lat

BREVIARIUM ROMANUM

17 aprilis 2024
TEMPUS PASCHALE, hebd. III
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.

Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.

Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.

Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.

Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.

Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine. Allelúia.

Psalmus 88 (89), 2-38
Misericordiæ Domini super domum David

Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum. (Act 13, 22. 23)

I

2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *
      in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

3 Quóniam dixísti: †
      „In ætérnum misericórdia ædificábitur,“ *
      in cælis firmábitur véritas tua. –

4 „Dispósui testaméntum elécto meo, *
      iurávi David servo meo:

5 Usque in ætérnum confirmábo semen tuum *
      et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam.“ –

6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *
      étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.

7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *
      símilis erit Dómino in fíliis Dei?

8 Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *
      magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt. –

9 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *
       Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.

10 Tu domináris supérbiæ maris, *
       elatiónes flúctuum eius tu mítigas.

11 Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *
       in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. –

12 Tui sunt cæli, et tua est terra, *
       orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.

13 Aquilónem et austrum tu creásti, *
       Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.

14 Tibi bráchium cum poténtia; *
       firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.

15 Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *
       Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. –

16 Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. *
       Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt

17 et in nómine tuo exsultábunt tota die *
       et in iustítia tua exaltabúntur,

18 quóniam decor virtútis eórum tu es, *
       et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.

19 Quia Dómini est scutum nostrum, *
       et Sancti Israel rex noster.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine. Allelúia.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem. Allelúia.

II

20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: †
       „Pósui adiutórium in poténte *
       et exaltávi eléctum de plebe.

21 Invéni David servum meum; *
       óleo sancto meo unxi eum.

22 Manus enim mea firma erit cum eo, *
       et bráchium meum confortábit eum. –

23 Nihil profíciet inimícus in eo, *
       et fílius iniquitátis non ópprimet eum.

24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius *
       et odiéntes eum percútiam.

25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, *
       et in nómine meo exaltábitur cornu eius.

26 Et ponam super mare manum eius *
       et super flúmina déxteram eius. –

27 Ipse invocábit me: 'Pater meus es tu, *
       Deus meus et refúgium salútis meæ.'

28 Et ego primogénitum ponam illum, *
       excélsum præ régibus terræ.

29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam *
       et testaméntum meum fidéle ipsi.

30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius *
       et thronum eius sicut dies cæli.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem. Allelúia.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit. Allelúia.

III

31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam *
       et in iudíciis meis non ambuláverint,

32 si iustificatiónes meas profanáverint *
       et mandáta mea non custodíerint,

33 visitábo in virga delíctum eórum *
       et in verbéribus iniquitátem eórum. –

34 Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, *
       neque méntiar in veritáte mea.

35 Non profanábo testaméntum meum *
       et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.

36 Semel iurávi in sancto meo: *
       David non méntiar.

37 Semen eius in ætérnum manébit, *
       et thronus eius sicut sol in conspéctu meo

38 et sicut luna firmus stabit in ætérnum *
       et testis in cælo fidélis.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit. Allelúia.

V. Deus suscitávit Christum a mórtuis, allelúia.
R. Ut fides nostra et spes esset in Deo, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

9, 1-12
Plaga locustarum

     Ego Ioánnes vidi, et quintus ángelus tuba cécinit. Et vidi stellam de cælo cecidísse in terram, et data est illi clavis pútei abýssi. Et apéruit púteum abýssi, et ascéndit fumus ex púteo sicut fumus fornácis magnæ, et obscurátus est sol et aer de fumo pútei. Et de fumo exiérunt locústæ in terram, et data est illis potéstas, sicut habent potestátem scorpiónes terræ. Et dictum est illis, ne læderent fenum terræ neque omne víride neque omnem árborem, nisi tantum hómines, qui non habent signum Dei in fróntibus. Et datum est illis, ne occíderent eos, sed ut cruciaréntur ménsibus quinque; et cruciátus eórum ut cruciátus scórpii, cum pércutit hóminem. Et in diébus illis quærent hómines mortem et non invénient eam, et desiderábunt mori, et fugit mors ab ipsis.
     Et similitúdines locustárum símiles equis parátis in prœlium, et super cápita eárum tamquam corónæ símiles auro, et fácies eárum sicut fácies hóminum, et habébant capíllos sicut capíllos mulíerum, et dentes eárum sicut leónum erant et habébant lorícas sicut lorícas férreas, et vox alárum eárum sicut vox cúrruum equórum multórum curréntium in bellum. Et habent caudas símiles scorpiónibus et acúleos, et in caudis eárum potéstas eárum nocére homínibus ménsibus quinque. Habent super se regem ángelum abýssi, cui nomen Hebráice Abáddon et Græce nomen habet Apóllyon.
     Væ unum ábiit. Ecce véniunt adhuc duo væ post hæc.

