Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. IV
Pro O.P.: S. Agnetis de Montepulciano, virginis, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.
Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.
Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.
Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.
Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.
Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.
Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me. Allelúia.
Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra. (2 Cor 1, 4)
I
2 Dómine, exáudi oratiónem meam, *
et clamor meus ad te véniat.
3 Non abscóndas fáciem tuam a me; †
in quacúmque die tríbulor, *
inclína ad me aurem tuam.
In quacúmque die invocávero te, *
velóciter exáudi me. –
4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *
et ossa mea sicut crémium aruérunt.
5 Percússum est ut fenum et áruit cor meum, *
étenim oblítus sum comédere panem meum.
6 A voce gémitus mei *
adhǽsit os meum carni meæ. –
7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *
factus sum sicut nyctícorax in ruínis.
8 Vigilávi *
et factus sum sicut passer solitárius in tecto.
9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *
exardescéntes in me per me iurábant.
10 Quia cínerem tamquam panem manducábam *
et potum meum cum fletu miscébam,
11 a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *
quia élevans allisísti me.
12 Dies mei sicut umbra declinavérunt, *
et ego sicut fenum árui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me. Allelúia.
Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium. Allelúia.
13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *
et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
14 Tu exsúrgens miseréberis Sion, †
quia tempus miseréndi eius, *
quia venit tempus,
15 quóniam placuérunt servis tuis lápides eius *
et púlveris eius miseréntur. –
16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *
et omnes reges terræ glóriam tuam,
17 quia ædificávit Dóminus Sion *
et appáruit in glória sua.
18 Respéxit in oratiónem ínopum *
et non sprevit precem eórum. –
19 Scribántur hæc pro generatióne áltera, *
et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.
20 Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *
Dóminus de cælo in terram aspéxit,
21 ut audíret gémitus compeditórum, *
ut sólveret fílios mortis;
22 ut annúntient in Sion nomen Dómini *
et laudem eius in Ierúsalem,
23 cum congregáti fúerint pópuli in unum *
et regna, ut sérviant Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium. Allelúia.
Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli. Allelúia.
24 Humiliávit in via virtútem meam, *
abbreviávit dies meos.
Dicam: "Deus meus, †
25 ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *
in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.
26 Inítio terram fundásti; *
et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; †
et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *
et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur. –
28 Tu autem idem ipse es, *
et anni tui non defícient.
29 Fílii servórum tuórum habitábunt, *
et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur."
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli. Allelúia.
V.
Christus resúrgens ex mórtuis iam non móritur, allelúia.
R.
Mors illi ultra non dominábitur, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Ego Ioánnes vidi: et ecce Agnus stans supra montem Sion, et cum illo centum quadragínta quáttuor mília, habéntes
nomen eius et nomen Patris eius scriptum in fróntibus suis. Et audívi vocem de cælo tamquam vocem aquárum multárum
et tamquam vocem tonítrui magni, et vox, quam audívi, sicut citharœdórum citharizántium in cítharis suis. Et
cantant quasi cánticum novum ante thronum et ante quáttuor animália et senióres. Et nemo póterat díscere cánticum
nisi illa centum quadragínta quáttuor mília, qui empti sunt de terra. Hi sunt qui cum muliéribus non sunt coinquináti,
vírgines enim sunt. Hi qui sequúntur Agnum, quocúmque abíerit. Hi empti sunt ex homínibus primítiæ Deo et Agno; et
in ore ipsórum non est invéntum mendácium: sine mácula sunt.
Et vidi álterum ángelum volántem per médium cælum, habéntem evangélium ætérnum, ut evangelizáret super sedéntes in
terra et super omnem gentem et tribum et linguam et pópulum dicens magna voce: «Timéte Deum et date illi glóriam,
quia venit hora iudícii eius, et adoráte eum, qui fecit cælum et terram et mare et fontes aquárum».
Et álius ángelus secútus est dicens: «Cécidit, cécidit Bábylon illa magna, quæ a vino iræ fornicatiónis suæ potionávit omnes gentes!».
