Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Noctu vel summo mane:
Médiæ noctis tempus est
prophética vox ádmonet
dicámus laudes ut Deo
Patri semper ac Fílio,
Sancto quoque Spirítui:
perfécta enim Trínitas
uniúsque substántiæ
laudánda nobis semper est.
Terrórem tempus hoc habet,
quo, cum vastátor ángelus
Ægýpto mortem íntulit,
delévit primogénita.
Hæc iustis hora salus est,
quos tunc ibídem ángelus
ausus puníre non erat,
signum formídans sánguinis.
Ægýptus flebat fórtiter
tantórum diro fúnere;
solus gaudébat Israel
agni protéctus sánguine.
Nos verus Israel sumus:
lætámur in te, Dómine,
hostem spernéntes et malum,
Christi defénsi sánguine.
Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.
Diurno tempore:
Salve dies, diérum glória,
dies felix Christi victória,
dies digna iugi lætítia,
dies prima.
Lux divína cæcis irrádiat,
in qua Christus inférnum spóliat,
mortem vincit et reconcíliat
summis ima.
Sempitérni regis senténtia
sub peccáto conclúsit ómnia;
ut infírmis supérna grátia
subveníret,
Dei virtus et sapiéntia
temperávit iram cleméntia,
cum iam mundus in præcipítia
totus iret.
Resurréxit liber ab ínferis
restaurátor humáni géneris,
ovem suam repórtans úmeris
ad supérna.
Angelórum pax fit et hóminum,
plenitúdo succréscit órdinum,
triumphántem laus decet Dóminum,
laus ætérna.
Harmoníæ cæléstis pátriæ
vox concórdet matris Ecclésiæ,
«Allelúia» frequéntet hódie
plebs fidélis.
Triumpháto mortis império,
triumpháli fruámur gáudio;
in terra pax, et iubilátio
sit in cælis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.
Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova. (2 Cor 5, 17)
I
1 Bénedic, ánima mea, Dómino. *
Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter!
Maiestátem et decórem induísti, *
2 amíctus lúmine sicut vestiménto. –
Exténdens cælum sicut velum, *
3 qui éxstruis in aquis cenácula tua.
Qui ponis nubem ascénsum tuum, *
qui ámbulas super pennas ventórum.
4 Qui facis ángelos tuos spíritus *
et minístros tuos ignem uréntem. –
5 Qui fundásti terram super stabilitátem suam, *
non inclinábitur in sǽculum sǽculi.
6 Abýssus sicut vestiméntum opéruit eam, *
super montes stabant aquæ. –
7 Ab increpatióne tua fúgiunt, *
a voce tonítrui tui formídant.
8 Ascéndunt in montes et descéndunt in valles, *
in locum, quem statuísti eis.
9 Términum posuísti, quem non transgrediéntur, *
neque converténtur operíre terram. –
10 Qui emíttis fontes in torréntes; *
inter médium móntium pertransíbunt,
11 potábunt omnes béstias agri, *
exstínguent ónagri sitim suam.
12 Super ea vólucres cæli habitábunt, *
de médio ramórum dabunt voces.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.
Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.
13 Rigas montes de cenáculis tuis, *
de fructu óperum tuórum sátias terram.
14 Prodúcis fenum iuméntis *
et herbam servitúti hóminum,
edúcens panem de terra *
15 et vinum, quod lætíficat cor hóminis;
exhílarans fáciem in óleo, *
panis autem cor hóminis confírmat. –
16 Saturabúntur ligna Dómini *
et cedri Líbani, quas plantávit.
17 Illic pásseres nidificábunt, *
eródii domus in vértice eárum.
18 Montes excélsi cervis, *
petræ refúgium hyrácibus. –
19 Fecit lunam ad témpora signánda, *
sol cognóvit occásum suum.
20 Posuísti ténebras, et facta est nox: *
in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,
21 cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant *
et quǽrant a Deo escam sibi.
22 Oritur sol, et congregántur, *
et in cubílibus suis recúmbunt.
23 Exit homo ad opus suum *
et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.
Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.
24 Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine! †
Omnia in sapiéntia fecísti, *
impléta est terra creatúra tua.
