lat

BREVIARIUM ROMANUM

29 augustus 2026
In passione S. Ioannis Baptistæ, memoria




AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Præcéssor almus grátiæ
et veritátis ángelus,
lucérna Christi et pérpetis
evangelísta lúminis,

Prophetíæ præcónia,
quæ voce, vita et áctibus
cantáverat, hæc ástruit
mortis sacræ signáculo.

Nam nascitúrum sǽculis,
nascéndo quem prævénerat,
sed et datórem próprii
monstráverat baptísmatis,

Huiúsce mortem innóxiam,
qua vita mundo est réddita,
signat sui præságio
baptísta martyr sánguinis.

Præsta, Pater piíssime,
sequi Ioánnis sémitas,
metámus ut pleníssime
ætérna Christi múnera. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)

I

1 Meménto, Dómine, David *
      et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
      votum vovit Poténti Iacob: –

3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
      non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
      et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
      tabernáculum Poténti Iacob.“ –

6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
      invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
      adorémus ad scabéllum pedum eius. –

8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
      tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
      et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
      non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

II

11 Iurávit Dóminus David veritátem *
      et non recédet ab ea:
   „De fructu ventris tui *
      ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
      et testimónia mea, quæ docébo eos,
   fílii eórum usque in sǽculum *
      sedébunt super sedem tuam.“ –

13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
      desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
      hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –

15 Cibária eius benedícens benedícam, *
      páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
      et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –

17 Illic germináre fáciam cornu David, *
      parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
      super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

V. Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R. Qui pósuit prodígia super terram.

LECTIO PRIOR

De libro Ieremíæ prophétæ

7, 1-20
Vaticinium de vana fiducia in templo collocata

     Verbum, quod factum est ad Ieremíam a Dómino dicens: «Sta in porta domus Dómini et prædica ibi verbum istud et dic: Audíte verbum Dómini, omnis Iuda, qui ingredímini per portas has, ut adorétis Dóminum. Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israel: Bonas fácite vias vestras et ópera vestra, et habitáre vos fáciam in loco isto. Nolíte confídere in verbis mendácii dicéntes: “Templum Dómini, templum Dómini, templum Dómini est”. Quóniam, si bene direxéritis vias vestras et ópera vestra, si fecéritis iudícium inter virum et próximum eius, ádvenæ et pupíllo et víduæ non fecéritis calúmniam, nec sánguinem innocéntem effudéritis in loco hoc et post deos aliénos non ambulavéritis in malum vobismetípsis, habitáre vos fáciam in loco isto, in terra, quam dedi pátribus vestris a sǽculo usque in sǽculum.
     Ecce vos confíditis vobis in sermónibus mendácii, qui non próderunt. Quid? Furári, occídere, adulterári, iuráre mendáciter, incénsum offérre Baal et ire post deos aliénos, quos ignorátis; et venítis et statis coram me in domo hac, super quam invocátum est nomen meum, et dícitis: “Liberáti sumus”, eo quod faciátis omnes abominatiónes istas. Numquid spelúnca latrónum facta est domus ista, super quam invocátum est nomen meum in óculis vestris?
     Ecce, étiam ego vidi, dicit Dóminus. Ite ad locum meum in Silo, ubi habitávit nomen meum a princípio, et vidéte, quæ fécerim ei propter malítiam pópuli mei Israel. Et nunc quia fecístis ómnia ópera hæc, dicit Dóminus, et locútus sum ad vos mane consúrgens et loquens, et non audístis, et vocávi vos, et non respondístis, fáciam dómui huic, super quam invocátum est nomen meum et in qua vos habétis fidúciam, et loco, quem dedi vobis et pátribus vestris, sicut feci Silo; et proíciam vos a fácie mea, sicut proiéci omnes fratres vestros, univérsum semen Ephraim.
     Tu ergo, noli oráre pro pópulo hoc, nec assúmas pro eis deprecatiónem et oratiónem et non obsístas mihi, quia non exáudiam te. Nonne vides, quid isti fáciant in civitátibus Iudæ et in platéis Ierúsalem? Fílii cólligunt ligna, et patres succéndunt ignem, et mulíeres commíscent farínam, ut fáciant placéntas regínæ cæli et libent diis aliénis, ut me ad iracúndiam próvocent. Numquid me ad iracúndiam próvocant, dicit Dóminus, nonne semetípsos in confusiónem vultus sui? ídeo hæc dicit Dóminus Deus: Ecce furor meus et indignátio mea effúnditur super locum istum, super hómines et super iuménta et super lignum regiónis et super fruges terræ et succendétur et non exstinguétur».