Et álius ángelus tértius secútus est illos dicens voce magna: «Si quis adoráverit béstiam et imáginem eius et accéperit
charactérem in fronte sua aut in manu sua, et hic bibet de vino iræ Dei, qui mixtus est mero in cálice iræ ipsíus, et
cruciábitur igne et súlphure in conspéctu angelórum sanctórum et ante conspéctum Agni. Et fumus tormentórum eórum in
sǽcula sæculórum ascéndit, nec habent réquiem die ac nocte, qui adoravérunt béstiam et imáginem eius, et si quis
accéperit charactérem nóminis eius».
Hic patiéntia sanctórum est, qui custódiunt mandáta Dei et fidem Iesu. Et audívi vocem de cælo dicéntem: «Scribe: Beáti
mórtui, qui in Dómino moriúntur ámodo. étiam, dicit Spíritus, ut requiéscant a labóribus suis; ópera enim illórum sequúntur illos».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Petri Chrysólogi epíscopi
Obsecro vos per misericórdiam Dei. Rogat Paulus, immo per Paulum rogat Deus, quia plus amári vult quam timéri.
Rogat Deus quia non tam Dóminus esse vult quam pater. Rogat Deus per misericórdiam, ne víndicet per rigórem.
Audi rogántem Dóminum: Vidéte, vidéte in me corpus vestrum, membra vestra, vestra víscera, ossa vestra, vestrum
sánguinem. Et si quod Dei est timétis, quare vel quod vestrum est non amátis? Si Dóminum fúgitis, quare non recúrritis ad paréntem?
Sed forte vos passiónis meæ, quam fecístis, magnitúdo confúndit. Nolíte timére. Crux hæc non meus sed mortis est
acúleus. Clavi isti non mihi infígunt dolórem, sed vestram mihi infígunt áltius caritátem. Vúlnera hæc non edúcunt
gémitus meos, sed magis vos meis viscéribus introdúcunt. Exténsio córporis mei vos dilátat in grémium, non meam
crescit in pœnam. Sanguis meus non mihi déperit, sed vestrum prorogátur in prétium.
Veníte ergo, redíte et vel sic probáte patrem, quem vidétis pro malis bona, pro iniúriis amórem, pro vulnéribus tantis tantam réddere caritátem.
Sed iam quid óbsecret Apóstolus audiámus: Obsecro, inquit, vos, ut exhibeátis córpora vestra. Apóstolus, rogándo
sic, omnes hómines ad sacerdotále fastígium provéxit: Ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivam.
O inaudítum christiáni pontificátus offícium, quando homo sibi ipse est et hóstia et sacérdos; quando homo non
extrínsecus quod Deo est immolatúrus inquírit; quando homo secum, et in se, et quod pro se est, Deo sacrificatúrus
appórtat; quando et éadem manet hóstia, idem pérmanet et sacérdos; quando hóstia mactátur et vivit, sacérdos nescit occídere qui litábit.
Mirum sacrifícium, ubi corpus sine córpore, sine sánguine sanguis offértur. Obsecro, inquit, vos per misericórdiam
Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivam.
Fratres, hoc sacrifícium Christi descéndit ex forma, qua corpus suum pro vita sǽculi vitáliter immolávit; et vere
corpus suum fecit hóstiam vivam, quia vivit occísus. In tali ergo víctima mors expénditur, hóstia pérmanet, vivit
hóstia, mors punítur. Hinc mártyres morte nascúntur, fine ínchoant, occisióne vivunt, et in cælis lucent, qui in terris putabántur exstíncti.
Obsecro, inquit, vos, fratres, per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivam, sanctam. Hoc
est illud quod Prophéta cécinit: Sacrifícium et oblatiónem noluísti, corpus autem perfecísti mihi.
Esto, homo, esto Dei sacrifícium et sacérdos; non amíttas quod tibi divína dedit et concéssit auctóritas; indúere
sanctitátis stolam, præcíngere bálteum castitátis; sit in velaménto cápitis tui Christus; crux in frontis tui munímine
persevéret; péctori tuo appóne divínæ sciéntiæ sacraméntum; in odórem thymiáma semper oratiónis accénde; árripe gládium
Spíritus; altáre cor tuum pone; et sic corpus tuum ádmove Dei secúrus ad víctimam.
Deus fidem, non mortem quærit; votum, non sánguinem sitit; placátur voluntáte, non nece.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui resurrectiónis domínicæ mystéria cólimus, redemptiónis
nostræ suscípere lætítiam mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)