lat

BREVIARIUM ROMANUM

23 october 2024
PER ANNUM, hebd. XXIX
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Rerum creátor óptime
rectórque noster, réspice;
nos a quiéte nóxia
mersos sopóre líbera.

Te, sancte Christe, póscimus;
ignósce tu crimínibus,
ad confiténdum súrgimus
morásque noctis rúmpimus.

Mentes manúsque tóllimus,
Prophéta sicut nóctibus
nobis geréndum prǽcipit
Paulúsque gestis cénsuit.

Vides malum quod géssimus;
occúlta nostra pándimus,
preces geméntes fúndimus;
dimítte quod peccávimus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Scientiárum Dómino,
sit tibi iubilátio,
qui nostra vides íntima
tuáque foves grátia.

Qui bonum, pastor óptime,
dum servas, quæris pérditum,
in páscuis ubérrimis
nos iunge piis grégibus,

Ne terror iræ iúdicis
nos hædis iungat réprobis,
sed simus temet iúdice
oves ætérnæ páscuæ.

Tibi, Redémptor, glória,
honor, virtus, victória,
regnánti super ómnia
per sæculórum sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Psalmus 17 (18), 2-30
Gratiarum actio pro salute et victoria

In illa hora factus est terræmotus magnus. (Ap 11, 13)

I

2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
3     Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
   Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
      protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.

4 Laudábilem invocábo Dóminum, *
      et ab inimícis meis salvus ero. –

5 Circumdedérunt me fluctus mortis, *
      et torréntes Bélial conturbavérunt me;

6 funes inférni circumdedérunt me, *
      præoccupavérunt me láquei mortis.

7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
      et ad Deum meum clamávi;
   exaudívit de templo suo vocem meam, *
      et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

II

8 Commóta est et contrémuit terra; †
      fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, *
      quóniam irátus est.

9 Ascéndit fumus de náribus eius, †
      et ignis de ore eius dévorans; *
      carbónes succénsi processérunt ab eo.

10 Inclinávit cælos et descéndit, *
      et calígo sub pédibus eius. –

11 Et ascéndit super cherub et volávit, *
      ferebátur super pennas ventórum.

12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
      in circúitu eius tabernáculum eius, *
      tenebrósa aqua, nubes áeris.

13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, *
      grando et carbónes ignis. –

14 Et intónuit de cælo Dóminus, †
      et Altíssimus dedit vocem suam: *
      grando et carbónes ignis.

15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
      fúlgura iecit et conturbávit eos.

16 Et apparuérunt fontes aquárum, *
      et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
    ab increpatióne tua, Dómine, *
      ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. –

17 Misit de summo et accépit me *
      et assúmpsit me de aquis multis;

18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
      et ab his, qui odérunt me, *
      quóniam confortáti sunt super me.

19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
      et factus est Dóminus fulciméntum meum;

20 et edúxit me in latitúdinem, *
      salvum me fecit, quóniam vóluit me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

III

21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,

22 quia custodívi vias Dómini, *
      nec ímpie recéssi a Deo meo.

23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
      et iustítias eius non réppuli a me;

24 et fui immaculátus cum eo *
      et observávi me ab iniquitáte.

25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. –

26 Cum sancto sanctus eris *
      et cum viro innocénte ínnocens eris

27 et cum elécto eléctus eris *
      et cum pervérso cállidus eris.

28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
      et óculos superbórum humiliábis.

29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
      Deus meus illúminat ténebras meas.

30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
      et in Deo meo transíliam murum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

V. Omnes mirabántur in verbis grátiæ.
R. Quæ procedébant de ore ipsíus.

LECTIO PRIOR

De libro Esther

4,17m-17kk
Oratio Esther reginæ

     In diébus illis: Omnis Israel ex totis víribus clamávit ad Dóminum, eo quod eis certa mors impénderet.
     Esther quoque regína confúgit ad Dóminum pavens perículum mortis, quod imminébat. Cumque deposuísset vestes glóriæ, suscépit induménta luctus et pro unguéntis supérbiæ implévit caput suum cínere et corpus suum humiliávit ieiúniis valde. Et cécidit super terram cum ancíllis suis a mane usque ad vésperam et dixit: «Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedíctus es. Suffrága mihi soli et non habénti defensórem præter te, Dómine, quóniam perículum in manu mea est. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Noe in aqua dilúvii conservásti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Abrahæ in trecéntis et decem octo viris novem reges tradidísti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Ionam de ventre ceti liberásti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Ananíam, Azaríam et Mísael de camíno ignis liberásti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Dániel de lacu leónum eruísti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Ezechíæ, regi Iudæórum, morte damnáto et oránti pro vita misértus es et donásti ei vitæ annos quíndecim. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Annæ peténti in desidério ánimæ fílii generatiónem donásti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu omnes complacéntes tibi líberas, Dómine, usque in finem. Et nunc ádiuva me solitáriam et néminem habéntem nisi te, Dómine, Deus meus. Tu nosti quóniam abomináta est ancílla tua concúbitum incircumcisórum, quóniam non manducávi de mensa exsecratiónum et vinum libatiónum eórum non bibi. Tu nosti quóniam a die translatiónis meæ non sum lætáta, Dómine, nisi in te solo. Tu scis, Deus, quóniam ex quo vestiméntum hoc super caput meum est, éxsecror illud tamquam pannum menstruátæ et non índui illud in die bona. Et nunc súbveni órphanæ mihi et verbum concínnum da in os meum in conspéctu leónis et gratam me fac coram eo et convérte cor eius in ódium oppugnántis nos, in perditiónem eius et eórum, qui conséntiunt ei. Nos autem líbera de manu inimicórum nostrórum; convérte luctum nostrum in lætítiam et dolóres nostros in sanitátem. Surgéntes autem supra partem tuam, Deus, fac in exémplum. Appáre, Dómine; manifestáre, Dómine!

