Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 |
S. Aloisii Gonzaga, religiosi, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.
Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.
Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.
Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.
His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.
Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.
Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. (Mt 27, 34)
I
2 Salvum me fac, Deus, *
quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.
3 Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.
4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
qui odérunt me gratis.
Confortáti sunt, qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces; *
quæ non rápui, tunc exsolvébam. –
6 Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
et delícta mea a te non sunt abscóndita.
7 Non erubéscant in me, qui exspéctant te, *
Dómine, Dómine virtútum.
Non confundántur super me, *
qui quærunt te, Deus Israel. –
8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
opéruit confúsio fáciem meam;
9 extráneus factus sum frátribus meis *
et peregrínus fíliis matris meæ. –
10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
11 Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
et factum est in oppróbrium mihi. –
12 Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
et factus sum illis in parábolam.
13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, *
et in me canébant, qui bibébant vinum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.
Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine! *
in témpore benepláciti, Deus.
In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
in veritáte salútis tuæ.
15 Eripe me de luto, ut non infígar, †
erípiar ab iis, qui odérunt me, *
et de profúndis aquárum.
16 Non me demérgat fluctus aquárum, †
neque absórbeat me profúndum, *
neque úrgeat super me púteus os suum. –
17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; *
quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. –
19 Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
propter inimícos meos rédime me.
20 Tu scis oppróbrium meum *
et confusiónem meam et reveréntiam meam. –
In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; *
21 oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, *
et qui consolarétur, et non invéni.
22 Et dedérunt in escam meam fel, *
et in siti mea potavérunt me acéto.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.
30 Ego autem sum pauper et dolens; *
salus tua, Deus, súscipit me.
31 Laudábo nomen Dei cum cántico *
et magnificábo eum in laude.
32 Et placébit Dómino super taurum, *
super vítulum córnua producéntem et úngulas. –
33 Vídeant húmiles et læténtur; *
quǽrite Deum, et vivet cor vestrum,
34 quóniam exaudívit páuperes Dóminus *
et vinctos suos non despéxit.
35 Laudent illum cæli et terra, *
mária et ómnia reptília in eis.
36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion †
et ædificábit civitátes Iudæ; *
et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.
37 Et semen servórum eius hereditábunt eam *
et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.
V.
Dóminus vias suas docébit nos.
R.
Et ambulábimus in sémitis eius.
LECTIO PRIOR
De libro Iúdicum
In diébus illis: Rursum fílii Israel fecérunt malum in conspéctu Dómini, qui trádidit eos in manus
Philisthinórum quadragínta annis.
Erat autem vir quidam de Sáraa et de stirpe Dan nómine Mánue habens uxórem stérilem. Cui appáruit ángelus Dómini
et dixit ad eam: «Ecce stérilis es et absque líberis, sed concípies et páries fílium. Cave ergo, ne vinum bibas ac
síceram, nec immúndum quidquam cómedas, quia ecce concípies et páries fílium, cuius non tanget caput novácula: erit
enim puer Nazarǽus Dei ex matris útero et ipse incípiet liberáre Israel de manu Philisthinórum».
Quæ cum venísset ad marítum, dixit ei: «Vir Dei venit ad me habens aspéctum sicut ángelus Dómini, terríbilis nimis.
Non interrogávi eum, unde esset, nec ipse nomen suum mihi indicávit. Et dixit mihi: “Ecce concípies et páries fílium;
cave, ne vinum bibas et síceram, et ne áliquo vescáris immúndo: erit enim puer Nazarǽus Dei ex útero matris usque ad diem mortis suæ”».
Orávit ítaque Mánue Dóminum et ait: «Obsecro, Dómine, ut vir Dei, quem misísti, véniat íterum et dóceat nos, quid
debeámus fácere de púero, qui nascitúrus est». Exaudivítque Deus precántem Mánue, et venit rursum ángelus Dei ad
mulíerem sedéntem in agro. Mánue autem marítus eius non erat cum ea. Festinávit ergo et cucúrrit ad virum suum
nuntiavítque ei dicens: «Ecce appáruit mihi vir, qui illo die vénerat ad me». Qui surréxit et secútus est uxórem
suam veniénsque ad virum dixit ei: «Tu es, qui locútus es mulíeri?». Et ille respóndit: «Ego sum». Cui Mánue: «Quando,
inquit, sermo tuus fúerit explétus, quid circa púerum observáre et fácere debémus?». Dixítque ángelus Dómini ad Mánue:
«Ab ómnibus, quæ locútus sum uxóri tuæ, abstíneat se; et quidquid ex vínea náscitur, non cómedat, vinum et síceram non
bibat, nullo vescátur immúndo, et, quod ei præcépi, custódiat».
