lat

BREVIARIUM ROMANUM

28 november 2026
PER ANNUM, hebd.
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Lux ætérna, lumen potens,
dies indefíciens,
debellátor atræ noctis,
reparátor lúminis,
destructórque tenebrárum,
illustrátor méntium:

Quo nascénte suscitámur,
quo vocánte súrgimus;
faciénte quo beáti,
quo linquénte míseri;
quo a morte liberáti,
quo sumus perlúcidi;

Mortis quo victóres facti,
noctis atque sǽculi;
ergo nobis, rex ætérne,
lucem illam tríbue,
quæ fuscátur nulla nocte,
solo gaudens lúmine.

Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.

Diurno tempore:

Deus de nullo véniens,
Deus de Deo pródiens,
Deus ab his progrédiens,
in nos veni subvéniens.

Tu nostrum desidérium,
tu sis amor et gáudium;
in te nostra cupíditas
et sit in te iucúnditas.

Pater, cunctórum Dómine,
cum Génito de Vírgine,
intus et in circúitu
nos rege Sancto Spíritu.

Meménto, sancta Trínitas,
quod tua fecit bónitas,
creándo prius hóminem,
recreándo per sánguinem.

Nam quos creávit Unitas,
redémit Christi cáritas;
patiéndo tunc díligens,
nunc díligat nos éligens.

Tríadi sanctæ gáudium,
pax, virtus et impérium,
decus, omnipoténtia,
laus, honor, reveréntia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis

Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

4 Qui facit mirabília magna solus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

II

10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

III

16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

26 Confitémini Deo cæli, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

V. Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R. Et sémitas tuas édoce me.

LECTIO PRIOR

De Epístola beáti Iudæ apóstoli

1-8.12-13.17-25
Denuntiatio impiorum et hortatio ad fideles

     Iudas Iesu Christi servus, frater autem Iacóbi, his qui sunt vocáti, in Deo Patre dilécti et Christo Iesu conserváti: misericórdia vobis et pax et cáritas adimpleátur.
     Caríssimi, omnem sollicitúdinem fáciens scribéndi vobis de commúni nostra salúte necésse hábui scríbere vobis, déprecans certáre pro semel trádita sanctis fide. Subintroiérunt enim quidam hómines, qui olim præscrípti sunt in hoc iudícium, ímpii, Dei nostri grátiam transferéntes in luxúriam et solum Dominatórem et Dóminum nostrum Iesum Christum negántes.
     Commonére autem vos volo, sciéntes vos ómnia, quóniam Dóminus semel pópulum de terra Ægýpti salvans, secúndo eos, qui non credidérunt, pérdidit; ángelos vero, qui non servavérunt suum principátum, sed dereliquérunt suum domicílium, in iudícium magni diéi vínculis ætérnis sub calígine reservávit. Sicut Sódoma et Gomórra et finítimæ civitátes, símili modo exfornicátæ et abeúntes post carnem álteram, factæ sunt exémplum, ignis ætérni pœnam sustinéntes.
     Simíliter vero et hi somniántes carnem quidem máculant, dominatiónem autem spernunt, glórias autem blasphémant.
     Hi sunt in ágapis vestris máculæ convivántes sine timóre, semetípsos pascéntes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferúntur, árbores autumnáles infructuósæ bis mórtuæ, eradicátæ, fluctus feri maris despumántes suas confusiónes, sídera errántia, quibus procélla tenebrárum in ætérnum serváta est.
     Vos autem, caríssimi, mémores estóte verbórum, quæ prædícta sunt ab apóstolis Dómini nostri Iesu Christi, quóniam dicébant vobis: «In novíssimo témpore vénient illusóres, secúndum suas concupiscéntias ambulántes impietátum». Hi sunt qui ségregant, animáles, Spíritum non habéntes.
     Vos autem, caríssimi, superædificántes vosmetípsos sanctíssimæ vestræ fídei, in Spíritu Sancto orántes, ipsos vos in dilectióne Dei serváte, exspectántes misericórdiam Dómini nostri Iesu Christi in vitam ætérnam. Et his quidem miserémini disputántibus, illos vero salváte de igne, rapiéntes, áliis autem miserémini in timóre, odiéntes et eam, quæ carnális est, maculátam túnicam.
     Ei autem, qui potest vos conserváre sine peccáto et constitúere ante conspéctum glóriæ suæ immaculátos in exsultatióne, soli Deo Salvatóri nostro per Iesum Christum Dóminum nostrum glória, magnificéntia, impérium et potéstas ante omne sǽculum et nunc et in ómnia sǽcula. Amen.