25 Hoc mare magnum et spatiósum et latum: †
illic reptília, quorum non est númerus, *
animália pusílla cum magnis;
26 illic naves pertransíbunt, *
Levíathan, quem formásti ad ludéndum cum eo. –
27 Omnia a te exspéctant, *
ut des illis escam in témpore suo.
28 Dante te illis, cólligent, *
aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.
29 Averténte autem te fáciem, turbabúntur; †
áuferes spíritum eórum, et defícient *
et in púlverem suum reverténtur.
30 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, *
et renovábis fáciem terræ. –
31 Sit glória Dómini in sǽculum; *
lætétur Dóminus in opéribus suis.
32 Qui réspicit terram et facit eam trémere, *
qui tangit montes, et fúmigant.
33 Cantábo Dómino in vita mea, *
psallam Deo meo quámdiu sum.
34 Iucúndum sit ei elóquium meum, *
ego vere delectábor in Dómino. –
35 Defíciant peccatóres a terra †
et iníqui, ita ut non sint. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.
V.
Vestri beáti óculi quia vident.
R.
Et aures vestræ quia áudiunt.
LECTIO PRIOR
De libro secúndo Samuélis
In diébus illis: Misit Dóminus Nathan ad David. Qui cum venísset ad eum, dixit ei: «Duo viri erant in
civitáte una: unus dives et alter pauper. Dives habébat oves et boves plúrimos valde. Pauper autem nihil habébat omníno præter ovem
unam párvulam, quam émerat et nutríerat, et quæ créverat apud eum cum fíliis eius simul de pane illíus cómedens et de cálice eius
bibens et in sinu illíus dórmiens; erátque illi sicut fília. Cum autem peregrínus quidam venísset ad dívitem, parcens ille súmere de
óvibus et de bobus suis, ut exhibéret convívium peregríno illi, qui vénerat ad se, tulit ovem viri páuperis et præparávit cibos hómini,
qui vénerat ad se». Irátus autem indignatióne David advérsus hóminem illum nimis dixit ad Nathan: «Vivit Dóminus, quóniam fílius mortis
est vir, qui fecit hoc! Ovem reddet in quádruplum, eo quod fécerit istud et non pepércerit».
Dixit autem Nathan ad David: «Tu es ille vir! Hæc dicit Dóminus Deus Israel: Ego unxi te in regem super Israel et ego érui te de manu Saul;
et dedi tibi domum dómini tui et uxóres dómini tui in sinu tuo dedíque tibi domum Israel et Iudæ et, si parva sunt ista, adíciam tibi multo
maióra. Quare ergo contempsísti verbum Dómini, ut fáceres malum in conspéctu eius? Uríam Hetthǽum percussísti gládio et uxórem illíus
accepísti uxórem tibi et interfecísti eum gládio filiórum Ammon. Quam ob rem non recédet gládius de domo tua usque in sempitérnum, eo quod
despéxeris me et túleris uxórem Uríæ Hetthǽi, ut esset uxor tua. Itaque hæc dicit Dóminus: Ecce ego suscitábo super te malum de domo tua
et tollam uxóres tuas in óculis tuis et dabo próximo tuo, et dórmiet cum uxóribus tuis in óculis solis huius. Tu enim fecísti abscóndite;
ego vero fáciam istud in conspéctu omnis Israel et in conspéctu solis».
Et dixit David ad Nathan: «Peccávi Dómino». Dixítque Nathan ad David: «Dóminus quoque tránstulit peccátum tuum; non moriéris. Verúmtamen
quóniam blasphemáre fecísti inimícos Dómini propter hoc, fílius, qui natus est tibi, morte moriétur». Et revérsus est Nathan domum suam.
Percussítque Dóminus párvulum, quem péperat uxor Uríæ David, et gráviter ægrotávit; deprecatúsque est David Dóminum pro párvulo et ieiunávit
David ieiúnio et ingréssus domum pernoctábat iácens super terram. Stetérunt autem senióres domus eius iuxta eum cogéntes eum, ut súrgeret
de terra; qui nóluit neque comédit cum eis cibum. Accidit autem die séptima, ut morerétur infans. Timuerúntque servi David nuntiáre ei
quod mórtuus esset párvulus; dixérunt enim: «Ecce, cum párvulus adhuc víveret, loquebámur ad eum, et non audiébat vocem nostram. Nunc
quómodo dicémus: “Mórtuus est puer”? Peius patrábit!». Cum ergo vidísset David servos suos mussitántes, intelléxit quod mórtuus esset
infántulus dixítque ad servos suos: «Num mórtuus est puer?». Qui respondérunt ei: «Mórtuus est».
