lat

BREVIARIUM ROMANUM

22 maius 2024
PER ANNUM, hebd. VII
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Rerum creátor óptime
rectórque noster, réspice;
nos a quiéte nóxia
mersos sopóre líbera.

Te, sancte Christe, póscimus;
ignósce tu crimínibus,
ad confiténdum súrgimus
morásque noctis rúmpimus.

Mentes manúsque tóllimus,
Prophéta sicut nóctibus
nobis geréndum prǽcipit
Paulúsque gestis cénsuit.

Vides malum quod géssimus;
occúlta nostra pándimus,
preces geméntes fúndimus;
dimítte quod peccávimus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Scientiárum Dómino,
sit tibi iubilátio,
qui nostra vides íntima
tuáque foves grátia.

Qui bonum, pastor óptime,
dum servas, quæris pérditum,
in páscuis ubérrimis
nos iunge piis grégibus,

Ne terror iræ iúdicis
nos hædis iungat réprobis,
sed simus temet iúdice
oves ætérnæ páscuæ.

Tibi, Redémptor, glória,
honor, virtus, victória,
regnánti super ómnia
per sæculórum sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Psalmus 88 (89), 2-38
Misericordiæ Domini super domum David

Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum. (Act 13, 22. 23)

I

2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *
      in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

3 Quóniam dixísti: †
      „In ætérnum misericórdia ædificábitur,“ *
      in cælis firmábitur véritas tua. –

4 „Dispósui testaméntum elécto meo, *
      iurávi David servo meo:

5 Usque in ætérnum confirmábo semen tuum *
      et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam.“ –

6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *
      étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.

7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *
      símilis erit Dómino in fíliis Dei?

8 Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *
      magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt. –

9 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *
       Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.

10 Tu domináris supérbiæ maris, *
       elatiónes flúctuum eius tu mítigas.

11 Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *
       in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. –

12 Tui sunt cæli, et tua est terra, *
       orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.

13 Aquilónem et austrum tu creásti, *
       Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.

14 Tibi bráchium cum poténtia; *
       firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.

15 Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *
       Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. –

16 Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. *
       Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt

17 et in nómine tuo exsultábunt tota die *
       et in iustítia tua exaltabúntur,

18 quóniam decor virtútis eórum tu es, *
       et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.

19 Quia Dómini est scutum nostrum, *
       et Sancti Israel rex noster.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

II

20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: †
       „Pósui adiutórium in poténte *
       et exaltávi eléctum de plebe.

21 Invéni David servum meum; *
       óleo sancto meo unxi eum.

22 Manus enim mea firma erit cum eo, *
       et bráchium meum confortábit eum. –

23 Nihil profíciet inimícus in eo, *
       et fílius iniquitátis non ópprimet eum.

24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius *
       et odiéntes eum percútiam.

25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, *
       et in nómine meo exaltábitur cornu eius.

26 Et ponam super mare manum eius *
       et super flúmina déxteram eius. –

27 Ipse invocábit me: 'Pater meus es tu, *
       Deus meus et refúgium salútis meæ.'

28 Et ego primogénitum ponam illum, *
       excélsum præ régibus terræ.

29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam *
       et testaméntum meum fidéle ipsi.

30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius *
       et thronum eius sicut dies cæli.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

III

31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam *
       et in iudíciis meis non ambuláverint,

32 si iustificatiónes meas profanáverint *
       et mandáta mea non custodíerint,

33 visitábo in virga delíctum eórum *
       et in verbéribus iniquitátem eórum. –

34 Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, *
       neque méntiar in veritáte mea.

35 Non profanábo testaméntum meum *
       et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.

36 Semel iurávi in sancto meo: *
       David non méntiar.

37 Semen eius in ætérnum manébit, *
       et thronus eius sicut sol in conspéctu meo

38 et sicut luna firmus stabit in ætérnum *
       et testis in cælo fidélis.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

V. Declarátio sermónum tuórum illúminat.
R. Et intelléctum dat párvulis.

LECTIO PRIOR

De libro Qóhelet

5, 9 – 6, 8
Vanitas divitiarum

     Qui díligit pecúniam, pecúnia non implébitur, et qui amat divítias fructum non cápiet ex eis; et hoc ergo vánitas. Ubi multæ sunt opes, multi et qui cómedunt eas; et quid prodest possessóri, nisi quod cernit divítias óculis suis? Dulcis est somnus operánti, sive parum sive multum cómedat; satúritas autem dívitis non sinit eum dormíre.
     Est et infírmitas péssima, quam vidi sub sole: divítiæ conservátæ in malum dómini sui. Periérunt enim in negótio péssimo; si generávit fílium, in summa egestáte erit. Sicut egréssus est de útero matris suæ, nudus íterum abíbit, sicut venit, et nihil áuferet secum de labóre suo, quod tollat in manu sua. Miserábilis prorsus infírmitas: quómodo venit, sic revertétur. Quid ergo prodest ei quod laborávit in ventum? Cunctis enim diébus vitæ suæ cómedit in ténebris et in curis multis et in ærúmna atque tristítia. Ecce quod ego vidi bonum, quod pulchrum, ut cómedat quis et bibat et fruátur lætítia ex labóre suo, quo laborávit ipse sub sole, número diérum vitæ suæ, quos dedit ei Deus; hæc enim est pars illíus. Et quidem omni hómini, cui dedit Deus divítias atque substántiam, potestatémque ei tríbuit, ut cómedat ex eis et tollat partem suam et lætétur de labóre suo: hoc est donum Dei. Non enim satis recordábitur diérum vitæ suæ, eo quod Deus óccupet delíciis cor eius.
     Est et áliud malum, quod vidi sub sole, et quidem grave apud hómines: vir, cui dedit Deus divítias et substántiam et honórem, et nihil deest ánimæ suæ ex ómnibus, quæ desíderat; nec tríbuit ei potestátem Deus, ut cómedat ex eo, sed homo extráneus vorábit illud: hoc vánitas et miséria mala est. Si genúerit quíspiam centum líberos et víxerit multos annos et plures dies ætátis habúerit, et ánima illíus non sit satiáta bonis substántiæ suæ, immo et sepultúra cáreat, de hoc ego pronúntio quod mélior illo sit abortívus. Frustra enim venit et pergit ad ténebras, et in ténebris abscondétur nomen eius. Etsi non vidit solem neque cognóvit, maior est réquies isti quam illi. Etiámsi duóbus mílibus annis víxerit et non fúerit perfrúitus bonis, nonne ad unum locum próperant omnes? «Omnis labor hóminis est ad os eius, sed ánima eius non implébitur».
     Quid habet ámplius sápiens præ stulto? Et quid pauper, qui sciat ambuláre coram vivis?

