Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
SS. Pauli Miki et sociorum, martyrum, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,
Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.
Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.
Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)
I
1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2 Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
„Non requíret, non est Deus." –
5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
prosperántur viæ illíus in omni témpore.
Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
omnes inimícos suos aspernátur. –
6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
in generatiónem et generatiónem ero sine malo."
7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.
Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.
12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
ne obliviscáris páuperum.
13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –
14 Vidísti: †
tu labórem et dolórem consíderas, *
ut tradas eos in manus tuas.
Tibi derelíctus est pauper, *
órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
quæres peccátum illíus et non invénies. –
16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.
Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.
Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)
2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.
3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –
4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
et linguam magníloquam.
5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
lábia nostra a nobis sunt; *
quis noster dóminus est?" –
6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
ponam in salutári illum, quem despíciunt."
7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –
8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
a generatióne hac in ætérnum.
9 In circúitu ímpii ámbulant, *
cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.
V.
Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R.
Docébit mites vias suas.
LECTIO PRIOR
De Epístola ad Gálatas
Fratres: Cum venísset Cephas Antiochíam, in fáciem ei réstiti, quia reprehensíbilis erat. Prius enim quam venírent quidam ab
Iacóbo, cum géntibus comedébat; cum autem veníssent, subtrahébat et segregábat se, timens eos, qui ex circumcisióne erant.
Et simulatióni eius consensérunt céteri Iudǽi, ita ut et Bárnabas simul abducerétur illórum simulatióne. Sed cum vidíssem
quod non recte ambulárent ad veritátem evangélii, dixi Cephæ coram ómnibus: «Si tu, cum Iudǽus sis, gentíliter et non Iudáice
vivis, quómodo gentes cogis iudaizáre?». Nos natúra Iudǽi et non ex géntibus peccatóres, sciéntes autem quod non iustificátur
homo ex opéribus legis nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credídimus, ut iustificémur ex fide Christi et
non ex opéribus legis, quóniam ex opéribus legis non iustificábitur omnis caro.
Quodsi quæréntes iustificári in Christo, invénti sumus et ipsi peccatóres, numquid Christus peccáti miníster est? Absit! Si
enim, quæ destrúxi, hæc íterum ædífico, prævaricatórem me constítuo. Ego enim per legem legi mórtuus sum, ut Deo vivam.
Christo confíxus sum cruci: vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo
Fílii Dei, qui diléxit me et trádidit seípsum pro me. Non írritam fácio grátiam Dei; si enim per legem iustítia, ergo Christus gratis mórtuus est.
O insensáti Gálatæ, quis vos fascinávit, ante quorum óculos Iesus Christus descríptus est crucifíxus? Hoc solum volo a
vobis díscere: Ex opéribus legis Spíritum accepístis an ex audítu fídei? Sic stulti estis? Cum Spíritu cœpéritis, nunc
carne consummámini? Tanta passi estis sine causa? Si tamen et sine causa! Qui ergo tríbuit vobis Spíritum et operátur
virtútes in vobis, ex opéribus legis an ex audítu fídei?
Sicut Abraham crédidit Deo, et reputátum est ei ad iustítiam. Cognóscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt fílii
Abrahæ. Próvidens autem Scriptúra quia ex fide iustíficat gentes Deus, prænuntiávit Abrahæ: «Benedicéntur in te omnes
gentes». Igitur, qui ex fide sunt, benedicúntur cum fidéli Abraham. Quicúmque enim ex opéribus legis sunt, sub maledícto
sunt; scriptum est enim: «Maledíctus omnis, qui non permánserit in ómnibus, quæ scripta sunt in libro Legis, ut fáciat ea».
Quóniam autem in lege nemo iustificátur apud Deum maniféstum est, quia iustus ex fide vivet; lex autem non est ex fide,
sed qui fécerit ea, vivet in illis. Christus nos redémit de maledícto legis factus pro nobis maledíctum, quia scriptum est:
«Maledíctus omnis, qui pendet in ligno», ut in gentes benedíctio Abrahæ fíeret in Christo Iesu, ut promissiónem Spíritus accipiámus per fidem.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex História martýrii sanctórum Pauli Miki eiúsque sociórum ab auctóre coǽvo conscrípta
Crúcibus defíxis, mirábile fuit vidére ómnium constántiam, ad quam eos hortabántur, partim Pater Pásius, partim Pater Rodríguez.
Pater Commissárius semper cónstitit quasi immótus óculis in cælum coniéctis. Frater Martínus ad agéndum divínæ bonitáti grátias
concinébat quosdam psalmos, adiúncto versículo In manus tuas, Dómine. Frater Francíscus Blancus étiam clara voce Deo agébat
grátias. Frater Gunsálvus ádmodum eláta voce dicébat domínicam oratiónem et salutatiónem angélicam.
Paulus Miki frater noster, videns se consístere in suggéstu ómnium, quos umquam habúerat, honoratíssimo, primum circumstántibus
apéruit se Iapónium et de Societáte Iesu esse, moríque propter annuntiátum Evangélium, et grátias Deo ob benefícium tam exímium
ágere, deínde hæc verba subiécit: «Cum ad hoc témporis punctum pervénerim e vobis néminem esse opínor, qui me credat velle
párcere veritáti. Decláro ítaque vobis nullam esse ad salútem viam, nisi quam tenent christiáni. Quæ cum dóceat me ignóscere
inimícis, et ómnibus qui me offendérunt, ego libénter regi omnibúsque meæ mortis auctóribus ignósco, eósque rogo ut christiáno
baptísmo initiári velint».
Hinc óculis in sócios convérsis cœpit eos in hoc extrémo conflíctu animáre; in quorum ómnium vúltibus lætítia quædam apparébat,
sed in Ludovíco singuláris; cui cum álius quidam christiánus acclamáret, brevi eum futúrum in Paradíso, digitórum totiúsque
córporis gestu gáudii pleno, ómnium in se spectántium óculos convértit.
Antónius, qui Ludovíci claudébat latus, óculis cælo infíxis, post invocátum sanctíssimum nomen Iesu et Maríæ, occínuit psalmum
Laudáte, púeri, Dóminum, quem didícerat Nagasáki in institutióne catechéseos; in ea enim dédita ópera púeris quidam psalmi
hanc in rem ediscéndi tradúntur.
Alii dénique repetébant: «Iesu, María», seréna fácie; nonnúlli étiam exhortabántur circumstántes ad vitam christiáno dignam;
hisque et áliis simílibus actiónibus promptitúdinem moriéndi demonstrábant.
Tum carnífices quáttuor cœpére vagínis (quæ Iapóniis usitátæ sunt) exímere lánceas, ad quarum horríficum conspéctum omnes fidéles
acclamárunt: «Iesu, María» et, quod plus, est complorátio secúta miserábilis ipsos fériens cælos. Carnífices quemque eórum uno
alteróque ictu, brevíssimo témpore, exanimárunt.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, ómnium fortitúdo sanctórum, qui beátos mártyres Paulum eiúsque sócios per crucem ad vitam vocáre dignátus es, præsta, quǽsumus, ut,
eórum intercessióne, fidem quam profitémur usque ad mortem fórtiter teneámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)