lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 augustus 2027
PER ANNUM, hebd. XVIII
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Lux ætérna, lumen potens,
dies indefíciens,
debellátor atræ noctis,
reparátor lúminis,
destructórque tenebrárum,
illustrátor méntium:

Quo nascénte suscitámur,
quo vocánte súrgimus;
faciénte quo beáti,
quo linquénte míseri;
quo a morte liberáti,
quo sumus perlúcidi;

Mortis quo victóres facti,
noctis atque sǽculi;
ergo nobis, rex ætérne,
lucem illam tríbue,
quæ fuscátur nulla nocte,
solo gaudens lúmine.

Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.

Diurno tempore:

Deus de nullo véniens,
Deus de Deo pródiens,
Deus ab his progrédiens,
in nos veni subvéniens.

Tu nostrum desidérium,
tu sis amor et gáudium;
in te nostra cupíditas
et sit in te iucúnditas.

Pater, cunctórum Dómine,
cum Génito de Vírgine,
intus et in circúitu
nos rege Sancto Spíritu.

Meménto, sancta Trínitas,
quod tua fecit bónitas,
creándo prius hóminem,
recreándo per sánguinem.

Nam quos creávit Unitas,
redémit Christi cáritas;
patiéndo tunc díligens,
nunc díligat nos éligens.

Tríadi sanctæ gáudium,
pax, virtus et impérium,
decus, omnipoténtia,
laus, honor, reveréntia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis

Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

4 Qui facit mirabília magna solus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

II

10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

III

16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

26 Confitémini Deo cæli, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

V. Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R. Et sémitas tuas édoce me.

LECTIO PRIOR

De libro Osée prophétæ

5,15d-7,2
Vanitas insinceræ conversionis

     Hæc dicit Dóminus: «Ego quasi leæna Ephraim et quasi cátulus leónis dómui Iudæ; ego, ego cápiam et vadam, tollam, et non est qui éruat. Vadens revértar ad locum meum, donec pœnas solvant et quǽrant fáciem meam, in tribulatióne sua me desíderent. “Veníte, et revertámur ad Dóminum, quia ipse lacerávit et sanábit nos, percússit et curábit nos. Vivificábit nos post duos dies, in die tértia suscitábit nos, et vivémus in conspéctu eius. Sciámus sequamúrque, ut cognoscámus Dóminum. Quasi dilúculum præparátus est egréssus eius, et véniet quasi imber nobis temporáneus, quasi imber serótinus írrigans terram”. Quid fáciam tibi, Ephraim? Quid fáciam tibi, Iuda? Cáritas vestra quasi nubes matutína et quasi ros mane pertránsiens. Propter hoc dolávi per prophétas, occídi eos in verbis oris mei, sed ius meum quasi lux egrediétur; quia caritátem volo et non sacrifícium, et sciéntiam Dei plus quam holocáusta. Ipsi autem in Adam transgréssi sunt pactum; ibi prævaricáti sunt in me. Gálaad cívitas operántium iniquitátem maculáta sánguine. Et quasi insidiántes virum latrónes catérva sacerdótum; in via interfíciunt pergéntes Sichem, vere scelus operántur. In domo Israel vidi horréndum: ibi fornicatiónes Ephraim, contaminátus est Israel. Sed et tibi, Iuda, paráta est messis, cum convértero sortem pópuli mei. Cum sanáre vellem Israel, reveláta est iníquitas Ephraim et malítia Samaríæ, quia operáti sunt mendácium; et fur ingréssus est, foris autem spóliat turma latrónum. Et non dicunt in córdibus suis omnem malítiam eórum me recordári. Nunc circumdedérunt eos ópera sua, coram fácie mea facta sunt».

RESPONSORIUM

Mt 9, 13a; Os 6, 6b. 4c

R. Eúntes díscite quid est: * Misericórdiam volo et non sacrifícium, et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
V. Cáritas vestra quasi nubes matutína, et quasi ros mane pertránsiens. * Misericórdiam volo et non sacrifícium, et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Irenǽi epíscopi Advérsus hǽreses

(Lib. 4,17,4-6: SCh 100,590-594)

Misericordiam volo et non sacrificium

     Non sacrifícia et holocaustómata quærébat Deus, sed fidem et obœdiéntiam et iustítiam, propter illórum salútem. Sicut in Osée prophéta docens eos Deus suam voluntátem, dicébat: Misericórdiam volo plus quam sacrifícium, et agnitiónem Dei super holocaustómata. Sed et Dóminus noster éadem monébat eos, dicens: Si enim cognovissétis quid est: Misericórdiam volo, et non sacrifícium, numquam condemnassétis innocéntes, testimónium quidem reddens prophétis, quóniam veritátem prædicábant, illos autem árguens sua culpa insipiéntes.
     Sed et suis discípulis dans consílium, primítias Deo offérre ex suis creatúris, non quasi indigénti, sed ut ipsi nec infructuósi nec ingráti sint, eum qui ex creatúra panis est, accépit, et grátias egit, dicens: Hoc est meum corpus. Et cálicem simíliter, qui est ex ea creatúra, quæ est secúndum nos, suum sánguinem conféssus est, et novi testaménti novam dócuit oblatiónem; quam Ecclésia ab Apóstolis accípiens, in univérso mundo offert Deo, ei qui aliménta nobis præstat, primítias suórum múnerum in novo testaménto, de quo in duódecim prophétis Malachías sic præsignificávit: Non est mihi volúntas in vobis, dicit Dóminus omnípotens, et sacrifícium non accípiam de mánibus vestris. Quóniam ab ortu solis usque ad occásum nomen meum clarificátur inter gentes, et in omni loco incénsum offértur nómini meo, et sacrifícium purum; quóniam magnum est nomen meum in géntibus, dicit Dóminus omnípotens, manifestíssime signíficans per hæc quóniam prior quidem pópulus cessábit offérre Deo; omni autem loco sacrifícium offerétur ei, et hoc purum; nomen autem eius glorificátur in géntibus.
     Quod est autem áliud nomen, quod in géntibus glorificátur, quam quod est Dómini nostri, per quem glorificátur Pater, et glorificátur homo? Et quóniam próprii Fílii eius est, et ab eo factus est homo, suum illum vocat. Quemádmodum si quis rex ipse fílii sui pingat imáginem, iuste suam illam dicit imáginem secúndum utrúmque, quóniam et fílii eius est, et quóniam ipse fecit eam: sic et Iesu Christi nomen, quod per univérsum mundum glorificátur in Ecclésia, suum esse confitétur Pater, et quóniam Fílii eius est, et quóniam ipse scribens id, ad salútem dedit hóminum.
     Quóniam ergo nomen Fílii próprium Patris est, et in Deo omnipoténte per Iesum Christum offert Ecclésia, bene ait secúndum utráque: Et in omni loco incénsum offértur nómini meo, et sacrifícium purum. Incénsa autem Ioánnes in Apocalýpsi, oratiónes esse ait sanctórum.

RESPONSORIUM

Cf. Lc 22, 19. 20; Prov 9, 5

R. Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur; hic est sanguis novi testaménti, qui pro vobis fundétur, dicit Dóminus; * Hoc fácite, quotiescúmque súmitis, in meam commemoratiónem.
V. Veníte, comédite panem meum et bíbite vinum, quod míscui vobis. * Hoc fácite, quotiescúmque súmitis, in meam commemoratiónem.

ORATIO

Orémus:
Adésto, Dómine, fámulis tuis, et perpétuam benignitátem largíre poscéntibus, ut his, qui te auctórem et gubernatórem gloriántur habére, et grata restáures, et restauráta consérves. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)