Dixítque Mánue ad ángelum Dómini: «Obsecro, ut retineámus te et faciámus tibi hædum de capris». Cui respóndit ángelus
Dómini: «Si me rétines, non cómedam panes tuos; sin autem vis holocáustum fácere, offer illud Dómino». Et nesciébat
Mánue quod ángelus Dómini esset. Dixítque ad eum: «Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fúerit explétus, honorémus te?».
Cui ille respóndit: «Cur quæris nomen meum, quod est mirábile?». Tulit ítaque Mánue hædum de capris et oblatiónem símilæ
et pósuit super petram ófferens Dómino, qui facit mirabília; ipse autem et uxor eius intuebántur. Cumque ascénderet
flamma de altári in cælum, ángelus Dómini in flamma páriter ascéndit. Quod cum vidísset Mánue et uxor eius, proni
cecidérunt in terram; et ultra non eis appáruit ángelus Dómini. Statímque intelléxit Mánue ángelum esse Dómini et dixit
ad uxórem suam: «Morte moriémur, quia vídimus Deum». Cui respóndit múlier: «Si Dóminus nos vellet occídere, de mánibus
nostris holocáustum et oblatiónem non suscepísset, nec ostendísset nobis hæc ómnia neque tália dixísset».
Péperit ítaque fílium et vocávit nomen eius Samson. Crevítque puer, et benedíxit ei Dóminus. Cœpítque spíritus Dómini
impéllere eum in Castris Dan inter Sáraa et Esthaol.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístola sancti Aloísii Gonzága ad matrem conscrípta
Spíritus Sancti grátiam et consolatiónem tibi, illustríssima dómina, perpétuam precor. Versábar équidem, cum tuæ lítteræ afferréntur, adhuc in hac
mortuórum regióne. Verum age nunc, ad cælum aliquándo aspirándum est, ut in terra vivéntium Deum ætérnum laudémus. Quod quidem iter nuper sperábam
ante hoc tempus a me conféctum iri. Si cáritas est, ut ait sanctus Paulus, flere cum fléntibus, gaudére cum gaudéntibus, ingens omníno te gáudium,
mater illustríssima, ex eo hauríre necésse est, quod benefícii gratiǽque in te causa, veram mihi Deus lætítiam, atque a metu eius umquam amitténdi securitátem desígnat.
Equidem, fatébor enim tibi, illustríssima dómina, cum in consideratióne divínæ bonitátis, quæ instar est maris, cui nec fundus sit nec litus, mentem
ingúrgito, ea mihi, illíus amplitúdine abrépta, aberráre neque satis compétere vidétur, quippe cum ille me, pro tam brevi et exíguo labóre, ad ætérnam
réquiem accérsat, et me de cælo ad summam felicitátem, quam ádeo neglegénter quæsívi, vocet, fructúmque lacrimárum polliceátur, quas tam parce profúdi.
Vide étiam atque étiam, illustríssima dómina, et cave ne hanc infinítam Dei benignitátem víoles; quod profécto fáceres, si eum velut mórtuum lamentarére,
qui in Dei conspéctu vivat longéque plus rebus tuis, quam in hac vita, sua commendatióne adiuménti áfferat. Non erit hæc diutúrna seiúnctio; in cælo
revisémus inter nos, simúlque cum salútis nostræ víndice copuláti, tota ánimi contentióne eum laudántes eiúsque misericórdias in ætérnum cantántes,
immortálibus lætítiis perfruémur. Adimit nobis quod ante commodáverat non álio consílio, nisi ut immunióre et tutióre loco repónat, iísque nos bonis ornet quæ nobis optarémus ipsi.
Hæc ómnia, eo dumtáxat a me dicta sunt, ut morigerárer desidério quo téneor, uti tu, illustríssima dómina, ceteráque omnis família, hunc meum
discéssum in iucúndi benefícii loco habeátis, tuque hoc fretum traiciéntem, dum litus contíngam in quo spes omnes meæ sitæ sunt, matérna tua
benedictióne prosequáre. Quod idcírco feci libéntius, quod nihil mihi supérfuit, quo evidéntius amórem ac reveréntiam quam ut fílius matri débeo, tibi significárem.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, cæléstium auctor donórum, qui in beáto Aloísio miram vitæ innocéntiam cum pæniténtia sociásti, eius méritis et intercessióne
concéde, ut, innocéntem non secúti, pæniténtem imitémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)