Surréxit ígitur David de terra et lotus unctúsque est; cumque mutásset vestem, ingréssus est domum Dómini et adorávit et venit in domum suam
petivítque, ut pónerent ei panem, et comédit. Dixérunt autem ei servi sui: «Quid est quod fecísti? Propter infántem, cum adhuc víveret,
ieiunásti et flebas; mórtuo autem púero, surrexísti et comedísti panem». Qui ait: «Propter infántem, dum adhuc víveret, ieiunávi et flevi.
Dicébam enim: Quis scit, si forte miserébitur mei Dóminus, et vivet infans? Nunc autem, quia mórtuus est, quare ieiúnio? Numquid pótero
revocáre eum ámplius? Ego vadam magis ad eum, ille vero non revertétur ad me».
Et consolátus est David Bethsabée uxórem suam ingressúsque ad eam dormívit cum ea, quæ génuit fílium; et vocávit nomen eius Sálomon. Et
Dóminus diléxit eum misítque in manu Nathan prophétæ et vocávit nomen eius Iedídia (id est Amábilis Dómino) propter Dóminum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi
Fácinus, inquit David, meum ego agnósco. Si ego agnósco, ergo tu ignósce. Bene vivéntes sine
peccáto nos esse mínime præsumámus. Sic vita laudétur ut vénia postulétur. Desperáti autem hómines, quanto minus inténti sunt in
peccáta sua, tanto curiosióres sunt in aliéna. Quærunt enim non quid córrigant, sed quid mórdeant. Et cum se non possint excusáre,
paráti sunt álios accusáre. Non sic iste nobis orándi et satis Deo faciéndi demonstrávit exémplum, dicens: Quóniam fácinus meum ego
agnósco, et peccátum meum ante me est semper. Non erat iste inténtus in aliéna peccáta. Advocábat se ad se, nec se palpábat sed penetrábat,
et in se ipsum áltius descendébat. sibi non parcébat, et ídeo ut sibi parcerétur non impudénter rogábat.
Placári Deo vis? Nosce quid agas tecum, ut Deus placétur tibi. In eódem psalmo advérte; ibi enim légitur: Quóniam si voluísses sacrifícium,
dedíssem útique; holocáustis non delectáberis. Ergo sine sacrifício eris? nihil oblatúrus, de nulla oblatióne Deum placatúrus? Quid dixísti?
Si voluísses sacrifícium, dedíssem útique; holocáustis non delectáberis. Séquere, et audi, et dic: Sacrifícium Deo spíritus contrítus, cor
contrítum et humiliátum Deus non spernit. Abiéctis quæ offerébas, invenísti quod ófferas. Offerébas enim apud patres víctimas pécorum, et
sacrifícia vocabántur. Si voluísses sacrifícium, dedíssem útique. Illa ergo non quæris, et tamen sacrifícium quæris.
Holocáustis, inquit, non delectáberis. Quando ergo holocáustis non delectáberis, sine sacrifício remanébis? Absit. Sacrifícium Deo spíritus
contrítus; cor contrítum et humiliátum Deus non spernit. Habes quod ófferas. Non gregem circuminspícias, non navígia prǽpares et pérmees ad
extrémas províncias unde arómata déferas. Quære in corde tuo quod gratum sit Deo. Cor conteréndum est. Quid times ne contrítum péreat? Ibi
habes: Cor mundum crea in me, Deus. Ut ergo creétur mundum cor, conterátur immúndum.
Displiceámus nobis quando peccámus, quia peccáta dísplicent Deo. Et quia sine peccáto non sumus, vel in hoc Deo símiles simus, quia hoc nobis
dísplicet quod illi. Ex áliqua parte coniúngeris voluntáti Dei, quia hoc tibi dísplicet in te, quod odit et ille qui fecit te.
RESPONSORIUM
HYMNUS
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
ORATIO
Orémus:
Deus, qui in Fílii tui humilitáte iacéntem mundum erexísti, fidélibus tuis sanctam concéde lætítiam, ut,
quos eripuísti a servitúte peccáti, gáudiis fácias pérfrui sempitérnis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)