RESPONSORIUM

Cf. Est 14, 12. 13. 9 (Vg); Iob 24, 23 (Vg)

R. Confórta me, Rex sanctórum, principátum tenens, * Et da sermónem rectum et bene sonántem in os meum.
V. Da nobis, Dómine, locum pæniténtiæ et ne claudas ora canéntium te, Dómine. * Et da sermónem rectum et bene sonántem in os meum.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Augustíni epíscopi ad Probam

(Ep. 130, 12, 22 – 13, 24: CSEL 44, 65-68)

Nihil invenies quod in ista dominica non contineatur oratione

     Qui dicit, verbi grátia: Clarificáre in ómnibus géntibus, sicut clarificátus es in nobis, et: Prophétæ tui fidéles inveniántur, quid áliud dicit quam: Sanctificétur nomen tuum?
     Qui dicit: Deus virtútum, convérte nos, et osténde fáciem tuam, et salvi érimus, quid áliud dicit quam: Véniat regnum tuum?
     Qui dicit: Itínera mea dírige secúndum verbum tuum, et ne dominétur mihi omnis iníquitas, quid áliud dicit quam: Fiat volúntas tua sicut in cælo et in terra?
     Qui dicit: Paupertátem et divítias ne déderis mihi, quid áliud dicit quam: Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie?
     Qui dicit: Meménto, Dómine, David et omnis mansuetúdinis eius, aut: Dómine, si feci istud, si est iníquitas in mánibus meis, si réddidi retribuéntibus mihi mala, quid áliud dicit quam: Dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris?
     Qui dicit: Erue me ab inimícis meis, Deus, et ab insurgéntibus super me líbera me, quid áliud dicit quam: Líbera nos a malo?
     Et si per ómnia precatiónum sanctárum verba discúrras, quantum exístimo, nihil invénies quod in ista domínica non contineátur et conclúdat orátio. Unde líberum est áliis atque áliis verbis, éadem tamen in orándo dícere, sed non esse debet líberum ália dícere.
     Hæc et pro nobis, et pro nostris, et pro aliénis, atque ipsis inimícis sine fluctu dubitatiónis oránda sunt; quamvis álius pro isto, álius pro illo, sicut se habent propinquitátes vel longinquitátes necessitúdinum, in corde orántis oriátur aut extóllat afféctus.
     Habes, quantum árbitror, non solum qualis ores, verum étiam quid ores; non me docénte, sed illo qui omnes nos docére dignátus est.
     Beáta vita quærénda est, hæc a Dómino Deo peténda. Quid sit beátum esse, a multis multa sunt disputáta; sed nos ad multos et ad multa ut quid imus? Bréviter in Scriptúra Dei veracitérque dictum est: Beátus pópulus cuius est Dóminus Deus ipsíus. In ipso pópulo ut simus atque ad eum contemplándum et cum eo sine fine vivéndum perveníre possímus, finis præcépti est cáritas de corde puro et consciéntia bona et fide non ficta.
     In eísdem tribus pro consciéntia bona spes pósita est. Fides ergo et spes et cáritas ad Deum perdúcunt orántem, hoc est credéntem, sperántem, desiderántem et quæ petat a Dómino in domínica oratióne considerántem.

RESPONSORIUM

Ps 101 (102), 2, cf. 18; 129 (130), 2b

R. Dómine, exáudi oratiónem meam, et clamor meus ad te véniat; * Quia non spernis, Deus, preces páuperum.
V. Fiant aures tuæ intendéntes in vocem deprecatiónis meæ. * Quia non spernis, Deus, preces páuperum.

ORATIO

Orémus:

Omnípotens sempitérne Deus, fac nos tibi semper et devótam gérere voluntátem, et maiestáti tuæ sincéro corde servíre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)