RESPONSORIUM

Ier 7, 11; Is 56, 7c; Io 2, 16b

R. Numquid spelúnca latrónum facta est domus ista super quam invocátum est nomen meum? * Domus mea domus oratiónis vocábitur cunctis pópulis.
V. Nolíte fácere domum Patris mei domum negotiatiónis. * Domus mea domus oratiónis vocábitur cunctis pópulis.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Bedæ Venerábilis presbýteri

(Hom. 23: CCL 122, 354.356-357)

Nascentis et morientis Christi præcursor

     Dignam supérnis aspéctibus virtútem sui certáminis beátus præcúrsor domínicæ nativitátis, prædicatiónis et mortis osténdit qui ut Scriptúra ait: Et si coram homínibus torménta passus est, spes illíus immortalitáte plena est. Cuius diem natálem mérito festa celebritáte repétimus quem ipse própria passióne nobis sollémnem réddidit, quem róseo sánguinis sui fulgóre decorávit; mérito memóriam illíus cum spiritáli gáudio venerámur, qui testimónium quod pro Dómino perhíbuit martýrii signáculo conclúsit.
     Neque enim dubitándum est quia beátus Ioánnes pro Redemptóris nostri, quem præcurrébat testimónio, cárcerem et víncula sustínuit pro ipso et ánimam pósuit, cui non est dictum a persecutóre ut Christum negáret sed ut veritátem reticéret; et tamen pro Christo occúbuit.
     Quia enim Christus ipse ait: Ego sum véritas, ídeo útique pro Christo, quia pro veritáte sánguinem fudit; et cui nascitúro, prædicatúro, baptizatúro prius nascéndo, prædicándo ac baptizándo testimónium perhibébat, hunc étiam passúrum prior ipse patiéndo signávit.
     Talis ígitur ac tantus vir præséntis vitæ términum post longam vinculórum afflictiónem sánguinis effusióne suscépit. Ille qui libertátem supérnæ pacis evangelizábat, ab ímpiis in víncula conícitur; cláuditur obscuritáte cárceris, qui venit testimónium perhibére de lúmine quique ab ipsa luce, quæ Christus est, lucérna ardens et lucens appellári méruit; et ipse próprio cruóre baptizátur, cui Redemptórem mundi baptizáre, cui vocem Patris super illum audíre, cui Spíritus Sancti grátiam in eum descendéntis vidére donátum est. Sed non erat grave, immo leve ac desiderábile erat tálibus torménta pro veritáte temporália pérpeti, quæ perpétuis nóverat remuneránda gáudiis.
     Optábile mortem habébant, quæ natúræ necessitáte inevitábilis imminébat, confésso Christi nómine cum palma vitæ perénnis excípere. Unde bene dicit Apóstolus: Quia vobis datum est a Christo non solum ut in eum credátis, sed étiam ut pro illo patiámini. Qui ídeo donum esse dicit Christi ut pro illo patiántur elécti, quia sicut item dicit: Non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad superventúram glóriam quæ revelábitur in nobis.

RESPONSORIUM

Mc 6, 17. 27

R. Misit Heródes rex ac ténuit Ioánnem et vinxit eum in cárcere, * Propter Herodíadem, uxórem fratris sui, quia dúxerat eam.
V. Misso spiculatóre, decollávit eum in cárcere. * Propter Herodíadem, uxórem fratris sui, quia dúxerat eam.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Ioánnem Baptístam et nascéntis et moriéntis Fílii tui Præcursórem esse voluísti, concéde, ut, sicut ille veritátis et iustítiæ martyr occúbuit, ita et nos pro tuæ confessióne doctrínæ strénue certémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)