RESPONSORIUM

Tit 2, 12b-13; Hebr 10, 24

R. Sóbrie et iuste et pie vivámus in hoc sǽculo, * Exspectántes beátam spem et advéntum glóriæ magni Dei et salvatóris nostri Iesu Christi.
V. Considerémus ínvicem in provocatiónem caritátis et bonórum óperum. * Exspectántes beátam spem et advéntum glóriæ magni Dei et salvatóris nostri Iesu Christi.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 256, 1.2.3: PL 38,1191-1193)

Cantemus Alleluia Deo bono, qui liberat nos a malo

     Hic cantémus Allelúia adhuc sollíciti, ut illic possímus aliquándo cantáre secúri. Quare hic sollíciti? Non vis ut sim sollícitus, quando lego: Numquid non tentátio est vita humána super terram? Non vis ut sim sollícitus, quando mihi adhuc dícitur: Vigiláte et oráte, ne intrétis in tentatiónem? Non vis ut sim sollícitus, ubi sic abúndat tentátio, ut nobis ipsa præscríbat orátio, quando dícimus: Dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris? Cotídie petitóres, cotídie debitóres. Vis ut sim secúrus, ubi cotídie peto indulgéntiam pro peccátis, adiutórium pro perículis? Cum enim díxero propter prætérita peccáta: Dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris, contínuo propter futúra perícula addo et adiúngo: Ne nos ínferas in tentatiónem. Quómodo est autem pópulus in bono, quando mecum clamat: Líbera nos a malo? Et tamen, fratres, in isto adhuc malo cantémus Allelúia Deo bono, qui nos líberat a malo.
     étiam hic inter perícula, inter tentatiónes, et ab áliis et a nobis cantétur Allelúia. Fidélis enim Deus, qui non permíttet, inquit, vos tentári supra id quod potéstis. Ergo et hic cantémus Allelúia. Adhuc est homo reus, sed fidélis est Deus. Non ait: Non permíttet vos tentári; sed: Non permíttet vos tentári supra id quod potéstis; sed fáciet cum tentatióne étiam éxitum, ut possítis sustinére. Intrásti in tentatiónem; sed fáciet Deus étiam éxitum, ne péreas in tentatióne; ut, quómodo vas fíguli, forméris prædicatióne, coquáris tribulatióne. Sed quando intras, éxitum cógita; quia fidélis est Deus: custódiet Dóminus intróitum tuum et éxitum tuum.
     Porro autem, cum factum corpus hoc immortále et incorruptíbile, quando períerit tota tentátio; quia corpus quidem mórtuum est; quare mórtuum est? propter peccátum. Spíritus autem vita est; quare? propter iustítiam. Remíttimus ergo mórtuum corpus? Non, sed audi: Si autem Spíritus eius qui suscitávit Christum a mórtuis hábitat in vobis, qui suscitávit Christum a mórtuis vivificábit et mortália córpora vestra. Modo enim corpus animále, tunc spiritále.
     O felix illic Allelúia! o secúra! o sine adversário! ubi nemo erit inimícus, nemo perit amícus. Ibi laudes Deo, et hic laudes Deo; sed hic a sollícitis, ibi a secúris; hic a moritúris, ibi a semper victúris; hic in spe, ibi in re; hic in via, illic in pátria.
     Modo ergo, fratres mei, cantémus, non ad delectatiónem quiétis, sed ad solácium labóris. Quómodo solent cantáre viatóres: canta, sed ámbula; labórem consoláre cantándo, pigrítiam noli amáre; canta et ámbula. Quid est, ámbula? Prófice, in bono prófice. Sunt enim, secúndum Apóstolum, quidam proficiéntes in peius. Tu, si próficis, ámbulas; sed in bono prófice, in recta fide prófice, in bonis móribus prófice; canta et ámbula.

RESPONSORIUM

Cf. Ap 21, 21; Tob 13, 17. 18. 11

R. Platéæ tuæ, Ierúsalem, sternéntur auro mundo, et cantábitur in te cánticum lætítiæ; * Et per omnes vicos tuos ab univérsis dicétur: Allelúia.
V. Luce spléndida fulgébis, et natiónes ex longínquo ad te vénient. * Et per omnes vicos tuos ab univérsis dicétur: Allelúia.

ORATIO

Orémus:
Excita, quǽsumus, Dómine, tuórum fidélium voluntátes, ut, divíni óperis fructum propénsius exsequéntes, pietátis tuæ remédia maióra percípiant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)