 

RESPONSORIUM

Prov 30, 8; Ps 30 (31), 15a. 16a

R. Vanitátem et verba mendácia longe fac a me, Dómine. * Mendicitátem et divítias ne déderis mihi, tríbue tantum victum deménsum mihi.
V. Ego in te sperávi, Dómine; in mánibus tuis sortes meæ. * Mendicitátem et divítias ne déderis mihi, tríbue tantum victum deménsum mihi.

LECTIO ALTERA

Ex Commentário sancti Hierónymi presbýteri in Ecclesiásten

(PL 23, 1057-1059)

Quæ sursum sunt quǽrite

     Omnis homo, cui dedit Deus divítias et substántiam, concessítque ei ut vescerétur ex eis, et tólleret partem suam, et lætarétur de labóre suo, hoc Dei donum est. Non enim multum recordábitur diérum vitæ suæ, quia Deus óccupat in lætítia cor eius. Ad comparatiónem eius, qui ópibus suis in curárum ténebris véscitur et cum grandi vitæ tǽdio peritúra compórtat, meliórem dicit esse eum, qui præséntibus frúitur. Hic enim vel parva volúptas est in fruéndo; ibi vero sollicitúdinum tantúmmodo magnitúdo. Et reddit causas, quare Dei donum sit frui posse divítiis. Quóniam non multum recordábitur diérum vitæ suæ.
     Avocat quippe eum Deus in lætítia cordis sui: non erit in tristítia, non cogitatióne vexábitur, abdúctus lætítia et voluptáte præsénti. Sed mélius est iuxta Apóstolum spiritálem escam et spiritálem potum a Deo datum intéllegi et vidére bonitátem in omni labóre suo, quia ingénti labóre et stúdio vera póssumus contemplári bona. Et hæc est pars nostra, ut in nostro stúdio et labóre lætémur. Quod licet bonum sit, tamen, donec Christus manifestétur vita nostra, necdum plene bonum est.
     Omnis labor hóminis in ore ipsíus, et quidem ánima non implébitur. Quid enim est ámplius sapiénti a stulto, quid páuperi, nisi scire ut vadat contra vitam? Omne quod labórant hómines in hoc mundo, ore consúmitur et, attrítum déntibus, ventri tráditur digeréndum. Cumque páululum gulam delectáverit, támdiu vidétur tribúere voluptátem quámdiu gútture continétur.
     Et post hæc ómnia, non implétur ánima comedéntis: sive quod rursum desíderet, quod comédit, et tam sápiens quam stultus absque cibo néqueat vívere et pauper nihil áliud quærat, nisi quómodo possit órganum sui corpúsculi sustentáre nec interíre inédia; sive quod nullam utilitátem ánima ex refectióne corpúsculi cápiat, et cibus tam sapiénti quam stulto commúnis sit et illuc vadat pauper, ubi opes esse perspéxerit.
     Mélius est autem hoc intéllegi de Ecclesiástico viro, qui in Scriptúris cæléstibus erudítus, omnem labórem habet in ore suo et ánima eius non implétur, dum semper cupit díscere. Et in eo plus habet sápiens, quam insípiens; quia cum páuperem esse se séntiat (páuperem autem illum, qui in Evangélio beátus dícitur) próperat ad ea comprehendénda, quæ vitæ sunt, et ámbulat arctam et angústam viam, quæ ducit ad vitam, et pauper est a malis opéribus, et scit ubi Christus, qui vita est, commorétur.

 

RESPONSORIUM

Cf. Sir 23, 4-6. 3b

R. Dómine, pater et Deus vitæ meæ, ne derelínquas me in cogitátu malígno; extolléntiam oculórum meórum ne déderis mihi, et desidérium malígnum avérte a me, Dómine. * Et ánimo irreverénti et infruníto ne tradas me, Dómine.
V. Ne derelínquas me, Dómine, ne accréscant ignorántiæ meæ, nec multiplicéntur delícta mea. * Et ánimo irreverénti et infruníto ne tradas me, Dómine.

ORATIO

Orémus:
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, semper rationabília meditántes, quæ tibi sunt plácita, et dictis exsequámur et factis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)