RESPONSORIUM

Ioel 3, 3. 5; Mc 13, 33

R. Dabo prodígia in cælo et in terra, sánguinem et ignem et colúmnas fumi. * Et erit: omnis qui invocáverit nomen Dómini, salvus erit, allelúia.
V. Vidéte, vigiláte; nescítis enim quando tempus sit. * Et erit: omnis qui invocáverit nomen Dómini, salvus erit, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Apología prima sancti Iustíni mártyris pro Christiánis

(Cap. 61: PG 6, 419-422)

Lavacrum regenerationis

     Quómodo nos Deo consecravérimus, per Christum renováti, exponémus.
     Quicúmque persuásum habúerint et credíderint vera esse quæ a nobis docéntur et dicúntur, seque ita vívere posse promíserint, ii precári et ieiunántes priórum peccatórum véniam a Deo pétere docéntur, nobis una precántibus et ieiunántibus.
     Deínde eo ducúntur a nobis, ubi aqua est, et eódem regeneratiónis modo regenerántur, quo et ipsi sumus regeneráti. Nam in nómine Paréntis universórum ac Dómini Dei ac salvatóris nostri Iesu Christi et Spíritus Sancti lavácrum in aqua tunc suscípiunt.
     Dixit enim Christus: Nisi regeneráti fuéritis, non intrábitis in regnum cælórum. Fíeri autem non posse, ut semel nati in úteros matrum ingrediántur, ómnibus perspícuum est.
     Dictum étiam est ab Isaía prophéta quóniam modo peccáta effúgiant qui peccavérunt et pæniténtiam agunt. Sic autem locútus est: Lavámini, mundi estóte, auférte mala ex animábus vestris, díscite fácere bonum, iudicáte pupíllo, iustificáte víduam; et veníte et disceptémus, dicit Dóminus. Et si fúerint peccáta vestra quasi phœníceum, tamquam lanam dealbábo, et si fúerint ut cóccinum, sicut nivem dealbábo. Si autem non audiéritis me, gládius devorábit vos. Os enim Dómini locútum est hæc.
     Hanc autem huius rei ratiónem ab Apóstolis accépimus. Quando quidem primam nostram generatiónem ignorántes, necessitáte quadam ex húmido sémine per mútuam paréntum mixtiónem géniti sumus, atque in pravis móribus et nefáriis institútis educáti; ut necessitátis et ignoratiónis fílii non maneámus, sed electiónis et sciéntiæ, et remissiónem peccatórum, quæ prius commísimus, consequámur in aqua; super eo qui regenerári volúerit, et peccatórum pæniténtiam égerit, Paréntis ómnium et Dómini Dei nomen pronuntiátur, atque hoc ipsum tantúmmodo appellámus, cum eum baptizándum ad lavácrum dedúcimus.
     Nemo est enim qui nomen dícere non enarrábili Deo possit, aut si quis dícere áudeat nomen illi inésse, is pérdite insánit.
     Vocátur autem lavácrum illud illuminátio, eo quod mente illuminéntur qui hæc discunt. Sed et in nómine Iesu Christi sub Póntio Piláto crucifíxi, et in nómine Spíritus Sancti, qui per prophétas ómnia ad Iesum spectántia prænuntiávit, is qui illuminátur, ablúitur.

RESPONSORIUM

Io 3, 5-6

R. Dixit Iesus Nicodémo: Amen, amen dico tibi: * Nisi quis natus fúerit ex aqua et Spíritu, non potest introíre in regnum Dei, allelúia.
V. Quod natum est ex carne, caro est, et quod natum est ex Spíritu, spíritus est. * Nisi quis natus fúerit ex aqua et Spíritu, non potest introíre in regnum Dei, allelúia.

ORATIO

Orémus:
Adésto, quǽsumus, Dómine, famíliæ tuæ, et dignánter impénde, ut, quibus fídei grátiam contulísti, in resurrectióne Unigéniti tui portiónem largiáris ætérnam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)