrem dicens: Pater, si fíeri potest, tránseat a me calix iste.
     Posuit tamen voluntátem suam in voluntáte Patris. Cuius Patris talis fuit volúntas, ut Fílius eius benedíctus et gloriósus, quem dedit nobis et natus fuit pro nobis, se ipsum per próprium sánguinem suum sacrifícium et hóstiam in ara crucis offérret, non pro se, per quem facta sunt ómnia, sed pro peccátis nostris, relínquens nobis exémplum, ut sequámur vestígia eius. Et vult ut omnes salvémur per ipsum et recipiámus ipsum puro corde et casto córpore.
     O quam beáti et benedícti sunt illi qui Dóminum díligunt, et fáciunt sicut dicit ipse Dóminus in Evangélio: Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota ánima tua et próximum tuum sicut te ipsum! Diligámus ígitur Deum et adorémus eum puro corde et pura mente, quia ipse super ómnia quǽrens hoc dicit: Veri adoratóres adorábunt Patrem in spíritu et veritáte. Omnes enim, qui adórant eum, in spíritu veritátis opórtet eum adoráre. Et dirigámus ei laudes et oratiónes die ac nocte dicéndo: Pater noster, qui es in cælis; quia opórtet nos semper oráre et non defícere.
     Faciámus ínsuper fructus dignos pæniténtiæ. Et diligámus próximos sicut nosmetípsos. Habeámus caritátem et humilitátem et faciámus eleemósynas, quia ipsæ lavant ánimas a sórdibus peccatórum. Hómines enim ómnia perdunt, quæ in hoc sǽculo relínquunt; secum tamen portant caritátis mercédem et eleemósynas quas fecérunt, de quibus habébunt a Dómino prǽmium et dignam remuneratiónem.
     Non debémus secúndum carnem esse sapiéntes atque prudéntes, sed magis debémus esse símplices, húmiles et puri. Numquam debémus desideráre esse super álios, sed magis debémus esse servi et súbditi omni humánæ creatúræ propter Deum. Et omnes, qui tália fécerint et perseveráverint usque in finem, requiéscet super eos Spíritus Dómini et fáciet in eis habitáculum et mansiónem, et erunt fílii Patris cæléstis, cuius ópera fáciunt, et sunt sponsi, fratres et matres Dómini nostri Iesu Christi.

RESPONSORIUM

Mt 5, 3. 5. 6

R. Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum. * Beáti mites, quóniam ipsi possidébunt terram.
V. Beáti qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam ipsi saturabúntur. * Beáti mites, quóniam ipsi possidébunt terram.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beáto Francísco paupertáte et humilitáte Christo configurári tribuísti, concéde, ut, per illíus sémitas gradiéntes, Fílium tuum sequi et tibi coniúngi læta valeámus caritáte. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)